Obrázky na stránke
PDF
ePub

Depositum retinere, et fraudem jure tueri
Jurando. Quærebat enim, quæ numinis esset
Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo?
Reddidit ergò metu, non moribus; et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit
Exstinctus totâ pariter cum prole domoque,
Et, quamvis longâ deductis gente, propinquis.
Has patitur pœnas peccandi sola voluntas.
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. Cedo, si conata peregit?
Perpetua anxietas nec mensæ tempore cessat,
Faucibus ut morbo siccis, interque molares
Difficili crescente cibo: sed vina misellus
Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet. Ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si fortè indulsit cura soporem,
Et toto versata toro jam membra quiescunt;
Continuò templum, et violati numinis aras,
Et, quod præcipuis mentem sudoribus urguet,
Te videt in somnis: tua sacra et major imago
Humanâ turbat pavidum, cogitque fateri.

205

210

215

220

Hi sunt, qui trepidant, et ad omnia fulgura pallent,

Quum tonat, exanimes primo quoque murmure cœli;

Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed

225

Iratus cadat in terras et judicet ignis.

Illa nihil nocuit, curâ graviore timetur

Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Præterea, lateris vigili cum febre dolorem

Si cœpêre pati, missum ad sua corpora morbum
Infesto credunt a numine: saxa deorum

230

Hæc et tela putant. Pecudem spondere sacel
Balantem, et Laribus cristam promittere galli

Non audent quid enim sperare nocentibus ægris
Concessum? vel quæ non dignior hostia vitâ?

235

[blocks in formation]

Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno
Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster

Perfidus, et nigri patietur carceris uncum,
Aut maris Ægæi rupem, scopulosque frequentes
Exsulibus magnis. Pœnâ gaudebis amarâ
Nominis invisi, tandemque fatebere lætus,

Nec surdum nec Tiresiam quenquam esse deorum.

245

SATIRA XIV.

PLURIMA sunt, Fuscine, et famâ digna sinistrâ,
Et nitidis maculam hæsuram figentia rebus,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si damnosa scnem juvat alea, ludit et hæres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet juvenis, qui radere tubera terræ,
Boletum condire, et eodem jure natantes
Mergere ficedulas didicit, nebulone parente,
Et canâ monstrante gulâ. Quum septimus annus
Transierit puero, nondum omni dente renato,
Barbatos licèt admoveas mille inde magistros,
Hinc totidem, cupiet lauto cœnare paratu
Semper, et a magnâ non degenerare culinâ.
Mitem animum et mores modicis erroribus æquos
Præcipit, atque animas servorum et corpora nostrâ
Materiâ constare putat paribusque elementis;
An sævire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu, et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi laris, ac Polyphemus,
Tum felix, quoties aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet juveni lætus stridore catenæ,
Quem mirè afficiunt inscripta ergastula, carcer
Rusticus? Exspectas, ut non sit adultera Largæ
Filia, quæ nunquam maternos dicere machos
Tam citò, nec tanto poterit contexere cursu,
Ut non ter decies respiret? Conscia matri
Virgo fuit: ceras nunc hâc dictante pusillas
Implet, et ad mochos dat eisdem ferre cinædis.
Sic natura jubet : velociùs et citiùs nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan hæc spernant juvenes, quibus arte benignâ

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Et meliore luto finxit præcordia Titan:

Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,
Et monstrata diù veteris trahit orbita culpæ.
Abstineas igitur damnandis: hujus enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti; quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus; et Catilinam
Quocunque in populo videas,

quocunque

sub axe:

Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam.
Nil dictu fœdum visuque hæc limina tangat,

35

40

Intra quæ puer est. Procul hinc, procul inde puellæ

45

Lenonum, et cantus pernoctantis parasiti.

Maxima debetur puero reverentia. Si quid

Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos :
Sed peccaturo obstet tibi filius infans.

50

Nam si quid dignum Censoris fecerit irâ

Quandoque, et similem tibi se non corpore tantùm
Nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
Omnia deteriùs tua per vestigia peccet,
Corripies nimirum et castigabis acerbo
Clamore, ac post hæc tabulas mutare parabis.
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
Quum facias pejora senex, vacuumque cerebro
Jam pridem caput hoc ventosa cucurbita quærat?
Hospite venturo, cessabit nemo tuorum.
Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum totâ descendat aranea telâ ;
Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter;
Vox domini furit instantis, virgamque tenentis.
Ergò miser trepidas, ne stercore fœda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,
Ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno
Semodio scobis hæc emendat servulus unus.

515

60

65

Illud non agitas, ut sanctam filius omni

Adspiciat sine labe domum, vitioque carentem?

Gratum est, quòd patriæ civem populoque dedisti,

70

Si facis, ut patriæ sit idoneus, utilis agris,

Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

Plurimùm enim intererit, quibus artibus, et quibus hunc tu
Moribus instituas. Serpente ciconia pullos
Nutrit, et inventâ per devia rura lacertâ:
Illi eadem sumptis quærunt animalia pinnis.
Vultur, jumento et canibus crucibusque relictis,
Ad fœtus properat, partemque cadaveris affert.

.75

Hic est ergò cibus magni quoque vulturis, et se
Pascentis, propriâ quum jam facit arbore nidos.
Sed leporem aut capream famula Jovis et generosæ
In saltu venantur aves: hinc præda cubili
Ponitur inde autem, quum se matura levârit
Progenies, stimulante fame, festinat ad illam,
Quam primùm prædam rupto gustaverat ovo.
Edificator erat Cetronius, et modò curvo
Littore Cajeta, summâ nunc Tiburis arce,
Nunc Prænestinis in montibus, alta parabat
Culmina villarum, Græcis longèque petitis
Marmoribus, vincens Fortunæ atque Herculis ædem,
Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.

Dum sic ergò habitat Cetronius, imminuit rem,
Fregit opes; nec parva tamen mensura relicta
Partis erat totam hanc turbavit filius amens,
Dum mcliore novas attollit marmore villas.

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem,
Nil præter nubes et cœli numen adorant;
Nec distare putant humanâ carne suillam,
Quâ pater abstinuit; mox et præputia ponunt:
Romanas autem soliti contemnere leges

Judaïcum ediscunt, et servant, ac metuunt jus,
Tradidit arcano quodcunque volumine Moses.
Non monstrare vias, eadem nisi sacra colenti ;
Quæsitum ad fontem solos deducere verpos.
Sed pater in causâ, cui septima quæque fuit lux
Ignava et partem vitæ non attigit ullam.

Sponte tamen juvenes imitantur cætera solam
Inviti quoque avaritiam exercere jubentur.
Fallit enim vitium specie virtutis et umbrâ,

80

85

90

95

100

105

Quum sit triste habitu vultuque et veste severum.

110

Nec dubiè, tanquam frugi, laudatur avarus,

Tanquam parcus homo, et rerum tutela suarum

Certa magis, quàm si fortunas servet easdem

Hesperidum serpens aut Ponticus. Adde quòd hunc, de
Quo loquor, egregium populus putat acquirendi
Artificem quippe his crescunt patrimonia fabris.

115

Sed crescunt quocunque modo, majoraque fiunt
Incude assiduâ, semperque ardente camino.
Et pater ergò animi felices credit avaros,
Qui miratur opes, qui nulla exempla beati
Pauperis esse putat juvenes hortatur, ut illam
Ire viam pergant, et eidem incumbere sectæ.

120

Sunt quædam vitiorum elementa: his protenus illos
Imbuit, et cogit minimas ediscere sordes.
Mox acquirendi docet insatiabile votum.
Servorum ventres modio castigat iniquo,

Ipse quoque esuriens: neque enim omnia sustinet unquam
Mucida cærulei panis consumere frusta,

Hesternum solitus medio servare minutal

Septembri: nec non differre in tempora cœnæ

Alterius conchem æestivam cum parte lacerti
Signatam, vel dimidio putrique siluro,

125

130

Filaque sectivi numerata includere porri.

Invitatus ad hæc aliquis de ponte negabit.

Sed quò divitias hæc per tormenta coactas,

135

Quum furor haud dubius, quum sit manifesta phrenesis,

Ut locuples moriaris, egentis vivere fato?

Interea pleno quum turget sacculus ore,

Crescit amor nummi, quantùm ipsa pecunia crevit;

Et minùs hanc optat, qui non habet. Ergò paratur

140

Altera villa tibi, quum rus non sufficit unum,

Et proferre libet fines; majorque videtur

Et melior vicina seges mercaris et hanc, et
Arbusta, et densâ montem qui canet olivâ.
Quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
Nocte boves macri, lassoque famelica collo
Jumenta ad virides hujus mittentur aristas;
Nec priùs inde domum, quàm tota novalia sævos
In ventres abeant, ut credas falcibus actum.

145

Dicere vix possis, quàm multi talia plorent,
Et quot venales injuria fecerit agros.

150

Sed qui sermones? quàm fœdæ buccina famæ ?

Quid nocet hoc? inquit. Tunicam mihi malo lupini,

Quàm si me toto laudet vicinia pago,

[blocks in formation]

Mox etiam fractis ætate ac Punica passis

Prælia, vel Pyrrhum immanem, gladiosque Molossos,
Tandem pro multis vix jugera bina dabantur
Vulneribus. Merces ea sanguinis atque laboris
Nullis visa unquam meritis minor, aut ingratæ
Curta fides patriæ. Saturabat glebula talis

J

165

« PredošláPokračovať »