Obrázky na stránke
PDF
ePub

tradi. Henninius quidem, Criniti aliorumque auctoritatem sequutus, ad vitam Juvenalis, quæ Suetonio tribuitur, notat, eum Frontone Grammatico (quem etiam Sat. I, 12. innui quidam putant) magistro usum esse et ab eo summa diligentia institutum: hunc enim docuisse illis temporibus Romæ magna cum nominis celebritate, teste Gellio. Eamdem ob causam fuere etiam, qui Juvenalem in disciplinam traditum esse Quintiliano suspicarentur. Sed quam infirma sit hæc ratio, facile intelligitur. Nam non modo Romæ alii quoque tunc temporis iique celebres fuere Grammatici et Rhetores, quorum scholas frequentare potuit Juvenalis, quum puer esset, sed multo quoque probabilius est, eum quorumvis potius aliorum institutione formatum fuisse, quam Frontonis illius et Quintiliani. Hic enim, quod supra diximus, vel eodem, quo poeta noster, anno, vel aliquot, ille autem multis annis post eum natus videtur. Marcus certe Cornelius Fronto, clarissimus Rhetor, cujus passim mentionem facit Gellius, (Noct. Att. II, 26. XIII, 28. XIX, 8. 10. 13.) præceptor fuit duorum Imperatorum, M. Antonini Philosophi (qui ei statuam in senatu, consulatum in duos menses aliosque honores contulit) et Veri. (v. Capitolin. in vita Anton. Philos. c. 2. et Veri c. 2. Auson. in grat. act., Macrob. Sat. V, 1. et ipsius Frontonis Epist. ad Marcum ap. Charis.) Antoninus vero ille regnavit a. U. c. 914-933. a. Chr. 161-180. et natus est a. U. c. 874. Chr. 121. aliquot forte mensibus vel adeo annis post mortem Juvenalis, qui ad summam vixit senectutem. Quis itaque sibi persuadeat, utriusque præceptorem fuisse Frontonem illum?

Ceterum si pater poetæ nostri locuples libertinus fuit, filium artibus liberalibus honestisque, quibus nobilium, saltem ingenuorum, liberi instituebantur, imbuendum curare poterat; idque omnino curasse videtur.

JUVENALIS 10.

A. U. C. 804. CHRISTI 51.

Ostorius in Britannia bellum gerit adversus Brigantas. Cf. ad Sat. XIV, 196.

JUVENALIS 13-27.

A. U. C. 807-821. CHRISTI 54-68.

Claudio Imp., qui Agrippinæ uxoris fraude necatur boleto venenato, (v. ad Sat. V, 147. et VI, 620 seq.) in imperio succedit Nero, cujus et Domitiani temporibus maxima morum corruptela immaniaque vitia vigent et flagitia, quæ in primis Sat. I. II. III. VI. et VIII. adumbrantur. Ex iisdem intelligitur, Neronem fuisse tyrannum, aurigam, cantorem, citharœdum, histrionem, popinarum frequentatorem, pædicatorem, incendiarium, Troicorum scriptorem. v. Index et Sat. VIII, 193-230. Famosi delatores hujus ævi Matho, Heliodorus, Demetrius, Egnatius Celer, Regulus, Massa, Carus, Latinus. Cf. ad Sat. I, 32-36. Nero dicitur Domitius Sat. VIII, 228.

JUVENALIS 16.

A. U. C. 810. CHRISTI 57.

Si recte Juvenalis natalem definivimus, hoc anno togam ille virilem sumsit, quippe quæ anno ætatis XVI ineunte sumi solebat illo ævo. v. Massoni vita Ovidii et Horatii, nec non Noris. Cenotaph. Pisan. p. 115 seq. Eodem anno Cossutianus Capito, Tigellini gener et Ciliciæ præfectus, de pecuniis repetundis postulatus a Cilicibus et damnatus est. Cf. ad Sat. VIII, 93.

JUVENALIS 18.

A. U. C. 812. CHRISTI 59.

C. Fonteio Capitone et Vipsanio Coss. nascitur Calvinus, amicus Juvenalis. Cf. ad Sat. XIII, 17.

JUVENALIS 21.

A. U. C. 815. CHRISTI 62.

Hoc forte anno primam poeta posuit barbam. Cf. ad Sat. I, 25 seq. XIII., 56 seq. et Dodwelli Annal. Quintil. p. 180.

JUVENALIS 22.

A. U. C. 816. CHRISTI 63.

C. Sofonius Tigellinus, Burro mortuo, prætorianis cohortibus præponitur a Nerone, apud quem plurimum gratia valet propter similitudinem morum. v. ad Sat. I, 155 seqq. Eodem anno et ætatis tricesimo, P. Mario Celso, L. Asinio Gallo consulibus, moritur A. Persius Flaccus poeta, (v. Sueton. in ejus vita) et Nero uxorem ducit Poppaam Sabinam, quæ ita diffluebat luxuria, ut, quocumque iret, sexcentas secum asellas duceret, (nam lacte asinino utebantur molles homines, ut teneresceret cutis et candesceret) et unguenta suavissimi odoris ab ea dicerentur Poppaana. Cf. ad Sat. II, 107. VI, 462. 468 seqq.

JUVENALIS 23-40.

A. U. C. 817-834. CHRISTI 64-81.

Juvenalem ad mediam fere ætatem declamasse, animi magis causa, quam quod scholæ se aut foro præpararet, tradit Suetonius. Cf. ad Sat. I, 15 seq. Hinc etiam Martiali Epigr. VII, 91. facundus dicitur, et nulla fere est satira, quæ non redoleat ingenium, declamandi exercitio, pro more illius ævi, plane formatum.

JUVENALIS 24.

A. U. C. 818. CHRISTI 65.

Occiditur C. Calpurnius Piso, auctor conjurationis in Neronem, vir bonus, ditissimus, liberalis doctorumque hominum patronus, qui a. U. c. 801. cum L. Vitellio Consul fuerat suffectus. De hoc et aliis Pisonibus, qui illis temporibus vixere, v. ad Sat. V, 109. Cum eo pereunt etiam alii, qui et prædivites erant, et impliciti Pisonianæ conjurationi, Plautius Lateranus, (Consul designatus et Messalinæ adulter) L. Annæus Seneca et M. Annæus Lucanus poeta. Vid. ad Sat. V, 109. VII, 79 seq. (ubi Lucanus Serrano et Saleio Basso, pauperibus horum temporum poetis, opponitur) VIII, 147. et X, 15 seq. Eodem anno prima fuit eaque sævissima persecutio Christianorum,

qui jussu Neronis tunica molesta aliorumque tormentorum inusitato genere conficiebantur; quo respexit poeta Sat. I, 155 seq. et VIII, 235.

JUVENALIS 25.

A. U. C. 819. CHRISTI 66.

Hoc anno a Nerone damnatur Thrasea Pætus, socer Helvidii Prisci, quæ insignia erant virtutum liberiorisque animi exempla. Cf. inf. ad A. U. C. 823. et ad Sat. V, 36. 37.

JUVENALIS 26.

A. U. C. 820. CHRISTI 67.

L. Fonteio Capitone et C. Julio Rufo consulibus (v. ad Sat. XIII, 16. 17.) P. Egnatius Celer Stoicus falso testimonio adjuvat damnationem Bareæ Sorani, discipuli amicique sui, qui exemplar erat virtutum et Proconsul Asiæ fuerat. v. ad Sat. I, 33. III, 116 seq. et VII, 91.

JUVENALIS 27.

A. U. C. 821. CHRISTI 68.

Neronis scelera et ineptias, quæ Sat. VIII, 193-230. notantur, vindicant Virginius, Vindex et Galba. v. Sat. VIII, 221. 222. Eo caso summa imperii defertur ad Servium Sulpicium Galbam, qui post octennium ex Hispania Romam redierat. Ab hoc Quintilianum ex Hispania Tarraconensi, cujus opp. Calagurris ejus patria fuit, admodum adolescentem hoc anno Romam perductum esse, tradit Hieronymus in Chron. Quæ si vera sunt et Quintilianus, de quo vix dubitare possis, Hispanus fuit, nec Romanus, quod Nic. Gedoyn, Gallicus ejus interpres, contendebat; probabile est, illum jam Romæ fuisse ante imperium Galbæ, quippe qui ipse nos docet Inst. Orat. X, 1. et XII, 11. a se juvene auditum esse Domitium Afrum, summum oratorem, quem jam a. U. c. 813. Chr. 60. mortuum esse, ex Tac. Ann. XIV, 19. cognoscimus. Quoquo modo se res habeat, constat certe,

Quintilianum exinde viginti annos Rhetoricam in schola publica Romæ professum esse. v. Dodwelli Annal. Quintil. § 12. 13. 15. et conf. ad Sat. VII, 188–198. Ejus præceptor Palamon, (v. ad Sat. VI, 452.) et discipuli clarissimi fuere Plinius junior et C. Cælius

orator.

JUVENALIS 28.

A. U. C. 822. CHRISTI 69.

Galba occiditur a M. Salvio Othone, homine mollissimo, qui ita diffluebat luxuria, ut in ipsis castris uteretur speculis et faciem madido pane lineret. Idem paulo post, copiis suis a Vitellio victis in pugna Bebriacensi, gladio pectus sibi transfigit. vid. Sat. II, 99109. et VI, 559. Amicus ejus erat Seleucus astrologus. v. ad Sat. VI, 559.

JUVENALIS 28-38.

A. U. C. 822-832. CHRISTI 69-79.

Vitellio interfecto regnat Flavius Vespasianus, Imperator bonus, sed tam avarus, ut urinæ etiam vectigal comminisceretur. Cf. ad Sat. XIV, 204.

Cf.

JUVENALIS 29.

A. U. C. 823. CHRISTI 70.

Helvidius Priscus, gener Thraseæ Pæti, damnatur a Vespasiano. sup. ad a. U. c. 819.

JUVENALIS 34.

A. U. C. 828. CHRISTI 75.

Ex Italia abire jubetur Berenice, pulcerrima Agrippa majoris, regis Judæorum, filia, (ut quidam putant, Herodis filia et uxor Ptolemæi, regis Ægypti) quæ amorem Titi Cæsaris jam inde ab a. U. c. 823. in

« PredošláPokračovať »