Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Quem cavat assiduis sudibus, scutoque lacessit,
Atque omnes implet numeros, dignissima prorsus
Florali matrona tubâ; nisi si quid in illo
Pectore plus agitat, veræque paratur arenæ.
Quem præstare potest mulier galeata pudorem,
Quæ fugit a sexu? vires amat. Hæc tamen ipsa
Vir nollet fieri: nam quantula nostra voluptas?
Quale decus rerum, si conjugis auctio fiat?
Balteus, et manicæ, et crista, crurisque sinistri
Dimidium tegimen ; vel, si diversa movebit
Prœlia, tu felix, ocreas vendente puellâ.
Hæ sunt, quæ tenui sudant in cyclade, quarum
Delicias et panniculus bombycinus urit.
Adspice, quo fremitu monstratos perferat ictus,
Et quanto galeæ curvetur pondere, quanta
Poplitibus sedeat, quàm denso fascia libro,
Et ride, scaphium positis quum sumitur armis.
Dicite vos, neptes Lepidi, cæcive Metelli,
Gurgitis aut Fabii, quæ ludia sumpserit unquam
Hos habitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?
Semper habet lites alternaque jurgia lectus,
In quo nupta jacet: minimùm dormitur in illo.
Tunc gravis illa viro, tunc orbâ tigride pejor.
Quum simulat gemitus occulti conscia facti,
Aut odit pueros, aut fictâ pellice plorat,
Uberibus semper lacrymis, semperque paratis
In statione suâ, atque exspectantibus illam,
Quo jubeat manare modo: tu credis amorem,
Tu tibi tunc curruca places, fletumque labellis
Exsorbes, quæ scripta et quot lecture tabellas,
Si tibi zelotype retegantur scrinia macha!
Sed jacet in servi complexibus, aut equitis. Dic,
Dic aliquem, sodes, hîc, Quintiliane, colorem :
Hæremus dic ipsa. Olim convenerat, inquit,
Ut faceres tu, quod velles, nec non ego possem
Indulgere mihi: clames licèt, et mare cœlo
Confundas, homo sum. Nihil est audacius illis
Deprênsis: iram atque animos a crimine sumunt.

205

210

215

220

225

230

235

Unde hæc monstra tamen, vel quo de fonte, requiris ?

[blocks in formation]

Nunc patimur longæ pacis mala. Sævior armis
Luxuria incubuit, victumque ulciscitur orbem.
Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romana perît. Hinc fluxit ad istos
Et Sybaris colles, hinc et Rhodos, et Miletos,

245

Atque coronatum et petulans madidumque Tarentum.
Prima peregrinos obscœna Pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt sæcula luxu

250

Divitiæ molles. Quid enim Venus ebria curat ?—
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem,

Conducit comites, sellam, cervical, amicas,

255

Nutricem; et flavam, cui det mandata, puellam.

Hæc tamen argenti superest quodcunque paterni

Levibus athletis, ac vasa novissima donat.

Multis res angusta domi: sed nulla pudorem

Paupertatis habet, nec se metitur ad illum,

260

Quem dedit hæc posuitque, modum. Tamen utile quid sit

Prospiciunt aliquando viri; frigusque famemque

Formicâ tandem quidam expavêre magistrâ.
Prodiga non sentit pereuntem fœmina censum,
Ac, velut exhaustâ recidivus pullulet arcâ
Nummus et e pleno semper tollatur acervo,
Non unquam reputat, quanti sibi gaudia constent.
Si gaudet cantu; nullius fibula durat
Vocem vendentis prætoribus: organa semper
In manibus: densi radiant testudine totâ

265

270

Sardonyches crispo numerantur pectine chordæ,

Quo tener Hedymeles operas dedit: hunc tenet, hoc se

Solatur, gratoque indulget basia plectro.

Quædam de numero Lamiarum ac nominis alti

Cum farre et vino Janum Vestamque rogabat,
An Capitolinam deberet Pollio quercum

275

Sperare, et fidibus promittere. Quid faceret plus
Ægrotante viro? medicis quid tristibus erga
Filiolum? Stetit ante aram, nec turpe putavit
Pro citharâ velare caput; dictataque verba
Pertulit, ut mos est, et apertâ palluit agnâ.
Dic mihi nunc, quæso, dic, antiquissime divûm,
Respondes his, Jane pater? Magna otia cœli :
Non est, ut video, non est, quod agatur apud vos.
Hæc de comœdis te consulit: illa tragœdum
Commendare volet: varicosus fiet haruspex.

[ocr errors]

Sed cantet potiùs, quàm totam pervolet urbem Audax, et cœtus possit quàm ferre virorum,

280

285

Cumque paludatis ducibus, præsente marito,
Ipsa loqui rectâ facie strictisque mamillis.
Hæc eadem novit, quid toto fiat in orbe;
Quid Seres, quid Thraces agant: secreta noverca
Et pueri quis amet, quis diripiatur adulter.-
Instantem regi Armenio Parthoque cometen
Prima videt; famam rumoresque illa recentes
Excipit ad portas: quosdam facit. Isse Niphatem
In populos, magnoque illîc cuncta arva teneri
Diluvio, nutare urbes, subsidere terras,

290

295

Quocunque in trivio, cuicunque est obvia, narrat.

Nec tamen id vitium magis intolerabile, quàm quòd

300

Vicinos humiles rapere et concidere loris

Exorata solet. Nam si latratibus alti

Rumpuntur somni; Fustes huc ociùs, inquit,
Afferte, atque illis dominum jubet antè feriri,
Deinde canem. Gravis occursu, teterrima vultu,
Balnea nocte subit; conchas et castra moveri
Nocte jubet; magno gaudet sudare tumultu,
Quum lassata gravi ceciderunt brachia massâ.-
Convivæ miseri interea somnoque fameque

305

Urguentur. Tandem illa venit rubicundula, totum

310

Enophorum sitiens, plenâ quod tenditur urnâ
Admotum pedibus, de quo sextarius alter

Ducitur ante cibum, rabidam facturus orexim.
Dum redit et loto terram ferit intestino,
Marmoribus rivi properant, aut lata Falernum
Pelvis olet nam sic, tanquam alta in dolia longus
Deciderit serpens, bibit et vomit. Ergò maritus
Nauseat, atque oculis bilem substringit opertis.

315

Illa tamen gravior, quæ, quum discumbere cœpit,
Laudat Virgilium, perituræ ignoscit Elissæ,
Committit vates et comparat; inde Maronem,
Atque aliâ parte in trutinâ suspendit Homerum.
Cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis
Turba tacet; nec causidicus, nec præco loquatur,
Altera nec mulier; verborum tanta cadit vis,
Tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas
Pulsari. Jam nemo tubas, nemo æra fatiget :
Una laboranti poterit succurrere lunæ.

320

325

Imponit finem sapiens et rebus honestis. Nam quæ docta nimis cupit et facunda videri, Crure tenus medio tunicas, succingere debet, Cædere Silvano porcum, quadrante lavari.

330

Non habeat matrona, tibi quæ juncta recumbit,
Dicendi genus, aut curtum sermone rotato
Torqueat enthymema, nec historias sciat omnes;
Sed quædam ex libris et non intelligat. Odi

Hanc ego, quæ repetit volvitque Palæmonis artem,
Servatâ semper lege et ratione loquendi,
Ignotosque mihi tenet antiquaria versus,
Nec curanda viris opicæ castigat amicæ
Verba. Solecismum liceat fecisse marito.

Nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
Quum virides gemmas collo circumdedit, et quum
Auribus extentis magnos commisit elenchos.
Intolerabilius nihil est, quàm fœmina dives.

Interea fœda aspectu ridendaque multo
Pane tumet facies, aut pinguia Poppæana
Spirat, et hinc miseri viscantur labra mariti.
Ad machum veniet lotâ cute. Quando videri
Vult formosa domi? machis foliata parantur.
His emitur, quidquid graciles huc mittitis Indi.
Tandem aperit vultum, et tectoria prima reponit:
Incipit agnosci, atque illo lacte fovetur,
Propter quod secum comites educit asellas,
Exsul Hyperboreum si dimittatur ad axem.
Sed quæ mutatis inducitur atque fovetur
Tot medicaminibus, coctæque siliginis offas
Accipit et madidæ, facies dicetur, an ulcus?

Est pretium curæ, penitùs cognoscere, toto
Quid faciant agitentque die. Si nocte maritus
Aversus jacuit; periit libraria, ponunt
Cosmetæ tunicas, tardè venisse Liburnus

335

340

345

350

355

360

Dicitur, et pœnas alieni pendere somni

Cogitur hic frangit ferulas, rubet ille flagellis,

Hic scuticâ sunt, quæ tortoribus annua præstent.

365

Verberat, atque obiter faciem linit; audit amicas,
Aut latum pictæ vestis considerat aurum,
Et cædit; longi relegit transversa diurni,
Et cædit, donec lassis cædentibus, EXI
Intonet horrendum, jam cognitione peractâ.

[ocr errors]

Præfectura domûs Siculâ non mitior aulâ.
Nam si constituit solitoque decentiùs optat
Ornari, et properat, jamque exspectatur in hortis,
Aut apud Isiacæ potiùs sacraria lenæ ;
Disponit crinem laceratis ipsa capillis

370

375

Nuda humero Psecas infelix, nudisque mamillis.

Altior hic quare cincinnus? Taurea punit

Continuò flexi crimen facinusque capilli.

Quid Psecas admisit? quænam est hîc culpa puellæ,

Si tibi displicuit nasus tuus? Altera lævum

380

Extendit, pectitque comas, et volvit in orbem.
Est in consilio matrona admotaque lanis
Emeritâ quæ cessat acu: sententia prima
Hujus erit; post hanc ætate atque arte minores
Censebunt, tanquam famæ discrimen agatur
Aut animæ tanta est quærendi cura decoris.
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum
Edificat caput. Andromachen a fronte videbis:
Post minor est: credas aliam. Cedo, si breve parvi
Sortita est lateris spatium, breviorque videtur
Virgine Pygmæâ, nullis adjuta cothurnis,
Et levis erectâ consurgit ad oscula plantâ ?
Nulla viri cura interea, nec mentio fiet
Damnorum: vivit tanquam vicina marito.
Hoc solo propior, quòd amicos conjugis odit
Et servos, gravis est rationibus. Ecce furentis
Bellonæ matrisque deûm chorus intrat, et ingens
Semivir,-

-cui rauca cohors, cui tympana cedunt Plebeia, et Phrygiâ vestitur bucca tiarâ.

385

390

395

400

Grande sonat, metuique jubet Septembris et Austri

Adventum, nisi se centum lustraverit ovis,

Et xerampelinas veteres donaverit ipsi,

Ut, quidquid subiti et magni discriminis instat,

In tunicas eat, et totum semel expiet annum.
Hibernum fractâ glacie descendet in amnem,
Ter matutino Tiberi mergetur, et ipsis

405

Vorticibus timidum caput abluet: inde Superbi

Totum regis agrum nuda ac tremebunda cruentis

Erepet genibus. Si candida jusserit Io,

410

Ibit ad Ægypti finem, calidâque petitas

A Meroë portabit aquas, ut spargat in ædem

Isidis, antiquo quæ proxima surgit ovili.

Credit enim ipsius dominæ se voce moneri.

En animam et mentem, cum quâ dî nocte loquantur!

415

Ergò hic præcipuum summumque meretur honorem,

Qui grege linigero circumdatus, et grege calvo

Plangentis populi currit derisor Anubis.

Ille petit veniam, quoties non abstinet uxor
Concubitu sacris observandisque diebus ;

420

« PredošláPokračovať »