Obrázky na stránke
PDF
ePub

fit. Quóties Pascha celebrátur, numquid tóties Christus móritur? Sed tamen anniversária recordátio quasi repræsentat quod olim factum est, et sic nos facit movéri tanquam videámus in cruce pendentem Dóminum; non tamen irridentes, sed credentes.

B. Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum? Dixérunt : Barabbam. Quid ígitur fáciam de Jesu?* Dicunt omnes Crucifigátur. V. Exacuérunt ut gladium linguas suas: firmavérunt sibi sermónem nequam. *Dicunt onines. Matth. 27. 17, 21, 22, onines 23. Psalm. 53. 6.

4,

Lectio v. PE Endens enim in ligno irenim in sin celo adorátur. An fortè adhuc

irridétur, et jam non est irascendum Judæis, qui vel morientem derisérunt, non regnantem? Et quis est qui Christum adhuc irrídeat? Utinam unus esset, útinam duo, útinam numerári possent. Tota pálea área ipsíus irrídet eum, et gemit tríticum irridéri Dóminum. Hoc volo gémere vobiscum. Tem pus est enim lugendi. Pássio Dómini celebrátur: tempus gemendi est, tempus flendi, tempus confitendi et deprecandi. Et quis nostrum est

idóneus ad effundendas lácrymas pro dignitáte dolóris tanti? Sed quid modò ait Prophéta? Quis dabit cápiti meo aquam, et óculis meis fontem lacrymárum? Si verè fons lacrymárum esset in óculis nostris, nec ipse sufficeret.

B. Apprehendit Pilátus Jesum, et flagellávit. Et mílites plectentes corónam de spinis, imposuerunt cápiti ejus, et veste purpúreâ circumdederunt eum, et* Dicébant: Ave, rex Judæórum; et dabant ei álapas. V. Dabit percutiénti se maxillam : saturábitur oppróbriis.* Dicébant. Jounn. 19. 1, 2, 3. Thren. 3. 3.

Lectio vj. §. 23. 28.

FCcè, intelligimus qua

passus est Christus: dinumeráta sunt ossa ejus, irrísus est, divísa sunt vestimenta ejus; insuper missa est sors super vestem ipsíus, circumdederunt illum furen tes et sævientes, et dispersa sunt ómnia ossa ejus; et hic audímus, et in Evangélio légimus. Videamus quare. O Christe, Fili Dei, si nolles non pateréris; ostende nobis fructum passiónis tuæ. Audi, inquit, fructum : ego non táceo, sed surdi sunt hómines. Eccè Christus passus est; eccè mercátor ostendit mer

cédem, eccè prétium quod dedit, sanguis ejus fusus est, et manávit prétium orbis ter

rárum.

R. Dicit Pilátus: Eccè addúco vobis eum foràs, ut cognoscátis quia nullam invénio in eo causam : * Exívit Jesus portans corónam spíneam, et purpureum vestimentum. Et dicit eis Pilátus: Eccè homo. y. Non est spécies ei, neque decor, et quasi abscónditus vultus ejus, et despectus. * Exívit. Repetitur B. Dicit Pilátus. Joann. 19.4, 5. Is. 53. 2, 3.

IN III. Nocturno.

In Psalm. Salvum me fac,

Deus, p. 89.

Ant. 7. d. Quærébat Pilátus dimittere Jesum. Judæi autem clamábant: Si hunc dimittis, non es amícus Cæsaris. Joann. 19. 12. In divisionem, Exaudi me, Dómine, p. 90.

Ant. 8. G.Dicit Judæis Pilátus: Regem vestrum crucifigam? Respondérunt Pontífices: Non habémus regem nisi Cæsarem. Joann. 19. 15. In alter, divis. Laudábo nomen Dei, p. 9o.

Ant. 3. a. Videns Pilátus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret,Jesum trádidit eis, ut crucifigerétur. Matth. 27. 24, 26.

. Pueror. Ego sum ver

[blocks in formation]

H

magnum, qui penetrávit coelos, Jesum Fílium Dei, teneamus confessiónem. Non enim habémus Pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris; tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto. Adeámus ergò cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. Omnis namque Póntifex ex homínibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis: qui condolére possit iis qui ignorant, et errant; quóniam et ipse circúmdatus est infirmitate: et proptéreà debet, quemádmodùm pro pópulo, ità étiam et pro se→ metipso offerre pro peccátis.

B.Suscepérunt Jesum, et eduxérunt.* Et bájulans sibi crucem', exívit in eum qui dícitur Calváriæ locum. y. Tulit Abraham ligna holocausti, et impósuit super Isaac fílium suum. * Et bá

julans. Joann. 19. 16, 17. Gen. 22. 6.

Lectio viij. c. 5. v. 4.

Ne quisquam sumit sibi

honórem, sed qui vocátur à Deo, tanquam Aáron. Sic et Christus non semetipsum clarificávit ut Póntifex fieret; sed qui locútus est ad eum: Filius meus es tu, ego hódiè génui te. Quemadmodùm et in álio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundùm órdinem Melchisedech. Qui in diébus carnis suæ, preces supplicatiónesque ad eum, qui possit illum salvum fácere à morte, cum clamóre válido et lácrymis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia. Et quidem, cùm esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam; et consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi, causa salútis æternæ, appellátus à Deo Póntifex juxta órdinem Melchisedech. B. Crucifixérunt Jesum, et latrónes, unum à dextris, et álterum à sinistris. Jesus autem dicébat : * Pater, dimitte illis; non enim sciunt quid fáciunt. . Cum scelerátis reputátus est; et ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit. *Pater. Luc. 23. 33, 24. Isai. 54. 12.

Lectio ix. c. 7. v. 24. Esus autem eò quòd máneat in æternum, sempi

JEsus

ternum habet sacerdotium.

Undè et salváre in perpétuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.Talis enim decébat ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus à peccatóribus, et excélsior coelis factus:quinon habet necessitátem quotídiè, quemádmodùm sacerdotes, priùs pro suis delictis hóstias offerre, deindè pro pópuli : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.

R. Ténebræ factæ sunt super universam terram, et circa horam nonam clamávit Jesus voce magnâ: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Et* Contínuò currens unus, acceptam spóngiam implevit acéto, et dabat ei bíbere. y. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.* Contínuò. Repet. R. Ténebræ. Matth. 27. 45, 46, 48. Ps. 68. 22.

AD LAUDES. In Psalm. Deus, in adjutórium, p. 87.

Ant. 7.c. Próprio Fílio suo non pepercit Deus, sed pro nobis ómnibus trádidit illum. Rom. 8. 32.

In Ps. Deus, laudem meam ne tacúeri, cum prima divisione, p. 133.

Ant. 4. E. Vidimus eum despectum, et novíssimum virórum, virum dolórum, et scientem infirmitátem. Isai. 53. 2, 3.

In alteram divisionem, Lí bera me, p. 134.

Ant. 1. f. Verè languóres nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portávit. Isai, 53. 4.

Ant. 4. b. Nos putávimus

[blocks in formation]

*

uvas, et labruscas.

quid ego fáciam víneæ meæ: ✶áuferam sepem ejus, et erit in direptiónem.

Díruam macériam ejus, et erit in conculcatiónem.

Et ponam eam desertam: non putabitur, et non fodiétur; *et ascendent vepres et spinæ.

Et núbibus mandábo *ne pluant super eam imbrem.

Ant. Nos putavimus eum quasi leprósum, et percussum à Deo, ut humiliátum: ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras. Isai. 53. 4, 5.

In Psalm. Cantáte Dómino....laus ejus, etc.

p. 41.

Ant. 8. G. Disciplína pacis nostræ super eum, et livóre ejus sanáti sumus. Isai. 53. 5.

Ad Benedictus, Ant.3. a*. Clamans voce magnâ Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spíritum meum. Luc. 23. 46.

Duo Choriales cantant:
Yrie, eléïson.

Nunc ergo habitatores Je K Chorus: Christe, eléison.

rúsalem, et viri Juda, * judicáte inter me et vineam

meam.

Quid est quod débui ultrà fácere vineæ meæ, et non feci ei? an quòd expectávi ut fáceret uvas, et fecit labruscas ?

Et nunc ostendam vobis

Pueri chori : Dómine, miserére.

Chorus: Christe, miserére. Duo Canonici et duo Presbyteri : Qui dedisti redemptiónem temetipsum pro ómnibus. 1. Tim. 2. 6.

Choriales: Kyrie, eléïson.
Chorus: Christe, eléïson.

[ocr errors]

Pueri chori: Dómine, miserére.

Chorus: Christe, miserére. Canonici et Presbyteri: Qui occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo. Apoc. 5. 9.

Choriales: Kyrie, eléïson. Chorus: Christe, eléïson. Pueri chori: Dómine, miserére.

Chorus: Christe,miserére. Canonici et Presbyteri : Qui pro peccátis nostris mórtuus es, justus pro injustis. 1. Pet. 3. 18.

Choriales: Kyrie, eléïson.
Chorus: Christe, eléïson.
Pueri chori: Dómine, mi-

serére.

Chorus: Christe, miserére. Pueri chori: Christus Dóminus.

Chorus: Christus Dómi

nus.

Canonici et Presbyteri: Fac tus est obédiens usquè ad

mortem.

Chorus: Factus est obédiens usque ad mortem.

Pueri chori: (hìc elevatur vox uno tono), Christus Dó

minus.

Chorus: Christus Dómi

nus.

Canoniciet Presbyteri: Factus est obédiens usquè ad

mortem.

Chorus: Factus est obédiens usquè ad mortem.

Pueri chori ( hic iterùm elevatur VOX uno tono ); Christus Dóminus.

Chorus: Christus Dóminus. Canonici et Presbyteri: Factus est obédiens usque ad

mortem.

Chorus: Factus est obédiens usquè ad mortem.

Pueri chori, altá voce: Mortem autem crucis. Philipp. 2. 8.

Reliqua ut heri, et sic etiam ad Horas.

AD VESPERAS. In Psalm. Nisi quia, p. 65. Ant. 1. f. Christus nos redémit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno. Gal. 3. 13.

In Psalm. Sæpè expugnavérunt, p. 81.

Ant. 2. D. Supplicatiónes ad eum, qui possit illum salvum fácere, cum clamóre válido et lácrymis ófferens, exaudítus est pro sua reveréntia. Hebr. 5. 7.

In Psalm. Eripe me, Dómine, ab hómine malo, cum sua divisione, p. 118.

Ant. 8. a. Cùm esset Fílius Dei, didicit ex iis quæ passus est, Hebr. 5.8.

obediéntiam.

In Psalm. Dómine, clamávi ad te, p. 50.

Ant. 3. c. Consummátus,

« PredošláPokračovať »