Obrázky na stránke
PDF
ePub

coniugium inter septem sacramenta connumerari (64); aut de Cassandro, dum in consultatione pro pace auctoritate fretus potissimum Durandi insinuat matrimonium non esse sacramentum proprie dictum (65); aut de recentioribus quibusdam, qui matrimonium inter sacramenta recensent ab ecclesia instituta. Quidam enim nescio cuius falsae pacis cum protestantibus conciliandae cupidi, temere excogitarunt ecclesiae institutioni referendum esse sacramentum matrimonii; atque affirmare non dubitarunt matrimonia, seu, ut quidam loquuntur, sollemnia connubialis contractus ab ecclesia in numerum primariarum ceremoniarum, in partem cultus Dei publici, in sacramentorum systema assumpta fuisse, atque adeo hinc conspicuum reddi, Christum ecclesiae potestatem dedisse, ut sacramentis ab ipso Christo institutis, alia deinceps pari auctoritate parique cum effectu superadderet, prout temporum adiuncta postularent (66). Nimirum eo progressi sunt quidam, ut assererent Christum immediate duo tantum sacramenta instituisse, baptisma scilicet et eucharistiam; cetera, ac nominatim matrimonium, mediate solum per ecclesiam. Ita quidem imprudentes liberioresque theologi putabant se facile posse ad ec

(64) Opp. ed. Lugd. Batav. 1705. tomo VI. col. 690, ubi postquam inficiatus est s. Augustinum vocem Sacramenti usurpasse eo in sensu quo nos ea nunc utimur, et postquam silentium auctoris operum quae sub Dionysii nomine circumferuntur, notaverit, subdit: « Quum tot voluminibus tractatum sit de matrimonio vel a graecis vel a latinis, nullus est locus unde liqueat illos coniugium inter septem sacramenta commemorare.» Deinde agendi rationem urget Ioviniani, qui inter cetera argumenta, quibus supra virginitatem attollere nititur matrimonium, huius dignitatis mentionem nullam iniecit. Quam falsa sit prima eius assertio ex allatis a nobis documentis abunde constat. Quoad Iovinianum attinet, sufficit animadvertere, eius disputationem versatam fuisse inter statum et statum, non autem circa ritum, quo aut virginitas aut coniugium consecratur.

(65) Inter opp. Grotii Theologic. ed. Amstaelod. 1679. tom. III. p. 579. Tacet vero Cassander hac ipsa de causa, ut nuper vidimus, Durandum in posteriore editione fassum esse matrimonium esse sacramentum, quin de haeresi male audiebat, ut testatus Domin. a Soto in 4. dist. 26. q. 2. art. 3.

(66) Ita Oberthur in sua Idea biblica ecclesiae Dei. Solisbasci 1828. ed. sec. vol. III. pag. 216 seq.

clesiam catholicam protestantes perducere, qui duo tantum sacramenta a Christo instituta esse contendunt. At dum hac distinctione inter immediatam mediatamque sacramentorum institutionem rati sunt protestantes ad unitatem pertrahere, non adverterunt se potius ad protestantes accedere. Ad hanc autem sententiam de ecclesiastica sacramenti matrimonii institutione devenerunt, quia putarunt non solum pro di, vina huius sacramenti institutione nullum biblicum testi, monium afferri posse, sed neque quidpiam certi ex traditione posse adduci (67), atque Augustinum primum fuisse, qui de matrimonio disserens sacramenti vocem adhibuerit, eamque probabilius, non sensu proprio, at mystico et typico quo ille maxime delectabatur (68). At vero quam imperite haec dicta sint aperte liquet ex documentis hactenus allatis, quibus veritatem sacramenti matrimonii tum publicis ac solemnibus ecclesiarum, tum singularibus patrum testimoniis comprobavimus.

ARTICULUS II.

Veritas Sacramenti Matrimonii ostenditur
ex communi Scholasticorum doctrina.

Operae pretium est expendere, num antiquiores scholastici a patrum doctrina desciverint, an vero traditionis filum insecuti perrexerint germanam de veritate sacramenti matrimonii doctrinam a patribus acceptam conservare. Non enim desunt, qui eos incusent quod ab ea defecerint sive ob antiquorum documentorum inopiam et ignorationem, sive ob neglectam antiquitatem novamque in doctrina sa

(67) Ita cit. Oberthur op. et loc. cit. necnon Holdener, praesertim vero Beda Mayer.

(68) Ita Lassaulx, Wiesse, et Küstner, quorum postremus scribere non dubitavit: «Dogmatis de sacramento matrimonii auctor extitit Augustinus, qui locum Pauli ephes. V. falso interpretando, in eo typum matrimonii Christi cum ecclesia coniunctionem significantis, quaerebat.» De matrim. Lipsiae 1810. Ita etiam alii apud Roskowány in op. De matrim. in eccles. cathol. Augustae Vindelic. tom. I. pag. 29. nota (87).

cra tractanda invectam methodum, seu potius philosophandi rationem. Idque tam circa sacramentum ipsum coniugii, tum potissimum circa naturam gratiae quae per hoc sacramentum confertur.

Nos iniurios in scholasticos eiusmodi accusatores esse omnino arbitramur circa utrumque articulum; idque evincimus tum a priori, tum a posteriori. A priori quidem, quia 1. transitus a patribus ad scholasticos ita pedetentim factus est, ut se mutuo exceperint. Iam enim caeperat nova methodus introduci, quando patrum series nondum expleta erat (69); adeoque fieri non potuit ut isti adeo deflexerint a sanctorum patrum institutis ut novam intulerint doctrinam, neque solum diversam, sed contrariam illi quam patres tradiderunt. Hoc certe absonum est cogitare. Alioquin in repraehensionem certissime incurrissent; Quia 2. constat eos in patrum lectione non adeo hospites fuisse, ut ignoraverint quae ab ipsis fuerant litteris consignata: hinc eos videmus passim ad ss. praesertim Augustinum, Hieronymum, Gregorium M., Ioannem Chrysostomum aliosque provocare (70); Quia 3. nonnulli ex iis ipsis, qui huius temeratae doctrinae circa coniugium insimulantur, erant episcopi, aut praelati, qui certe ignorare non poterant id quod erat in usu quotidiano positum, cuiusmodi profecto erat celebratio coniugiorum (71); 4. Quia plura ex illis, quae adhuc supersunt ritualia, in quibus ordo traditur celebrandorum coniugiorum, et in quibus aperte

(69) Dixi: caeperat nova methodus introduci, nam si presse ac rigoroso sensu loqui velimus, scholastici non caeperunt nisi post Petrum Lombardum, qui ob editos suos quatuor libros sententiarum, Magister sententiarum fuit nuncupatus, qui vero hos libros commentariis illustrarunt vocati sunt scholastici respectu magistri. Si ampliori significatione scholasticorum nomen usurpemus, certum est quod longe ante Magistrum caeperint, cum, uti videbimus, in notis chronologicis vel ipsum s. Bernardum praecesserint.

(70) Satis est manibus terere istorum volumina, ut quisque saepe suis ipsis oculis deprehendat passim hos patres ab ipsis allegari pro substrata materia.

(71) Tales inter ceteros fuerunt Petrus Lombardus, s. Bonaventura, Durandus, Petrus Paludanus etc.

gratiae nubentibus a Deo datae vel dandae fit mentio una cum voce ipsa sacramenti, vel aetate ipsa exarata sunt, qua coepit scholasticorum epocha, vel paulo anteriori. Haec autem cum asservarentur in omnibus ecclesiis ac monasteriis, et iugiter adhiberentur, nulla ratione poterant a scholasticorum notitia subduci. Itaque exploratum est optime compertam scholasticis fuisse veram ecclesiae de sacramento matrimonii doctrinam, quin necesse ipsis fuerit ad illam sibi comparandam, graecam, aut syriacam, aut chaldaicam linguam addiscere, et euchologia graecorum, aut orientalium consulere. Adeoque ad eos veluti ad manum devenit doctrina patrum et ecclesiae sensus et praxis.

Nunc id ipsum ostendendum est a posteriori, allatis in medium apertis ipsorum testimoniis, quod quidem hoc ordine praestabimus: 1. doctrinam scholasticorum circa septenarium sacramentorum numerum eorumque naturam exponemus: 2. in particulari ac nominatim de christiano coniugio id ipsum efficiemus; non quidem omnium ac singulorum, quod nimis prolixum ac inutile foret, sed praecipuorum, eorum praesertim qui hac in re quoquomodo a vero ablusisse perhibentur, a scholasticae primordiis ad Petrum Paludanum usque testimonia aliquot insignia describemus. Hac ratione veluti ob oculos in tabula scholasticorum doctrinam et traditionis continuationem a patribus deductam habebimus usque ad dimidium fere sec. XIV. (72).

Itaque primus qui sese offert est Hugo a s. Victore, qui praecessit aetate s. Bernardum (73). Hic porro in op. inscripto Eruditionis Theologicae in tract. IV. cap. I. agit De sacramentis in generali, constituitque ea septem esse, de quibus singillatim pertractat tum in hoc tum in insequentibus tractatibus, nec non in altero op. quod est De

(72) Hic enim pius insignisque theologus O. P. vita functus est an. 1342. (73) Nam Hugo Victorinus extremum diem clausit die 11. febr. an. 1140; s. vero Bernardus die 20. august. 1153.

sacramentis fidei. Iam vero sic ipse definit sacramentum : << Sacramentum est visibilis. forma invisibilis gratiae in eo collocatae, quam scilicet confert ipsum sacramentum. Sacramentum, pergit, non solum significat, sed etiam confert illud, cuius signum est vel significatio (74).» Igitur ex Hugone de natura sacramentorum novae legis est producere gratiam, et quidem propriam uniuscuiusque sacramenti; cum vero inter septem sacramenta recenseat matrimonium, ergo et matrimonium suam confert gratiam, ad quam significandam et conferendam institutum est. Verum non indigemus ratiocinatione ad hoc evincendum, cum expresse id doceat Hugo scribens: « Hoc est sacramentum magnum in Christo et ecclesia (75).» Agens de matrimoniis infidelium docet. «Ea quidem esse vera, sed non sanctificare, nec gratiam conferre » uti coniugia christianorum; deinde subdit: « Dicitur veritas sacramentorum virtus, et gratia spiritualis, quae in ipsis et per ipsa sacramenta perficitur, quam veritatem accipere non possunt, qui sacramenta Dei indigne percipiunt (76): » ut alia quamplura praeteream (77). Nulla idcirco de mente Hugonis Victorini tum circa veritatem sacramenti matrimonii, tum circa gratiam, quae per ipsum confertur, dubitatio esse potest.

Huic proxime aetate accessit Petrus Pictaviensis (vita enim functus est an. 1175), qui et ipse definivit sacramentum novae legis: « Invisibilis gratiae in eo collatae visibilis forma.» Hoc ponit discrimen inter sacramenta veteris legis et novae legis, quod illa figurarent, ista efficiant gratiam

(74) Tract. IV. De sacr. in gen. c. I. opp. ed. Ven. 1688. tom. III. fol. 204. tergo.

(75) De sacram. fidei, par. XI. cap. II. fol. 209.

(76) Ibid. cap. XIII. fol. 208.

(77) Sic part. VIII. De sacr. hanc etiam differentiam assignat Hugo inter utriusque, veteris ac novae legis sacramenta. « Quod quia nostra sacramenta sunt signa et causae (gratiae); illa sunt signa tantum. Quia illa promittunt quod non continent, ista autem dant quod continent.>>

« PredošláPokračovať »