Obrázky na stránke
PDF
ePub

Exsulibus juvenes ipsius Consulis, et quos
Magnum aliquid dubiâ pro libertate deceret,
Quod miraretur cum Coclite Mucius, et quæ
Imperii fines Tiberinum virgo natavit.
Occulta ad patres produxit crimina servus
Matronis lugendus: at illos verbera justis
Afficiunt pœnis, et legum prima securis.

Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis
Eacidæ similis, Vulcaniaque arma capessas,
Quàm te Thersitæ similem producat Achilles.
Et tamen, ut longè repetas, longèque revolvas
Nomen, ab infami gentem deducis asylo.
Majorum primus quisquis fuit ille tuorum,
Aut pastor fuit, aut illud, quod dicere nolo.

SATIRA IX.

SCIRE velim, quare toties mihi, Nævole, tristis
Occurras fronte obductâ, ceu Marsya victus.-
Non erat hâc facie miserabilior Crepereius
Pollio, qui triplicem usuram præstare paratus
Circuit et fatuos non invenit. Unde repentè
Tot ruga? certè modico contentus agebas
Vernam equitem, conviva joco mordente facetus,
Et salibus vehemens intra pomœria natis.
Omnia nunc contrà vultus gravis, horrida siccæ
Silva comæ, nullus totâ nitor in cute, qualem
Bruttia præstabat calidi tibi fascia visci:
Sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
Quid macies ægri veteris, quem tempore longo
Torret quarta dies, olimque domestica febris?
Deprêndas animi tormenta latentis in ægro
Corpore, deprêndas et gaudia: sumit utrumque
Indè habitum facies. Igitur flexisse videris
Propositum, et vitæ contrarius ire priori.

265

270

275

5

10

15

Nuper enim, ut repeto, fanum Isidis, et Ganymeden,
Pacis, et advectæ secreta palatia Matris,

20

Et Cererem (nam quo non prostat fœmina templo ?)
Notior Aufidio machus celebrare solebas.-
Utile et hoc multis vitæ genus: at mihi nullum
Indè operæ pretium. Pingues aliquando lacernas,
Munimenta toga, duri crassique coloris,

25

Et malè percussas textoris pectine Galli

Accipimus, tenue argentum venæque secundæ.

Quod tamen ulterius monstrum, quàm mollis avarus?
Hæc tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.

Computat ac cevet.

Ponatur calculus, adsint

Cum tabulâ pueri: numera sestertia quinque
Omnibus in rebus: numerentur deinde labores.-
Vos humili asseculæ, vos indulgebitis unquam
Cultori, jam nec morbo donare parati ?-
Dic, passer, cui tot montes, tot prædia servas
Appula, tot milvos intra tua pascua lassos?
Te Trifolinus ager fœcundis vitibus implet,
Suspectumque jugum Cumis, et Gaurus inanis.
Nam quis plura linit victuro dolia musto?
Quantum erat exhausti lumbos donare clientis
Jugeribus paucis? meliusne hic rusticus infans,
Cum matre, et casulis, et collusore catello,
Cymbala pulsantis legatum fiet amici?

Improbus es, quum poscis, ais: sed pensio clamat,
Posce; sed appellat puer unicus, ut Polyphemi
Lata acies, per quam sollers evasit Ulixes.

Alter emendus erit: namque hic non sufficit: ambo
Pascendi. Quid agam brumâ? spirante quid, oro,
Quid dicam scapulis puerorum Aquilone Decembri
Et pedibus? durate atque exspectate cicadas?
Verùm, ut dissimules, ut mittas cætera, quanto
Metiris pretio, quòd, ni tibi deditus essem
Devotusque cliens, uxor tua virgo maneret ?-
Instabile, ac dirimi cœptum, et jam pænè solutum
Conjugium in multis domibus servavit adulter!

30

35

40

45

50

55

Quò te circumagas? quæ prima aut ultima ponas?

Num ergò meritum est, ingrate ac perfide, nullum,

60

Quòd tibi filiolus, quod filia nascitur ex me?
Tollis enim, et libris actorum spargere gaudes
Argumenta viri. Foribus suspende coronas,
Jam pater es dedimus, quod famæ opponere possis :
Jura parentis habes, propter me scriberis hæres,
Legatum omne capis, nec non et dulce caducum.
Commoda præterea jungentur multa caducis,
Si numerum, si tres implevero. Justa doloris,
Nævole, causa tui. Contrà tamen ille quid affert ?
Negligit, atque alium bipedem sibi quærit asellum.

Hæc soli commissa tibi celare memento,
Et tacitus nostras intra te fige querelas.

65

Nam res mortifera est inimicus pumice levis.
Qui modò secretum commiserat, ardet, et odit,
Tanquam prodiderim, quidquid scio. Sumere ferrum,
Fuste aperire caput, candelam apponere valvis,
Non dubitat. Nec contemnas aut despicias, quòd
His opibus nunquam cara est annona veneni.
Ergò occulta teges, ut curia Martis Athenis.
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
Esse putas? Servi ut taceant; jumenta loquuntur,
Et canis, et postes, et marmora. Claude fenestras,
Vela tegant rimas, junge ostia, tollito lumen

E medio; clamant omnes. Propè nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet; audiet et, quæ
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,

Carptores. Quod enim dubitant componere crimen
In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea? Nec deerit, qui te per compita quærat
Nolentem, et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergò roges, quidquid paulò antè petebas
A nobis Taceant illi: sed prodere malunt
Arcanuin, quàm subrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Laufella bibebat.

Vivendum rectè est, cùm propter plurima, tum his
Præcipuè causis, ut linguas mancipiorum

70

75

80

85

90

95*

Contemnas: nam lingua mali pars pessima servi.

Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,
Quorum animas et farre suo custodit et ære.

Idcirco ut possim linguam contemnere servi,

Utile consilium modò, sed commune, dedisti :

Nunc mihi quid suades post damnum temporis, et spes 100 Deceptas? Festinat enim decurrere velox

Flosculus, angustæ miseræque brevissima vitæ

Portio dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus.

Ne trepida: nunquam pathicus tibi deerit amicus,
Stantibus et salvis his collibus; undique ad illos
Convenient, et carpentis et navibus, omnes,
Qui digito scalpunt uno caput. Altera major
Spes superest: tu tantùm erucis imprime dentem.
Hæc exempla para felicibus: at mea Clotho
Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter
O parvi, nostrique Lares, quos thure minuto,
Aut farre, et tenui soleo exorare coronâ,

105

110

Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus
A tegete et baculo? viginti millia fœnus
Pignoribus positis, argenti vascula puri,
Sed quæ Fabricius censor notet, et duo fortes
De grege Mosorum, qui me cervice locatâ
Securum jubeant clamoso insistere Circo.
Sit mihi præterea curvus cælator, et alter,
Qui multas facies fingat citò. Sufficiunt hæc,
Quando ego pauper ero.

Votum miserabile, nec spes

His saltèm nam, quum pro me Fortuna rogatur,
Affigit ceras illâ de nave petitas,

Quæ Siculos cantus effugit remige surdo.

[ocr errors]

115

120

125

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER QUARTUS.

SATIRA X.

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt Vera bona atque illis multùm diversa, remotâ

Erroris nebulâ. Quid enim ratione timemus,

Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te

5

[blocks in formation]

Temporibus diris igitur, jussuque Neronis,
Longinum et magnos Senecæ prædivitis hortos
Clausit, et egregias Lateranorum obsidet ædes
Tota cohors: rarus venit in cœnacula miles.
Pauca licèt portes argenti vascula puri,

15

Nocte iter ingressus gladium contumque timebis,

20

Et motæ ad lunam trepidabis arundinis umbram :
Cantabit vacuus coram latrone viator.

Prima ferè vota et cunctis notissima templis

Divitiæ; crescant ut opes, ut maxima toto

Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur

25

« PredošláPokračovať »