Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

ad Dóminum per sancta desidéria proficiscuntur.

B. Angelus dixit muliéribus: Nolite timére vos; scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis: non est hic; * Surrexit sicut dixit, veníte, et vidéte locum ubi pósitus erat Dóminus; † Allelúia, allelúia. y. Numquid qui dormit non adjíciet ut resurgat? * Surrexit. Glória. + Allelúia. Matth. 28. 5. 6. Ps. 40. 9.

Te Deum laudámus, p. 8. f. Sacerd. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepisti me;

B. Nec delectasti inimíallelúia.

cos meos super me; Psalm. 29. 2.

AD LAUDES MATUTINAS.

Psalmi de Dominica. Ant. 8. G. Deus suscitavit Christum à mórtuis. Et expólians principátus et potestátes, traduxit confidenter, palàm triumphans illos in semetipso; allelúia. Coloss. 2. 12, 15.

Ant. 3. a*. Absorpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? ubì est, mors, stimulus tuus? allelúia. 1. Cor. 15. 54, 55.

Ant. 5. a. Salvátor noster Jesus Christus destruxit quidem mortem, illuminávit autem vitam et incorruptiónem; allel. 2. Tim. 1. 10.

E

Ant. 8. c. Ipse est. Canticum. Apoc. 5. 5. Ccè vicit leo de tribu Juda, radix David. Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperire signácula ejus :

Quóniam occisus es,* et redemisti nos Deo in sánguine tuo,

Ex omni tribu, et lingua, * et pópulo, et nátione;

Et fecisti nos Deo nostro regnum; * et sacerdótes. Dignus est agnus qui occísus est, * accipere virtú

tem :

Et divinitátem, et sapiéntiam, * et fortitúdinem, Et honórem, et glóriam, et benedictiónem.

Sedenti in throno et agno, *benedictio et honor; Et glória et potestas, in sécula seculórum.

Glória Patri, etc. Et dicitur per totam Octaeam,

Ant. Ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est principium, primogénitus ex mórtuis; allelúia. Colossens. 1. 18.

Ant. 1. f. Si commórtui sumus, et convivémus; si sustinébimus, et conregnábimus; allelúia. 2. Tim. 2. II, 12.

Capitulum et Hymnus non dicuntur.

. Exaltábo te, Dómine,

suprà.

Ad Benedictus, Ant. 8. G. Surgens Jesus manè, primâ Sábbati, apparuit primò Maríæ Magdaléne. Illa vadens, annuntiávit his qui cum eo fúerant; allelúia. Marc. 16. 9, 10.

Oratio.

DEus, qui hodiernâ die per Unigenitum tuum æternitátis nobis áditum devictâ morte reserasti; vota nostra quæ præveniendo as píras, étiam adjuvando proséquere; Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sécula seculórum. B. Amen.

. Dóminus vobiscum; R. Et cum spíritu tuo. . Benedicámus Dómino; allelúia, allelúia. R. Deo grátias; allelúia, allelúia.

Sic terminantur Laudes, et Vespero per Octavam, tàm in Choro, quàm in Officio privato.

In Ecclesiis verò in quibus sunt Fontes, hoc triduo fit Processio ad Baptisterium post Laudes et Vesperas.

Post Laudes, eundo cantatur sub Antiphona 7. a. Citò

euntes.

[blocks in formation]

D

Oratio.

Orémus. Eus totíus cónditor crea túræ, fámulos tuos, quos fonte renovasti baptismatis, in adoptiónis sorte fácias, quæsumus, dignanter adscríbi; Per Dóminum.

. Dóminus vobiscum; R. Et cum spíritu tuo. y. Benedicámus Dómino; allelúia, allelúia.

B. Deo grátias; allelúia, allelúia.

In reditu è Baptisterio, et ad stationem ante Crucifixum, cantatur sequens

Ant.Recordámini quáliter locútus est vobis, cùm adhuc in Galilæa esset, dicens: Quia oportet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum, et crucifígi, et die tértiâ resúrgere; allelúia. Luc. 24. 6, 7.

. Dícite in géntibus;

B. Quia Dóminus regná- no; Hebdomadarius in medio vit; allelúia. Ps. 95. 10. Chori pronuntiat gravi voce: Orémus. Oratio. y. Surrexit Dóminus, Oncéde, quæsumus, om- R. Sicut dixit; allelúia.

Cnipotens Deus; ut qui Math. 26.6.

resurrectiónis Dominicæ solémnia cólimus, innovatióne tui Spíritûs, à morte ánimæ resurgámus; Per eumdem Dóminum.

ý. Benedicámus Dómino; allelúia.

K. Deo grátias; allelúia. AD PRIMAM, Deus in adjutórium, Glória Patri, Psal mi Confitémini, Beáti immaculáti, et Retribue, in quorum fine loco Ant. dicitur Allelúia. Deindè

R. Hæc est dies, quam fecit Dóminus: exultémus, et lætémur in ea. Ps. 117. 24.

PR

. Dóminus vobiscum; R. Et cum spíritu tuo. Orémus. Oratio. Ræsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut qui grátiam Dominicæ resurrectiónis agnóvimus, ipsi per dilectiónis tuæ Spíritum in novitáte vitæ ambulémus; Per eumdem.

ý. Dóminus vobiscum; R. Et cum spíritu tuo. ý. Benedicámus Dómino; allelúia.

R. Deo grátias; allelúia. Hodiè, et per Octavam, non dicitur . Pretiósa, sed post. Benedicámus Dómi

AD TERTIAM, SEXTAM, et NONAM, post Deus, in adjutórium, et Glória Patri, dicuntur Psalmi de Dominica; quibus finitis, dicitur Allelúia, loco Antiphona; deindè R. Hæc est dies, ut ad Primam, cum Oratione Deus, qui hodiernâ die, ut suprà in Laudibus.

AD VESPERAS.

Psalmi Dixit Dóminus, Confitébor, et Beátus vir,

27.

Ant. sola, 4. E. Pro ómnibus mortuus est Christus; ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est, et resurrexit; allelúia. 2. Cor. 5. 15.

R. Hæc est dies, quam fecit Dóminus: exultémus, et lætémur in ea. Ps. 117. 24.

Allelúia. . Lápidem quem reprobavérunt ædificantes, hic factus est in caput ánguli. A Dómino factum est istud, et est mirábile in óculis nostris. Allelúia. Ps. 117. 22, 23.

V. Surrexit Dóminus,
R. Sicut dixit; allelúia.
Matth. 28. 6.

Ad Magníficat, Ant. 8. G.

Eccè Jesus occurrit muliéribus, dicens: Avéte. Illæ autem accesserunt, et tenuérunt pedes ejus, et adoravé runt eum ; allelúia. Matth. 28. 9.

Oratio Deus, qui hodiernâ die, suprà in Laudibus. Eundo ad Baptisterium cantantur sub Antiphona 4. E. Ite, nuntiáte.

Psalmi Laudáte, púeri; In éxitu Israël, 28.

Ant. Ite, nuntiáte frátribus meis, ut eant in Galilæam ibi me vidébunt; allelúia. Matth. 28. 10.

:

sumus cum

.Surrexit Dóminus verè, R. Et appáruit Simóni; allelúia. Luc. 24. 34. Ad Magnificat, Ant. 6. F. Consepulti Christo per baptismum in mortem; ut quomodò surrexit à mórtuis, ità et nos in novitáte vitæ ambulémus; ellelúia. Rom. 6. 4.

Post Ant. dicitur absolutè Orémus. Oratio. Eus, qui omnes in Christo renátos, genus regále sacerdotáieque fecisti; da fámulis tuis, et velle et posse quæ præcipis ; ut pópulo ad æternitátem vocáto, una sit fides méntium et pietas actiónum; Per eumdem Dó

minum.

f. Dóminus vobiscum; B. Et cum spíritu tuo.

V. Benedicámus Dómino; allelúia, allelúia. R. Deo grátias; allelúia, alléluia.

In reditu è Baptisterio, et ad stationem ante Crucifixum, cantatur sequens

Ant. Christus resurgens ex mórtuis, jam non moritur : mors illi ultrà non dominábitur; quòd enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel; quòd autem vivit, vivit Deo; allelúia, allelúia. Rom. 6. 9, 10.

ejus,

. Salvávit sibi dextera

[blocks in formation]

fecit Dóminus: exultémus, et lætémur in ea. Ps. 117. 24.

V. Dóminus vobiscum; B. Et cum spíritu tuo. Óratio Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, suprà ad

Primum.

[ocr errors]

Hodiè, et per Octavam post Completorium, dicitur Antiphona Regína cœli, lætáre, ut in Psalterio, p. 139. DIEBUS

INTRA OCTAVAM PASCHE. Omnia ut in die, exceptis quæ sequuntur. AD OFFICIUM NOCTURNUM. Invitat. Surrexit Dóminus vere; allelúia. Luc. 24. 34. Psalmus Veníte, 2.

Tres Psalmi unaquaque Ferid notati sub sola Antiph. 4. a. Jesum quæritis Nazarénum crucifixum: surrexit, non est hic: eccè locus ubi posuérunt eum ; allelúia. Marc. 16. 6.

*.Puer. Dómine, eduxisti ab inferno ánimam meam; B. Salvasti me à descendéntibus in lacum; allelúia. Ps. 29. 4.

Pater noster. y. Et ne nos. f. Sacerd. Notas mihi fecisti vias vitæ ;

B. Adimplébis me lætítiâ cum vultu tuo; allelúia. Ps. 15. 10. Benedictiones, ut in Tempore Paschali, 142.

Lectiones et BBB. infrà in qualibet Feria.

Te Deum, p. 8.

. Sacerdot. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepisti me;

B. Nec delectasti inimícos meos super me; alle-lúia. Ps. 29. 2.

AD LAUDES MATUTINAS. Psalm. de Dominica, (excepto Cantico quod dicitur ut in die Pascha) sub sola Antiphona unicuique Feriæ propria.

f. Exaltábo te, suprà. Ant. ad Benedictus et Oratio sunt proprie cuilibet Feria.

AD HORAS, omnia ut in die Pasche.

AD TERTIAM, SEXTAM et NONAM, Oratio propria cuilibet Feria, ut in Laudibus. AD VESPERAS. Tres primi Psalmi de Do

minica.

Ant. sola. Pro ómnibus, ut in die Pascho

B. Hæc est dies, suprà. Állelúia, cum . ut in qua libet Feria.

V. Surrexit Dóminus, B. Sicut dixit; allelúia. Matth. 28. 6.

Ant. ad Magníficat et Oratio sunt propria cuilibet Ferice.

AD COMPLETORIUM, ut in die Pascha.

« PredošláPokračovať »