Obrázky na stránke
PDF
ePub

Hinc jejunum odium. Sed jurgia prima sonare
Incipiunt animis ardentibus: hæc tuba rixæ.
Dein clamore pari concurritur, et vice teli
Sævit nuda manus: paucæ sine vulnere malæ :
Vix cuiquam aut nulli, toto certamine nasus
Integer. Adspiceres jam cuncta per agmina vultus
Dimidios, alias facies, et hiantia ruptis

55

Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.

Ludere se credunt ipsi tamen, et pueriles

Exercere acies, quòd nulla cadavera calcent,

60

Et sanè quò tot rixantis millia turbæ,

Si vivunt omnes? Ergò acrior impetus, et jam

Saxa inclinatis per humum quæsita lacertis

Incipiunt torquere, domestica seditioni

Tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus, et Ajax,

65

Vel quo Tydides percussit pondere coxam

Æneæ; sed quem valeant emittere dextræ,
Illis dissimiles et nostro tempore natæ.
Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero.
Terra malos homines nunc educat atque pusillos.
Ergò deus, quicunque adspexit, ridet, et odit.

A deverticulo repetatur fabula. Postquam
Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
Audet, et infestis pugnam instaurare sagittis ;
Terga fugæ celeri præstantibus omnibus instant,
Qui vicina colunt umbrose Tentyra palmæ.
Labitur hinc quidam, nimiâ formidine cursum
Præcipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit
Victrix turba: nec ardenti decoxit aëno,

Aut verubus; longum usque adeò tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.
Hîc, gaudere libet, quòd non violaverit ignem,
Quem summâ cœli raptum de parte Prometheus
Donavit terris. Elemento gratulor, et te
Exsultare reor. Sed qui mordere cadaver
Sustinuit, nil unquam hâc carne libentiùs edit.
Nam scelere in tanto ne quæras, et dubites, an
Prima voluptatem gula senserit. Ultimus autem,
Qui stetit absumpto jam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, hæc fama est, alimentis talibus olim
Produxêre animas: sed res diversa, sed illîc

70

75

80

1

85

90

SATIRA XV.

Fortunæ invidia est bellorumque ultima, casus
Extremi, longæ dira obsidionis egestas.
Hujus enim, quod nunc agitur, miserabile debet
Exemplum esse cibi: sicut modò dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
Pallorem, ac maciem, et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant, esse parati

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Et sua.

Quisnam hominum veniam dare, quisve deorum

Viribus abnuerit dira atque immania passis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes,
Quorum corporibus vescebantur?

105

Meliùs nos

Zenonis præcepta monent: nec enim omnia, quædam
Pro vitâ facienda putat. Sed Cantaber unde
Stoïcus, antiqui præsertim ætate Metelli?

Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas.
Gallia causidicos docuit facunda Britannos:
De conducendo loquitur jam rhetore Thule.
Nobilis ille tamen populus, quem diximus; et par
Virtute atque fide, sed major clade Saguntus
Tale quid excusat. Mæotide sævior arâ
Egyptus. Quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut jam, quæ carmina tradunt,
Digna fide credas) tantùm immolat, ulterius nil

110

115

Aut gravius cultro timet hostia. Qui modò casus
Impulit hos? quæ tanta fames, infestaque vallo
Arma coëgerunt tam detestabile monstrum

120

Audere? Anne aliam, terrâ Memphitide siccâ,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?

Quâ nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,

Sauromatæve truces, aut inmanes Agathyrsi,

125

Hâc sævit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis,
Et brevibus pictæ remis incumbere testa.

Nec pœnam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
Et similes ira atque fames.

Quæ lacrymas dedit: hæc nostri pars optima sensûs.

Mollissima corda

Humano generi dare se natura fatetur,

Plorare ergò jubet casum lugentis amici,

Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem

Circumscriptorem, cujus manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturæ imperio gemimus, quum funus adultæ

130

135

Virginis occurrit, vel terrâ clauditur infans,

Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus
Arcanâ, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos

140

A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a cœlesti demissum traximus arce,

145

Cujus egent prona et terram spectantia. Mundi

Principio indulsit communis conditor illis

Tantùm animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos

Affectus petere auxilium et præstare juberet,

150

Dispersos trahere in populum, migrare vetusto

De nemore, et proavis habitatas linquere silvas
Ædificare domos, Laribus conjungere nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia; protegere armis
Lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tubâ, defendier îsdem
Turribus, atque unâ portarum clave teneri.
Sed jam serpentum major concordia. Parcit
Cognatis maculis similis fera. Quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper majoris dentibus apri?
Indica tigris agit rabidâ cum tigride pacem
Perpetuam sævis inter se convenit ursis.

155

160

Ast homini ferrum letale incude nefandâ

165

Produxisse parum est; quum rastra et sarcula tantùm

Assueti coquere, et marris ac vomere lassi

Nescierint primi gladios extundere fabri.

Adspicimus populos, quorum non sufficit iræ

Occidisse aliquem; sed pectora, brachia, vultum
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergò,
Vel quò non fugeret, si nunc hæc monstra videret
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

Tanquam homine, et ventri indulsit non omne legumen?

SATIRA XVI.

Quis numerare queat felicis præmia, Galle, Militia? Nam si subeuntur prospera castra, Me pavidum excipiat tironem porta secundo

170

Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quàm si nos Veneris commendet epistola Marti,
Et Samiâ genitrix quæ delectatur arenâ.

Commoda tractemus primùm communia, quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat ; immo, etsi pulsetur, dissimulet, nec
Audeat excussos Prætori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam,
Atque oculum medico nil promittente relictum.
Bardaïcus judex datur hæc punire volenti
Calceus, et grandes magna ad subsellia suræ,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra

Et procul a signis. Justissima Centurionum
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio, si justæ defertur causa querelæ.

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli

Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit

Vindicta et gravior, quàm injuria. Dignum erit ergò
Declamatoris mulino corde Vagellî,

Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Millia clavorum. Quis tam procul absit ab Urbe ?
Præterea quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? lacrymæ siccentur protenus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.
Da testem, judex quum dixerit: audeat ille,
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi?
Et credam dignum barbâ, dignumque capillis
Majorum. Citiùs falsum producere testem
Contra paganum possis, quàm vera loquentem
Contra fortunam armati, contraque pudorem.
Præmia nunc alia, atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Improbus, aut campum mihi si vicinus ademit
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum vetulo coluit puls annua libo;
Debitor aut sumptos pergit non reddere nummos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni:
Exspectandus erit, qui lites inchoet, annus
Totius populi: sed tunc quoque mille ferenda
Tædia, mille moræ ; toties subsellia tantùm
Sternuntur ; jam facundo ponente lacernas
Cædicio, et Fusco jam micturiente, parati
Digredimur, lentâque fori pugnamus arenâ.

10

15

20

25

309

35

40

45

Ast illis, quos arma tegunt, et balteus ambit,
Quod placitum est ipsis, præstatur tempus agendi,
Nec res atteritur longo sufflamine litis.

Solis præterea testandi militibus jus,

50

Vivo patre, datur: nam, quæ sunt parta labore

Militiæ, placuit non esse in corpore censûs,

Omne tenet cujus regimen pater. Ergò Coranum,

Signorum comitem, castrorumque æra merentem,

55

Quamvis jam tremulus, captat pater. Hunc labor æquus

Provehit, et pulchro reddit sua dona labori.

Ipsius certè ducis hoc referre videtur,

Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
Ut læti phaleris omnes, et torquibus omnes.

60

« PredošláPokračovať »