Obrázky na stránke
PDF
ePub

Vla

Lectio ij. v. 4. Iæ Sion lugent, eò quòd non sint qui véniant ad solemnitátem: omnes portæ ejus destructa; sacerdótes ejus gementes; vírgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritúdine.

Facti sunt hostes ejus in cápite, inimíci ejus locupletáti sunt; quia Dóminus locútus est super eam propter multitúdinem iniquitátum ejus párvuli ejus ducti sunt in captivitátem ante fáciem tribulantis.

Et egressus est à fília Sion omnis decor ejus : facti sunt príncipes ejus velut aríetes non invenientes páscua; et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem subsequentis.

B. Unus vestrum me traditúrus est. Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet: væ hómini illi! * Bonum erat ei, si natus non fuisset. y. Sit homo ille ut sunt civitátes, quas subvertit Dóminus, et non pœ

nítuit

*

eum. Bonum. Matth. 26. 21, 23, 24. Jer. 20. 16.

R

7.

Lectio ij. v. Ecordáta est Jerúsalem diérum afflictiónis suæ, et prævaricatiónis ómnium desiderabilium suórum quæ habúerat à diébus antiquis, cùm cáderet pópulus ejus in manu hostili, et non esset

auxiliátor: vidérunt eam hostes, et derisérunt sábbata ejus.

Peccátum peccávit Jerúsalem; proptereà instábilis facta est: omnes qui glorificábant eam, sprevérunt illam : quia vidérunt ignomíniam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsùm.

Sordes ejus in pédibus ejus, nec recordáta est finis sui: depósita est vehementer, non habens consolatorem : vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam erectus est inimícus.

Percú

B. Omnes vos scándalum patiémini in me in ista nocte; scriptum est enim : tiam pastórem, * Et disper gentur oves gregis. y. Frámea suscitáre super pastórem meum, dicit Dóminus, pércute pastórem, * Et dispergentur. Rep. R. Omnes. Matth. 26. 31. Zac. 13.7

IN II. Nocturno. In Psalm. Júdica, Dómine, nocentes me, p. 59.

Ant. 3. E. Egressus Jesus ibat in montem Olivárum, secúti sunt autem illum et discípuli. Luc. 22. 39.

In divisionem, Omnia ossa mea dicent, p. 59.

Ant. 5. F. Cùm pervenisset ad locum, dixit illis Oráte, ne intrétis in tenta tiónem. Luc. 22. 40.

In

In alteram divisionem Confitebor tibi, etc. p. 6o. Ant. 6. F. Sedéte hic donec vadam illùc, et orem. Matth. 26. 36.

. Pueror. Contristátus sum in exercitatióne mea, B. Et conturbátus sum à voce inimíci, et à tribulatióne peccatóris. Ps. 34. 3, 5. secretò.

Pater noster, De Sermóne sancti Leónis Papæ. Serm. 7. de Passione Domini, cap. 1. 2.

Lectio iv. Ncipientes, dilectíssimi, I de Preston, Domini trac:

táre, divíno intelligimus dispósitum fuisse consílio; ut sacrilegi Judæórum Príncipes, et impii sacerdótes, non nisi in solemnitáte Pascháli exercendi furóris sui accíperent potestátem. Oportébat enim ut manifesto

implerentur effectu, quae diù fúerant figuráto promissa mystério; ut ovem significatívam ovis vera removéret, et ut uno explerétur sacrifício variárum differéntia victimárum. Ut ergò umbræ céderent córpori, et cessárent imagines sub præsentia veritátis; antíqua observántia novo excluditur Sacramento hóstia in hóstiam transit sánguine sanguis aufertur: et legális festivitas Pars Verna,

dum mutátur, implétur. Incipiente enim festivitáte Pascháli, qui ornáre templum, vasa mundáre, víctimas providére debuerant; parricidális ódii furóre concepto, ad unum opus vacant, et in unum fácinus símili crudelitáte conjúrant. Quid assecutúri supplicio innocéntiæ condemnatióne justítiæ; nisi ut et nova mystéria non apprehénderent, et antíqua violárent?

B. Assúmit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joannem secum, et cœpit pavére, et federe. Et af illis avere, et tis est ánima mea usque ad mortem; sustinéte hic, et vigiláte. y. Cor meum conturbátum est in me, et formido mortis cécidit super me. Tristis est. Marc. 14. 33, 34. Ps. 54. 5.

Lectio v.

[blocks in formation]

summábat, et novum Pascha condébat. Discumbéntibus enim discípulis ad edendam mysticam cœnam, cùm in Cáïphæ átrio tractarétur, quómodò Christus posset occídi; ille córporis et sánguinis sui órdinans Sacramentum, docébat qualis Deo hóstia debéret offerri; ne ab hoc quidem mystério traditóre submóto, ut ostenderé tur nullâ injúriâ exasperátus, qui in voluntária erat impietáte præscítus. Dicens ítaquè Dóminus: [Amen dico vobis, quòd unus vestrûm me traditurus est;] non ásperâ, nec apertâ ímpium increpatióne confundens, sed leni ac tácitâ admonitióne convéniens; ut facíliùs corrígeret pœnitúdo, quem nulla deformasset abjéctio.

B.Prócidit in fáciem suam orans et dicens: Pater mi, si possibile est, tránseat à me calix iste; verúmtamen * Non sicut ego volo, sed sicut tu. y. In cápite libri scriptum est de me, ut fácerem voluntátem tuam. * Non sicut. Matth. 26. 39. Ps. 39. 8, 9.

Lectio vj. c. 3. 4. Ur, infélix Juda, tantâ benignitáte non úteris? Eccè parcit áusibus tuis Dóminus; nulli te, nisi tibi índicat Christus: nec nomen

tuum, nec persóna detégitur, sed veritátis et misericórdiæ verbo, cordis tantùm tui arcána tanguntur. Non Apostólici órdinis honor, non sacramentórum tibi commúnio denegátur. Redi in íntegrum, et depósito furóre resipisce. Cleméntia invítat, salus pulsat, ad vitam vita te révocat. Eccè immaculáti et innocentes condiscípuli tui ad significatiónem facinoris expavescunt, et omnes sibi non édito impietátis autóre formídant; timentes ne minùs verum esset, quod in se quisque nóverat, quàm quod ipsa Véritas prævidébat. Tu autem abúteris Dómini patiéntiâ, et abscóndi te tuâ credis audáciâ. Déniquè videns Dóminus, cui flagitio Judas esset intentus: [Quod facis,] inquit, [fac cítiùs.] Vox hæc, non jubentis est, sed sinentis; nec trépidi, sed paráti : qui habens ómnium témporum potestátem, ostendit se moram non fácere traditóri, et sic ad redemptiónem mundi paternam éxequi voluntátem : ut fácinus, quod à persequéntibus parabátur, nec impélleret, nec timéret.

B. Venit ad discípulos suos, et invénit eos dormientes; et dicit Petro: * Sic non potuistis unâ horâ

vigiláre mecum? vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. . Sustínui qui simul contristarétur, et non fuit; et qui consolarétur, et non invéni. * Sic non. Repetitur R. Venit. Matth. 26. 40, 41.. Ps. 68. 21.

IN III. NOCTURNO. In Psalm. Expectans expectávi, etc. p. 63.

Ant. 8. G. Appáruit Jesu Angelus de cœlo, confortans eum et factus in agónia, prolíxiùs orábat. Luc. 22. 43. In divis. Annuntiávi justítiam tuam, etc. p. 63.

Ant. 7. d. Factus est sudor ejus, sicut gutta sánguinis decurrentis in terram. Luc. 22.44.

In Psalm. Beátus qui intélligit, etc. p. 67.

Ant. 1. a. Venit ad discípulos suos, et dicit illis: Súrgite, eámus: eccè appropinquavit qui me tradet. Matth. 26. 45, 46.

. Pueror. Eccè cepérunt ánimam meam; . Irruérunt in me fortes. Ps. 58. 4.

Pater noster, secretò. De Epíst. prima beati Pauli Apóstoli ad Corinthios. Lectio vij. c. 11. 2. 17. Hanquodnon in melius, Oc præcípio, non lau

suam

siam, áudio scissúras esse inter vos; et ex parte credo. Nam oportet et hæreses esse; ut et qui probáti sunt, manifesti fiant in vobis. Conveniéntibus ergò vobis in unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre, Unusquisque enim coenam præsúmit ad manducandum. Et álius quidem ésurit; álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducandum et bibendum? aut Ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? in hoc non laudo.

B. Venit Judas, et cum eo turba multa cum gládiis et lignis; déderat autem signum eis, * Dicens: Quemcumque osculátus fúero, ipse est; tenéte eum. .In ore suo pacem cum amico suo lóquitur, et occultè ponit ei insídias.*Dicens. Marc. 14. 43, 44. Jerem. 9. 8.

E

sus,

Lectio viij. v. 23. Go enim accépi à Dómino, quod et trádidi vobis ; quóniam Dóminus Jein qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias pite, et manducáte: hoc est agens fregit, et dixit: Accísed in detérius convenítis. corpus meum quod pro Primùm quidem conve- vobis tradétur; hoc fácite in niéntibus vobis in Ecclé- meam commemoratiónem.

[ocr errors]
[ocr errors]

Simíliter et cálicem, postquàm cœnávit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sánguine hoc fácite, quotiéscumque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiéscumque enim manducabitis panem hunc, et cálicem bibétis, mortem Dómini annuntiábitis donec véniat.

B. Judas unus de duódecim antecedébat eos, et appropinquávit Jesu, ut oscularétur eum. Jesus autem dixit illi: * Juda, ósculo Fílium hóminis tradis? . Tu homo unánimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiébas cibos.* Juda. Luc. 22.47, 48. Ps. 54. 14, 15.

Lectio ix. v. 17. Taquè quicumque manducáverit panem hunc, vel bíberit cálicem Dómini indignè, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seipsum homo; et sic de pane illo edat, et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indignè, judícium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Dómini. Ideò inter vos multi infirmi et imbecilles, et dórmiunt multi. Quòd si nosmetipsos dijudicarémus, non útique judicarémur. Dum judicámur autem, à Dómino

corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur. Itaquè, fratres mei, cùm convenítis ad manducandum, ínvicem expectáte. Si quis `ésurit domi mandúcet; ut non in judícium conveniátis. Cætera autem, cùm vénero, dispónam.

[ocr errors]

K. Quasi ad latrónem existis cum gládiis et fústibus; cùm quotidiè vobiscum fúerim in templo, non extendistis manus in me: sed* Hæc est hora vestra, et potestas tenebrárum. y. Eccè in mánibus vestris sum: fácite mihi quod bonum est in óculis vestris. * Hæc est. Repet.

. Quasi. Luc. 22. 52, 53. Jerem. 26. 14.

Hoc B. finito, inchoantur Laudes Matutina, ab imposi– tione prima Antiphona.

AD LAUDES. InPs. Exaudi,Deus, oratiónem meam, p. 77.

Ant. 1. â. Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobiscum, ántequàm pátiar. Luc. 22. 15.

In divis. Vésperè, et manè, et merídiè, p. 77

Ant. 2. D. Dico vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleátur in regno Dei. Luc. 22. 16.

In Psalm. In te, Dómine, sperávi... et éripe me, cum sua divisione, p. 92.

« PredošláPokračovať »