Obrázky na stránke
PDF
ePub

Præter Augustinianos annales, sive brevem Augustini vitam ad annorum seriem digestam, et capitum argumenta, in fine voluminis adjicitur Syllabus codicum quorum ope hæc Editio prodit emendatior, et lectionum Varietas, quæ passim in textu asteriscis indicatur.

[ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

PARISIIS,
APUD GAUME FRATRES, BIBLIOPOLAS,

VIA DICTA POT-DE-FER, N° 5.

1836

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

Quæ causa fecit ut scriptoris cujusque vita emittendis in publicum ejus libris solemni more præfigeretur, eadem etiam primos S. Augustini operum editores haud dubie movit ut Confessiones ipsius statim post Retractationum libros, qui recto ordine debent præcedere, in tomo primo collocarent. Nempe interest plurimum ut auctoris genium, studia, mores, probitatem, fidem, aliasque dotes perspectas habeat qui ejus scripta cum voluptate, tum profectu perlegere in animum inducit. Atqui in Confessionibus suis Augustinus totum se ipse expressit perquam accurate : quippe qui in iis non ea solum facta quæ hominum oculis subjecta esse potuissent; sed etiam ea quæ Deo tantum conscio in intimis agitaverat, cum bona , tum mala, singillatim exposuit. In his enim sicuti anteactæ vitæ vel levissima errata , sic etiam accepta a Deo beneficia fuse commemorat;

4.7380,

[ocr errors]

æternum posteris relicturus sive pænitentis, sive grati animi monumentum, præclarum etiam illius quam constanter erga nos exhibet Deus, et justitiæ et bonitatis exemplum. Atque hoc in primis studebat, scilicet ( ipsius verbis rem ut explicemus) « et de malis et de » bonis suis Deum laudare justum et bonum,

atque in eum excitare humanum intelle» ctum et affectum. » Id vero hac ratione 'exsequitur.

In primo libro, præmissa Dei invocatione, recolit vitæ suæ primordia ad annum quintum decimum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta et vitia, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse .confitetur.

In secundo, ad ætatem aliam progreditur, primumque adolescentiæ suæ, id est, sextum decimum vitæ annum, quem

in

paterna domo, studiis intermissis, consumpserat genio ac libidinibus indulgens, ad mentem revocat cum gravi dolore, severus admodum in dijudicando furto a se tunc temporis cum sodalibus perpetrato.

Tertius liber de annis est ætatis illius de cimo septimo, decimo octavo et decimo nono

« PredošláPokračovať »