Obrázky na stránke
PDF
ePub

D. JUNII JUVENALIS

AQUINATIS

SATIRARUM

LIBER QUINTUS.

SATIRA XIII.

EXEMPLO quodcunque malo committitur, ipsi
Displicet auctori. Prima est hæc ultio, quòd se
Judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
Gratia fallaci Prætoris vicerit urnâ.

Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
De scelere, et fidei violatæ crimine?

Sed nec

Tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris

Jacturæ te mergat onus; nec rara videmus,

Quæ pateris. Casus multis hic cognitus, ac jam,
Tritus, et e medio Fortunæ ductus acervo,
е
Ponamus nimios gemitus: flagrantior æquo

Non debet dolor esse viri, nec vulnere major.

Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens

Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum

Visceribus, sacrum tibi quòd non reddat amicus
Depositum. Stupet hæc, qui jam post terga reliquit
Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?
An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quæ dat præcepta libellis,
Victrix Fortunæ Sapientia. Ducimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitæ,
Nec jactare jugum, vitâ didicêre magistrâ.
Quæ tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes, atque omni ex crimine lucrum

5

10

15

20

Quæsitum, et partos gladio vel pyxide nummos?
Rari quippe boni: numerus vix est totidem, quot
Thebarum portæ, vel divitis ostia Nili.
Nona ætas agitur, pejoraque sæcula ferri
Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
Nomen et a nullo posuit natura metallo.
Nos hominum divûmque fidem clamore ciemus,
Quanto Fæsidium laudat vocalis agentem
Sportula. Dic, senior, bullâ dignissime, nescis,
Quas habeat Veneres aliena pecunia? nescis,
Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, quum
Exigis a quoquam, ne pejeret, et putet ullis
Esse aliquod numen templis, aræque rubenti?
Quondam hoc indigenæ vivebant more, priùs quàm
Sumeret agrestem posito diademate falcem
Saturnus fugiens; tunc, quum virguncula Juno,
Et privatus adhuc Idæis Jupiter antris.
Nulla super nubes convivia cœlicolarum,
Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor
Ad cyathos, et jam siccato nectare tergens
Brachia Vulcanus Liparæâ nigra tabernâ.
Prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum
Talis, ut est hodie, contentaque sidera paucis
Numinibus miserum urguebant Atlanta minori
Pondere. Nondum aliquis sortitus triste profundi
Imperium, aut Siculâ torvus cum conjuge Pluton.
Nec rota, nec Furiæ, nec saxum, aut vulturis atri
Pœna; sed infernis hilares sine regibus umbræ.
Improbitas illo fuit admirabilis ævo.
Credebant hoc grande nefas, et morte piandum,
Si juvenis vetulo non adsurrexerat et si
Barbato cuicunque puer, licèt ipse videret
Plura domi fraga, et majores glandis acervos.
Tam venerabile erat præcedere quatuor annis,
Primaque par adeò sacræ lanugo senectæ !
Nunc, si depositum non infitietur amicus,
Si reddat veterem cum totâ ærugine follem,
Prodigiosa fides, et Tuscis digna libellis,
Quæque coronatâ lustrari debeat agnâ.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembr
Hoc monstrum puero, aut miranti sub aratro
Piscibus inventis, et fœtæ comparo mulæ,
Sollicitus, tanquam lapides effuderit imber,
Examenve apium longâ consederit uvâ

25

30

35

40

45

50

55

60

65

SATIRA XIII.

Culmine delubri, tanquam in mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris, et lactis vortice torrens.
Intercepta decem quereris sestertia fraude
Sacrilegâ? Quid si bis centum perdidit alter

Hoc arcana modo? majorem tertius illâ

Summam, quam patulæ vix ceperat angulus arcæ ?
Tam facile et pronum est superos contemnere testes,
Si mortalis idem nemo sciat! Adspice, quantâ
Voce neget? quæ sit ficti constantia vultûs?
Per solis radios, Tarpeiaque fulmina jurat,
Et Martis frameam, et Cirrhæi spicula vatis,
Per calamos venatricis pharetramque Puellæ,
Perque tuum, pater Ægæi Neptune, tridentem;
Addit et Herculeos arcus, hastamque Minervæ,
Quidquid habent telorum armamentaria cœli.

80

Si verò 1 pater est: Comedam, inquit, flebile nati
Sinciput elix, Pharioque madentis aceto.

85

Sunt, in Fortunæ qui casibus omnia ponant,
Et nullo credant nundum rectore moveri,
Naturâ volvente vices et lucis, et anni;
Atque ideo intrepidi quæcunque altaria tangunt.
Est alius, metuens ne crimen pœna sequatur:
Hic putat esse deos, et pejerat, atque ita secum:
Decernat, quodcunque volet, de corpore nostro
Isis, et irato feriat mea lumina sistro,

Dummodo vel cæcus teneam, quos abnego, nummos.
Et phthisis, et vomicæ putres, et dimidium crus
Sunt tanti? Pauper locupletem optare podagram
Ne dubitet Ladas, si non eget Anticyrâ, nec
Archigene. Quid enim velocis gloria plantæ
Præstat, et esuriens Pisææ ramus olivæ ?
Ut sit magna, tamen certè lenta ira deorum est.
Si curant igitur cunctos punire nocentes,
Quando ad me venient? sed et exorabile numen
Fortasse experiar: solet his ignoscere. Multi
Committunt eadem diverso crimina fato:
Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.
Sic animum diræ trepidum formidine culpæ
Confirmant. Tunc te sacra ad delubra vocantem
Præcedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.
Nam, quum magna malæ superest audacia causæ,
Creditur a multis fiducia. Mimum agit ille,
Urbani qualem fugitivus scurra Catulli:

Tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Vel potiùs, quantùm Gradivus Homericus: Audis,
Jupiter, hæc, nec labra moves, quum mittere vocem
Debueras, vel marmoreus, vel aeneus? aut cur
In carbone tuo chartâ pia thura solutâ

115

Ponimus, et sectum vituli jecur, albaque porci

Omenta? Ut video, nullum discrimen habendum est
Effigies inter vestras, statuamque Vagellî.
Accipe, quæ contrà valeat solatia ferre,

120

Et qui nec Cynicos nec Stoïca dogmata legit
A Cynicis tunicâ distantia, non Epicurum
Suspicit exigui lætum plantaribus horti.
Curentur dubii medicis majoribus ægri;
Tu venam vel discipulo committe Philippi.
Si nullum in terris tam detestabile factum

125

Ostendis, taceo; nec pugnis cædere pectus

Te veto, nec planâ faciem contundere palmâ,

Quandoquidem accepto claudenda est janua damno,
Et majore domûs gemitu, majore tumultu
Planguntur nummi, quàm funera.

130

Nemo dolorem

Fingit in hoc casu, vestem deducere summam
Contentus, vexare oculos humore coacto.
Ploratur lacrymis amissa pecunia veris.

Sed si cuncta vides simili fora plena querelâ,
Si, decies lectis diversâ parte tabellis,
Vana supervacui dicunt chirographa ligni,
Arguit ipsorum quos littera, gemmaque princeps
Sardonychus, loculis quæ custoditur eburnis :
Ten', O delicias! extra communia censes
Ponendum? Quî tu gallinæ filius albæ,
Nos viles pulli nati infelicibus ovis?

135

140

Rem pateris modicam, et mediocri bile ferendam,
Si flectas oculos majora ad crimina. Confer
Conductum latronem, incendia sulphure cœpta
Atque dolo, primos quum janua colligit ignes;
Confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
Pocula adorandæ rubiginis, et populorum
Dona, vel antiquo positas a rege coronas.

145

Hæc ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus, qui

150

Radat inaurati femur Herculis, et faciem ipsam

Neptuni; qui bracteolam de Castore ducat.

An dubitet, solitus totum conflare Tonantem?
Confer et artifices, mercatoremque veneni,
Et deducendum corio bovis in mare, cum quo
Clauditur adversis innoxia simia fatis.

155

Hæc quota pars scelerum, quæ custos Gallicus Urbis
Usque a lucifero, donec lux occidat, audit?

Humani generis mores tibi nôsse volenti

Sufficit una domus. Paucos consume dies, et

160

Dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
Quis tumidum guttur miratur in Alpibus? aut quis
In Meroë crasso majorem infante mamillam?
Cærula quis stupuit Germani lumina, flavam
Cæsariem, et madido torquentem cornua cirro?
Nempe quòd hæc illis natura est omnibus una.

165

Ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram

Pygmæus parvis currit bellator in armis :

Mox impar hosti raptusque per aëra curvis

Unguibus a sævâ fertur grue. Si videas hoc
Gentibus in nostris, risu quatiare: sed illîc,
Quanquam eadem assiduè spectentur prælia, ridet
Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.
Nullane perjuri capitis fraudisque nefandæ
Pœna erit? Abreptum crede hunc graviore catenâ
Protenus, et nostro (quid plus velit ira?) necari
Arbitrio manet illa tamen jactura, nec unquam
Depositum tibi sospes erit. Sed corpore trunco
Invidiosa dabit minimus solatia sanguis :
At vindicta bonum vitâ jucundius ipsâ.
Nempe hoc indocti, quorum præcordia nullis
Interdum aut levibus videas flagrantia causis.
Quantulacunque adeò est occasio, sufficit iræ.
Chrysippus non dicet idem, nec mite Thaletis
Ingenium, dulcique senex vicinus Hymetto,
Qui partem acceptæ sæva inter vincla cicutæ
Accusatori nollet dare. Plurima felix
Paulatim vitia atque errores exuit omnes,
Prima docet rectum Sapientia: quippe minuti
Semper et infirmi est animi exiguique voluptas

170

175

180

185

190

Ultio. Continuò sic collige, quòd vindictâ

Nemo magis gaudet, quàm fœmina. Cur tamen hos tu

Evasisse putes, quos diri conscia facti

Mens habet attonitos, et surdo verbere cædit,

Occultum quatiente animo tortore flagellum?

195

Pœna autem vehemens ac multo sævior illis,

Quas et Cædicius gravis invenit, et Rhadamanthus

Nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates:

Haud impunitum quondam fore, quòd dubitaret

200

« PredošláPokračovať »