Obrázky na stránke
PDF
ePub

scribit: «< Nam quod in ipsa coniunctione connubii a sacerdote benedicatur, hoc est a Deo prima in ipsa coniunctione hominis factum est (44).» Et haec quidem quod ad hanc primam classem attinet attulisse sufficiat (45).

Ad alteram classem eos patres refero qui sanctificationem coniugio tribuunt. Eiusmodi sunt s. Ambrosius, qui christianos dehortaturus a iungendis nuptiis cum infidelibus, hac ratione utitur: « Nam cum ipsum coniugium velamine sacerdotali et benedictione sanctificari oporteat, quomodo potest coniugium dici, ubi non est fidei concordia (46), » et alibi, «Neque vero nos negamus sanctificatum a Christo esse coniugium, divina voce dicente: erunt ambo in unam carnem et in uno spiritu (47). » Item s. Cyrillus alex. « Christus, inquit, ipse cum discipulis suis invitatus venit (ad nuptias), non tam epulaturus, quam ut miraculum faceret, ac praeterea generationis humanae principium sanctificaret, quod ad carnem nimirum attinet. Conveniebat enim, ut qui naturam ipsam hominis renovaturus erat, non solum iis, qui iam in ortum vocati erant, benedictionem impertiretur, sed et iis quoque qui postea nascituri essent gratiam praestitueret, et eorum ortum sanctum efficeret (48).» S. Augustinus praeterea addit: «< Bonum nuptiarum per omnes gentes, atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti (49). »

Tertia classis ex iis coalescit patribus, qui gratiam per coniugium conferri aperte significant, aut supponunt.

(44) De origin. eccles. lib. II. cap. 19.

(45) Alia videri possunt apud Hug. Menardum loc. cit.

(46) Epist. XIX. ad Vigil. ed. Maur. col. 844.

(47) In epist. ad Siricium papam n. 5. apud Coustant. Epist. rom. pont. col. 670. (48) Comment. in Ioan. lib. II. cap. 2. v. 1. opp. ed. Paris. 1638. tom. IV. pag. 155.

(49) De bono coniugali cap. XXIV, n. 32.

Tales sunt Tertullianus, qui loquens de coniugio in quo, alter coniugum ex paganismo ad fidem christianam convertitur, ait: « Si ergo ratum est apud Deum matrimonium huiusmodi, cur non et prospere cedat, ut pressuris, et angustiis, et impedimentis, et inquinamentis non ita lacessatur, habens iam ex parte divinae gratiae patrocinium (50)? » Innocentius vero I. scribit : « Statuimus, fide catholica suffragante, illud esse coniugium, quod erat primitus gratia divina fundatum (51). » Idipsum habet s. Ambrosius, qui «< Cognoscimus, inquit, veluti praesulem custodemque coniugii esse Deum, qui non patiatur alterum thorum pollui; et si qui fecerit peccare eum in Deum, cuius legem violat, gratiam solvat: et ideo quia in Deum peccat, sacramenti caelestis amittit consortium (52); » loquitur autem s. Doctor, ut patet ex orationis serie, de christianis, ac proinde de gratia sacramentali, in quam peccat qui matrimonium foeditate aliqua deturpat.

Huc accedit quarta classis patrum, quae ex iis constituitur, qui coniugium pressa significatione sacramentum vocant, uti iterum Tertullianus, qui improbans bigamiam successivam scribit: « Ut igitur in Domino nubas secundum legem et Apostolum (si tamen vel hoc curas), qualis es id matrimonium postulans, quod eis a quibus postulas, non licet habere; ab episcopo monogamo, a presbyteris et diaconis eiusdem sacramenti, a viduis quarum sectam in te recusasti? (53). » Item s. Leo M., qui ostensurus aliud esse uxorem, aliud vero concubinam, scribit: «< Cum societas nuptiarum ita ab initio constituta sit, ut praeter sexuum coniunctionem haberet in se Christi et ecclesiae sacramentum, dubium non est eam mulierem non pertinere

(50) Lib. II. Ad uxor. cap. VII. ed. Rigalt.

(51) Epist. XXXVI. ad Probum. Apud Coustant col. 910.
(52) Lib. I. De Abraham c. VII. n. 59. ̧
(53) De monogamia cap. XI. ed. cit.

ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium (54), » quae nempe non fuerit legitimo coniugio juncta. Sic etiam passim eadem habet s. Augustinus, uti cum scribit: «Per hoc ergo Dominus invitatus venit ad nuptias, ut coniugalis castitas servaretur, et ostenderetur sacramentum nuptiarum (55). » Et iterum: « In nuptiis, inquit, bona nuptialia diligantur proles, fides, sacramentum (56); » et alibi, ut contraponat paganorum nuptiis nuptias christianas, scribit: «In christianarum nuptiis plus valet sanctitas sacramenti, quam foecunditas uteri (57). » Ac ceteris eiusmodi praetermissis, duo sunt testimonia in quibus eius mens de sacramenti huius veritate maxime patefit, ac sensus in quo ipse sacramenti vocem usurpat agens de coniugio christiano. Primum est, ubi matrimonii sacramentum confert cum sacramento baptismi scribens : « Quoniam sane non tantum foecunditas, cuius fructus in prole est; nec tantum pudicitia, cuius vinculum est fides; verum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus coniugatis... Huius proculdubio sacramenti res est, ut mas et foemina connubio copulati, quamdiu vivunt, inseparabiliter perseverent... Ita manet inter viventes quiddam coniugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre: manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis, sicut apostatae anima velut de coniugio Christi recedens, etiam fide perdita, sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit (58). » Alterum est illud in quo coniugium comparat cum sacramento ordinationis. Etenim postquam dixisset, ut retulimus, « Bonum nuptiarum per omnes gentes

(54) Epist. CLXVII. ad Rusticum narbonens. episc. in resp. ad inquisit. IV. ed. Ballerin. tom. I. col. 1422.

(55) Tract. IX. in Io. n. 2.

(56) Lib. I. De nupt. et concupisc. c. XVI. n. 19.

(57) Lib. De bono coniugali c. XVIII. n. 21.

(58) Lib. I. De nupt. c. X. n. 11.

atque omnes homines in caussa generandi est, et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere » pergit: « Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad iudicium, permanente (59). >>

Hinc matrimonium, utpote sacramentum ad ecclesiae regimen semper pertinuit. Quare s. Ignatius M. iam ab ipso ecclesiae primo labente seculo scripsit: «Decet ut sponsi et sponsae de sententia episcopi coniugium faciant, quo nuptiae sint secundum Dominum, et non secundum cupiditatem (60). » Presbyteros in ecclesia graeca iugiter christianis nuptiis adfuisse constat tum ex Clemente alex., qui reprehendens mulieres fictis capillitiis ornatas, accedentesque ad nuptialem benedictionem a presbytero accipiendam inquiebat: «Cui manus imponet presbyter? Cui autem benedicet? Non mulieri quae est ornata, sed alienis capillis, et per ipsos alii capiti (61); » Tum ex Synesio, qui profitetur se de Theophili alexandrini patriarchae manu uxorem accepisse scribens: « Mihi et Deus ipse, et lex et sacra Theophili manus uxorem dedit (62); » Tum denique ex consuetudine, quae hactenus penes graecos, non secus ac apud orientales perdurat, numquam extra eccle

(59) Lib. De bono coniug. c. XXIV. n. 32.
(60) Epist. ad Polycarp. c. V. ed. Cotel.

(61) Lib. III. Paedagog. ed. Ven. 1757. pag. 291.

(62) Epist. 105. ed. Petav. Paris. 1633. in quem loc. Petavius adnotat: «Nisi christianus esset (Synesius), cum uxorem duceret, non opinor de episcopi manu eam accepisset. Non enim gentilium nuptias conciliaret sacerdos. Quippe christianorum proprium illud est matrimonium, quod ecclesia conciliat, et confirmat oblatio et obsignatum angeli renunciant, ait Tertullianus, lib. 2. ad uxor.

C. 9. »

siam celebrandi coniugia, ac sine sacerdotali ministerio, adeo ut illicita connubia habeantur, quae secus inita fuerint, subiicianturque poenitentiae, qui sine ecclesiastico apparatu matrimonium inierint (63). Idem dic de praxi et usu in ecclesiis occidentalibus, ut ex allatis documentis satis patet.

Quum igitur exploratum sit, patres iuxta eam fidem et doctrinam, quae in ecclesia obtinebat, esse locutos; exinde colligitur eorumdem effata, dum agentes de christiano connubio eidem adscribunt sanctificationem, sanctitatem, benedictionem, gratiam, dum sacramentum vocant, dum testantur Christum coniugium sanctificasse, nuptiis benedixisse, gratiam nuptiis conciliasse, totidem esse testimonia, quibus efficitur matrimonio veram competere sacramenti rationem. Nisi enim de sacramento presse sumpto illorum verba essent accipienda, in perpetua collisione, aut oppositione forent cum ecclesiae fide atque doctrina. Siquidem ecclesia quotidiana praxi declarasset se verum administrare sacramentum, se intendere verum sacramentum conferre, seu sacramentum a fidelibus confici in celebratione nuptiarum, patres vero locuti fuissent aut de sacramento late sumpto, aut de vacua ceremonia ac ritu. Quod non solum nefas est dicere ac sentire, sed plane absurdum, ac patribus summopere iniu

riosum.

Merito propterea diximus ex doctrina ac fide universalis ecclesiae lucem affundi patrum dictis, si quae minus decretoria ex se viderentur, eorumque sensum germanum determinari.

Quae cum ita se habeant, iam patet quid de Erasmo sentiendum sit, dum in adnot. ad I. Cor. VII. leviter nimis, ac temere etiam affirmavit nuspiam sive apud graecos, sive apud latinos quidpiam offendi, unde liqueat

(63) Cf. Goarium in notis ad Euchologion in officio coronationis.

« PredošláPokračovať »