Obrázky na stránke
PDF
ePub

probabile fit, eam non a viro docto curatam, sed a typographo e libro MSto eoque bonæ, quamvis non optimæ, notæ cum omnibus librariorum peccatis ductam esse, adeoque Codicis scripti auctoritatem obtinere.

*** D. Junii Juvenalis et Auli Persii Flacci Satira, absque nota anni, impressoris et loci. 4to. (1470) Editio vetus, eodem charactere signata, quo liber, cui titulus est Decor Puellarum per Nic. Janssonium.

(Catalogue de la Valliere, T. II.

p. 102.)

Eodem forte anno typis expressa est alia Editio Romana, quæ vulgo habetur omnium princeps et inscripta est: Juvenalis Satyræ et Flacci Persii Volaterrani ricum Gallum

Romæ apud Udalfol. (1470)

De ea vid. Hamberger 1. 1. et Maittaire Ann. typogr. T. I. p. 297. qui tamen externam tantum libri speciem ac ne satis quidem accurate describunt, nec de critico ejus usu soliciti fuere. Quomodo itaque hæc editio a superiore differat et quodnam ei statuendum sit pretium, dicere non habeo, quum nondum a quoquam cum illa vel vulgatis editt. comparata sit, quod factum vellem.

Veneta I. (In Var. Lect. n. 51.) Juvenalis Satyræ, per Simonem Biuilaqua (al. Beuilaquam) Papiensem, Venetiis sine mentione

anni

fol.

Hanc editionem inspexit Beckius, ex cujus Observatt. philolog. in Satyras Juvenalis duas priores nos nonnumquam in Var. Lect. eam laudavimus. In omnibus, quibus eam consuluit, locis easdem exhibet lectiones, quæ in edit. Locatelli Venet. 1492. reperiuntur, nisi quod Sat. II, 164. in hac Zelates legitur et in illa Zalates.

Brixiensis I. Juvenalis et Persii Satyra: jubente Presbytero, Petro Villa, sine notis. Brixiæ fol. 1473.

[ocr errors]

Hæc quoque editio nondum a quoquam, quod sciam, collata est. Describitur quidem in Specim. literar. Brixiensis P. I. p. 125 seq. sed non ita, ut criticum ejus usum inde cognoscere liceat.

Mediolanensis I. (in Var. Lect. n. 52.) Juvenalis et Persii Satyræ -Mediolani per Anton. Zarotum (Zarothum) Parmensem fol. 1474.

Neque hujus, neque reliquarum editionum Mediolanensium (de quibus v. Saxii hist. typogr. Mediol.) exempla, etsi diligenter quæsita, invenire mihi contigit. Vellem itaque, ut, si cui ad manus sint, critica cum cura eas excuteret. Si tamen ex illis lectionibus judicare licet, quas Beckius loco supra laudato ex Mediol. 1474. et 1511, ex

cerpsit quasque nos in Var. Lect. n. 52. et 53. designavimus, non multum utilitatis ad ipsum Juvenalem emendandum inde redundaturum esse opinamur. Nihil in iis est, quod aut tollere velis, aut non ex aliis libris jam notatum sit.

Eodem anno 1474 Romæ in vulgus prodiere:

Angeli Sabini Turrensis paradoxa in Juvenalem Romæ per Angelum Sachsel de Reichenhal et Barthol. Golsch de Hohenbart Clericos

et paulo post:

fol. 1474.

Domitii Calderini (al. Dominici de Caldariis) Veronensis Commentaria in Juvenalis Satyras, Romæ

fol. 1474.

Hi duumviri fuere primi, qui commentarios in Juvenalem, si non scriberent, certe vulgarent. Commentarius Domitii longe quidem præstat eo, quem Sabinus composuit; (unde et hic fere nusquam, ille mox variis locis recusus est maximoque eruditæ Italiæ plausu exceptus) sed ineptis scatet erroribus, etymologiis 'et argutiis. Sæpius in eo et acerbe refelluntur Tortellii, Sabini aliorumque explicationes, nec meliores substituuntur. Inde colligas, jam tum temporis multos exstitisse, qui Juvenalem interpretari conarentur, quod et Domitius in dedicatione libri sui docet: nisi verba ejus potissimum ad Glossas membranarum spectant, e quibus tum ille, tum Mancinellus et Britannicus multa tacite descripta in rem suam converterunt; quod ex usu et lectione earum cognovi. Corrupta lectio sæpe argutias peperit, etsi Domitius jam usus est codicibus scriptis, quorum tamen neque numerum, neque indolem declaravit.

Domitii

Calderini Commentaria in Juvenalem Brixæ typis

Henrici de Colonia

fol. 1475.

* Veneta II. (in Var. Lect. n. 46.) Juvenalis cum còmment. Dom. Calderini (non Ge. Merulæ, quod Socii Bipontini tradunt) Venetiis arte et ingenio Jac. de Rubeis fol. 1475.

Hæc est prima editio Juvenalis cum Comm. Domitii Calderini, ex qua haud dubie propagatæ sunt Venetæ 1481. 1482. binæ 1483. 1485. 1487. et Vincent. 1480. quæ et præter textum eadem continent, sed in textu tamen passim ab illa, et quidem aliæ aliis locis, discrepant, quod ex Var. Lect. intelligetur.

*** D. Jun. Juvenalis et Auli Persii Flacci Sat. (v. Catalogue de

[blocks in formation]

Est repetita editio a. 1474. quæ in catalogo editionum Persii memoratur Fabricio Biblioth. Lat. T. II. pag. 166. Lips. 1773. Cf. ad a. 1474.

*** D. Jun. Juvenalis Satira, editio Christophoro Valdafero attributa (Catalogue de la Valliere.) 4to. (1476) Ge. Merula (propr. Merlani, Alexandrini) Commentarius bis a. 1478. prodiit sine textu poetæ, non cum eo, quod in Fabric. Bibl Lat. et hinc in edit. Bipont. traditur,

* Venetiis per Gabrielem Petri Duce inclyto Andrea Vendramino

et paulo post vel ante

Tarvisii per Barthol. de Confoloneris

fol. 1478.

fol. 1478.

De hac edit. v. Fabric. 1. 1. p. 359. Nachricht von den Büchern in der Stollischen Bibl. T. I. p. 96. § V. et Catal. Bibl. Hasæanæ Brem. p. 503. Merula exemplo Domitii in alios quoque auctores classicos scripsit commentarios et in iis clarissimos illorum temporum viros asperioribus facetiis perstrinxit. Quam itaque bilem Domitius effuderat in Sabinum Brotheumque, eadem, sed mortuus demum, acerbissime exagitatus est a Merula. Hujus tamen commentarius in Juvenalem non magni est pretii, ejusque interpretatio sæpe vel nimis arguta, vel inepta et contorta. Meliora passim in suum Comment. transtulit Britannicus, ne laudato quidem fonte, ex quo hausit. Multorum autem errorum Merulam arguit jam Politian. Epist. XI, 10.

Juvenalis cum comm. Ge. Merulæ et notis aliorum, Pinarolii

fol. 1479.

Hujus edit. mentionem fecit Fabricius, (Bibl. Lat. T. II. p. 359.) et quidem tam brevem atque obscuram, ut ea decepti socii Bipontini tradiderint, hanc editionem factam esse per Jac. de Rubeis, qui tamen officinam habuit Venetiis, ubi Juvenalem quoque a. 1475. ab eo ex-. cusum supra vidimus.

*** Mediolanensis III. D. Junii Juvenalis et A. Persii Flacci Sat. per Ant. Zarottum, Mediolani (Catalogue de la Valliere.) fol. 1479.

* Vicentina s. Vincentina. (in Var. Lect. n. 48.) Juvenalis Satyrarum Libri impressi Vincentiæ per magistrum Henr. Liberarium

fol. 1480. cum commentariis Domitii Calderini cet. ut in edit. Veneta II. a. 1475. quam plerumque, nec tamen ubivis, sequitur, ut ex nostra

Var. Lect. apparet. Videtur emendata passim manu viri docti vitiisque repurgata esse.

*** Veneta III. (in Var. Lect. n. 47.) Juvenalis cum comm. Domitii Calderini. In fine: Venetiis per Baptistam de Tortis fol. 1481. in biblioth. reg. Paris.

Recusa mox a. 1482. 1483. et 1485. Cf. ad edit. Venet. II. a. 1475.

* Veneta IV. (ut Ven. 1481.)

fol. 1482.

** Veneta V. Juvenalis Satyræ cum comm. Domitii Calderini Venetiis per Magistrum Thomam de Alexandria

** Veneta VI. (ut Ven. 1481.) ·

fol. 1483..

fol. 1483.

Utraque editio collata est a Maittario in ed. Lond. 1716. 12mo. unde intellexi, eas numquam fere neque a se invicem, neque a Veneta III. discedere, adeoque ex ea repetitas esse. Hinc etiam in nostra Var. Lect. non seorsum hi testes excitantur.

Mediolanensis IV. Juvenalis Satyra Mediolani per Leonhardum Pachel et Uldericum Scincenzeler (al. Udalrichum Seinczenceller s. Scinzenzeler, Sinzeler, Sinczenzeller) socios fol. 1483. Veneta VII. Juvenalis Satyræ cum comm. Domitii Calderini Venetiis per Baptistam de Tortis

fol. 1485.

Nova repetitio Veneta III. si Fabricio fides habenda. Mirari certe licet, quo emtorum studio ejusdem typographi sumtibus quatuor annorum spatio quater prelo excudi potuerit Juvenalis, et quidem Venetiis, in qua urbe præterea aliorum typis ab a. 1483. ad 1501. toties expressus est.

* Veneta VIII. (n. 49.) Juvenalis cum comm. Ge. Vallæ Placentini Venetiis per magistrum Antonium de Strata (al. Strada) fol. 1486.

Hæc editio, quam et Maittaire contulit in ed. Lond. 1716., prima est commentarii Ge. Vallæ, non Veneta X. quod putabant socii Bipontini. Ge. Valla, Medicus et Prof. Ling. Græc. et Lat. Venetus, præter multa alia in Juvenalem commentarium edidit, in quo multa correxisse videtur poetæ loca, sed plurima etiam superioribus sublegit interpretibus, nec minus etymologiis verborum indulsit, parum vero novi ac boni, vel adeo præclari, ipse attulit. Usus tamen est antiquo codice MS., qui et Probi, ut putabat, Grammatici interpretamenta continebat, quæ postea Pithoeus (v. inf. ad edit. Paris. 1585. 8vo.) Scholiis Veterum emendandis supplendisque adhibuit.

Brixiensis II. Persius cum Comm. Jo. Britannici, et Juvenalis cum Comm. Ge. Merulæ, typis Jacobi Britannici, Brixiæ

fol. 1486.

* Veneta IX. (n. 47.) Juvenalis cum Comm. Calderini, Venetiis per Bartolomeum de Zanis de Portesio

Plerumque congruit cum Veneta 1482.

fol. 1487.

*** D. Jun. Juvenalis Sat. Editio absque loci, impressoris et anni nota, forsan per Jac. Pagnanis (Catalogue de la Valliere.)

Mediolanensis V. (ut IV. a. 1483.)

fol. (1490)

fol. 1491.

** Veneta X. (n. 54.) Juvenalis cum comm. Domit. Calderini et Ge. Valla Venetiis per Magistrum Theodorum de Ragazonibus (al. Ragozzonibus) de Asula fol. 1491.

In plurimis, nec tamen omnibus, cum superioribus concinit editt. Cf. ad Venet. VII. a. 1485.

Veneta XI. Persius cum comm. Britannici et Fontii; Juvenalis cum comm. Merulæ et Calderini, Venetiis apud Petrum Joannem de Quarengis fol. 1492.

In Fabric. Bibl. Lat. T. II. pag. 166. non Merulæ, sed Vallæ comm. memoratur. De usu editionis hujus critico nemo adhuc solicitus fuit.

** Veneta XII. (n. 55.) Juvenalis cum Domitii Calderini et Ge. Valla commentariis (sine mentione loci, sed haud dubie Venetiis) per Bonetum Locatellum fol. 1492.

[ocr errors]

Hæc editio in quibusdam locis Sat. I. et II. a Beckio, sed tota a principio ad finem a Maittario in ed. Lond. 1716. collata est. Congruit plerumque cum Veneta VIII. a. 1486.

* Veneta XIII. (n. 56.) Juvenalis cum commentariis Mancinelli, Domitii Calderini et Ge. Vallæ. Venetiis per Joannem de cereto de fol. 1492.

[ocr errors]

tridino (al. Tacuinum de Tridino) De commentario Mancinelli, qui inde ab a. 1473. (ætatis XXI.) in pluribus Italiæ oppidis grammaticam liberalesque artes magna cum laude docuit, Henninius jam hoc idque verum tulit judicium: "Nihil non magnificum pollicetur Mancinellus; verum ut, quod res est, dicam, intra fabularum prolixam enarrationem, si quando Juvenalis eas attingit, et paraphrases fere subsistit, et rarius in interiora et recondita se penetrat. Verum tempori isti ea condonemus."

Veneta XIV. Juvenalis cum comm. Sabini, Merulæ et aliorum, Venetiis

* Veneta XV. (mera repetitio Venetæ XIII.)

*** D. Jun. Juvenalis Sat. cum comm. Dom. Calderini, Benedictis, Taurini (In Bibl. Reg. Paris.)

fol. 1493.

fol. 1494.

per Nic. de

fol. 1494.

« PredošláPokračovať »