Obrázky na stránke
PDF
ePub

Fatorum, et nimio de stamine, quum videt acris
Antilochi barbam ardentem, quum quærit ab omni,
Quisquis adest socius, cur hæc in tempora duret,
Quod facinus dignum tam longo admiserit ævo?
Hæc eadem Peleus, raptum quum luget Achillem,
Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.
Incolumi Trojâ Priamus venisset ad umbras
Assaraci magnis solennibus, Hectore funus
Portante, ac reliquis fratrum cervicibus, inter
Iliadum lacrymas, ut primos edere planctus
Cassandra inciperet, scissâque Polyxena pallâ,
Si foret exstinctus diverso tempore, quo non
Cœnerat audaces Paris ædificare carinas.
Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
Eversa, et flammis Asiam ferroque cadentem.
Tunc miles tremulus positâ tulit arma tiarâ,
Et ruit ante aram summi Jovis, ut vetulus bos,
Qui domini cultris tenue et miserabile collum
Præbet, ab ingrato jam fastiditus aratro.

Exitus ille utcunque hominis: sed torva canino
Latravit rictu, quæ post hunc vixerat, uxor.
Festino ad nostros, et regem transeo Ponti,
Et Cræsum, quem vox justi facunda Solonis
Respicere ad longæ jussit spatia ultima vitæ.
Exsilium, et carcer, Minturnarumque paludes,
Et mendicatus victâ Carthagine panis,
Hinc causas habuêre. Quid illo cive tulisset
Natura in terris, quid Roma beatius unquam,
Si circumducto captivorum agmine, et omni
Bellorum pompâ, animam exhalâsset opimam,
Quum de Teutonico vellet descendere curru ?
Provida Pompeio dederat Campania febres
Optandas: sed multæ urbes et publica vota
Vicerunt. Igitur Fortuna ipsius et Urbis
Servatum victo caput abstulit. Hoc cruciatu

Lentulus, hâc pœnâ caruit ceciditque Cethegus

250

255

260

265

270

275

280

Integer, et jacuit Catilina cadavere toto.

Formam optat modico pueris, majore puellis

Murmure, quum Veneris fanum videt anxia mater,

Usque ad delicias votorum. Cur tamen, inquit,

285

Corripias? Pulchrâ gaudet Latona Dianâ.

Sed vetat optari faciem Lucretia, qualem

Ipsa habuit cuperet Rutilæ Virginia gibbum

Accipere, atque suam Rutile dare. Filius autem

Corporis egregii miseros trepidosque parentes
Semper habet. Rara est adeò concordia formæ
Atque pudicitiæ. Sanctos licèt horrida mores
Tradiderit domus, ac veteres imitata Sabinos,
Præterea castum ingenium vultumque modesto
Sanguine ferventem tribuat natura benignâ

290

295

Larga manu; (quid enim puero conferre potest plus

Custode et curâ natura potentior omni?)

Non licet esse viris: nam prodiga corruptoris

Improbitas ipsos audet tentare parentes.

Sed casto quid forma nocet? quid profuit immo

300

Hippolyto grave propositum? quid Bellerophonti?

Erubuit nempe hæc, ceu fastidita, repulsa.

Nec Sthenebœa minùs, quàm Cressa, excanduit, et se

Concussêre ambæ. Mulier sævissima tunc est,

305

Quum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam
Suadendum esse putes, cui nubere Cæsaris uxor
Destinat? Optimus hic et formosissimus idem
Gentis patricia rapitur miser exstinguendus
Messalinæ oculis: dudum sedet illa parato
Flammeolo, Tyriusque palàm genialis in hortis
Sternitur, et rau decies centena dabuntur
Antiquo veniet cum signatoribus auspex.
Hæc tu secreta et paucis commissa putabas?
Non, nisi legitimè, vult nubere. Quid placeat, dic:
Ni parere velis, pereundum erit ante lucernas:

[ocr errors]

Si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res
Nota Urbi et populo contingat Principis aures.
Dedecus ille domûs sciet ultimus: interea tu
Obsequere imperio, sit tanti vita dierum
Paucorum. Quidquid melius leviusque putâris,
Præbenda est gladio pulchra hæc et candida cervix.
Nil ergò optabunt homines? Si consilium vis,
Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quæque dabunt dî
Carior est illis homo, quàm sibi. Nos animorum
Impulsu, et cæcâ magnâque cupidine ducti
Conjugium petimus, partumque uxoris at illis
Notum, qui pueri, qualisque futura sit uxor.
Ut tamen et poscas aliquid, voveasque sacellis
Exta, et candiduli divina tomacula porci;
Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.
Fortem posce animum, mortis terrore carentem,

310

315

320

325

330

Qui spatium vitæ extremum inter munera ponat
Naturæ, qui ferre queat quoscunque labores,
Nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores
Herculis ærumnas credat sævosque labores
Et Venere, et cœnis, et plumâ Sardanapali.
Monstro, quod ipse tibi possis dare: semita certè
Tranquilla per virtutem patet unica vitæ.
Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam, cœloque locamus.

335

340

SATIRA XI.

ATTICUS eximiè si cœnat, lautus habetur;
Si Rutilus, demens. Quid enim majore cachinno
Excipitur vulgi, quàm pauper Apicius? Omnis
Convictus, thermæ, stationes, omne theatrum

De Rutilo. Nam dum valida ac juvenilia membra
Sufficiunt galeæ, dumque ardent sanguine, fertur,
Non cogente quidem, sed nec prohibente tribuno,
Scripturus leges, et regia verba lanista.
Multos porrò vides, quos sæpè elusus ad ipsum
Creditor introitum solet exspectare macelli,
Et quibus in solo vivendi causa palato est.
Egregiùs cœnat, meliùsque miserrimus horum,
Et citò casurus jam perlucente ruinâ.
Interea gustus elementa per omnia quærunt,
Nunquam animo pretiis obstantibus. Interiùs si
Attendas, magisilla juvant, quæ pluris emuntur.
Ergò haud difficile est, perituram arcessere summam
Lancibus oppositis, vel matris imagine fractâ,
Et quadringentis nummis condire gulosum
Fictile sic veniunt ad miscellanea ludî.

Refert ergò, quis hæc eadem paret: in Rutilo nam
Luxuria est; in Ventidio laudabile nomen
Sumit, et a censu famam trahit. Illum ego jure
Despiciam, qui scit, quanto sublimior Atlas
Omnibus in Libyâ sit montibus; hic tamen idem
Ignoret, quantùm ferratâ distet ab arcâ
Sacculus. E cœlo descendit lvd deaurov,
Figendum et memori tractandum pectore, sive
Conjugium quæras, vel sacri in parte senatûs

[blocks in formation]

Esse velis: nec enim loricam poscit Achillis
Thersites, in quâ se transducebat Ulixes.
Ancipitem seu tu magno discrimine causam
Protegere affectas; te consule, dic tibi, qui sis,
Orator vehemens, an Curtius et Matho bucca.
Noscenda est mensura sui, spectandaque rebus
In summis minimisque; etiam quum piscis emetur,
Ne mullum cupias, quum sit tibi gobio tantùm
In loculis. Quis enim te, deficiente crumenâ,
Et crescente gulâ, manet exitus; ære paterno
Ac rebus mersis in ventrem, fœnoris atque
Argenti gravis, et pecorum, agrorumque capacem?
Talibus a dominis post cuncta novissimus exit
Annulus, et digito mendicat Pollio nudo.
Non præmaturi cineres, nec funus acerbum
Luxuriæ; sed morte magis metuenda senectus.
Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romæ
Et coram dominis consumitur: inde ubi paulùm,
Nescio quid, superest, et pallet fœnoris auctor,
Qui vertêre solum, Baias et ad ostrea currunt.
Cedere namque foro jam non est deterius, quàm
Esquilias a ferventi migrare Suburâ.
Ille dolor solus patriam fugientibus, illa
Mostitia est, caruisse anno Circensibus uno.
Sanguinis in facie non hæret gutta; morantur
Pauci ridiculum effugientem ex Urbe pudorem.
Experiêre hodie, nunquid pulcherrima dictu,
Persice, non præstem vitâ vel moribus et re;
Sed laudem siliquas occultus ganeo; pultes
Coram aliis dictem puero, sed in aure placentas
Nam, quum
sis conviva mihi promissus, habebis
Evandrum, venies Tirynthius, aut minor illo
Hospes, et ipse tamen contingens sanguine cœlum
Alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
Fercula nunc audi nullis ornata macellis.
De Tiburtino veniet pinguissimus agro

[ocr errors]

30

35

40

45

509

55

60

65

Hædulus, et toto grege mollior, inscius herbæ,

Necdum ausus virgas humilis mordere salicti,

Qui plus lactis habet, quàm sanguinis; et montani

Asparagi, posito quos legit villica fuso.

Grandia præterea tortoque calentia fœno

70

Ova adsunt ipsis cum matribus, et servatæ
Parte anni, quales fuerant in vitibus, uvæ
Signinum Syriumque pyrum, de corbibus isdem

SATIRA XI.

Emula Picenis et odoris mala recentis,

Nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
Autumnum et crudi posuêre pericula succi.
Hæc olim nostri jam luxuriosa senatûs
Cœna fuit. Curius, parvo quæ legerat horto,
Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quæ nunc
Squalidus in magnâ fastidit compede fossor,
Qui meminit, calidæ sapiat quid vulva popinæ.
Sicci terga suis, rarâ pendentia crate,
Moris erat quondam festis servare diebus,
Et natalitium cognatis ponere lardum,
Accedente novâ, si quam dabat hostia, carne.
Cognatorum aliquis, titulo ter consulis, atque
Castrorum imperiis et dictatoris honore

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Functus, ad has epulas solito maturiùs ibat,

Erectum domito referens a monte ligonem.

[blocks in formation]

Vile coronati caput ostendebat aselli,
Ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
Tales ergò cibi, qualis domus atque supellex.
Tunc rudis et Graias mirari nescius artes,
Urbibus eversis, prædarum in parte repertâ
Magnorum artificum frangebat pocula miles,
Ut phaleris gauderet equus, cælataque cassis
Romulea simulacra feræ mansuescere jussæ
Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,
Ac nudam effigiem clypeo venientis et hastâ
Pendentisque dei, perituro ostenderet hosti.
Argenti quod erat, solis fulgebat in armis.
Ponebant igitur Tusco farrata catino
Omnia tunc, quibus invideas, si lividulus sis.
Templorum quoque majestas præsentior, et vox
Nocte ferè mediâ, mediamque audita per Urbem,
Littore ab Oceani Gallis venientibus, et dîs
Officium vatis peragentibus, his monuit nos.
Hanc rebus Latiis curam præstare solebat
Fictilis et nullo violatus Jupiter auro.

Illa domi natas nostrâque ex arbore mensas

100

105

110

115

« PredošláPokračovať »