Obrázky na stránke
PDF
ePub

CA P. XXVI.

De testificatione Dei ad Abraham, qua eidem seni de sterili Sara filium spondet, patremque eum gentium statuit, et promissi fidem sacramento circumcisionis obsignat.

Post haec est natus Ismaël ex Agar, in quo putare posset impletum, quod ei promissum fuerat, cum sibi vernaculum suum adoptare voluisset, dicente Deo: Non erit haeres tuus hic; sed qui exiet de te, ille erit haeres tuus. Hoc ergo promissum ne in ancillae filio putaret impletum, iam cum esset annorum nonaginta et novem, apparuit ei Deus, et dixit illi: Ego sum Deus, place in conspectu meo, et esto sine querela, et ponam testamentum meum inter me et inter te, et implebo te valde. Et procidit Abram in faciem suam. Et locutus est illi Deus, dicens: Et ego, ecce testamentum meum tecum; et eris pater multitudinis gentium: et non appellabitur adhuc nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham; quia patrem multarum gentium posui te: et augebo te valde, et ponam te in gentes, et reges ex te exibunt : et statuam testamentum meum inter me et inter te, et inter semen tuum post te in generationes eorum in testamentum aeternum, ut sim tibi Deus, et semini tuo post te. Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua incola es, omnem terram Chanaan possessionem aeternam, et ero illis Deus. Et dixit Deus ad Abraham: Tu autem testamentum meum conservabis, et semen tuum post te in generationes suas. Et hoc est testamentum [meum] quod conservabis inter me et vos, et inter semen tuum post te in generationes suas. Circumcidetur omne vestrum masculinum, et circumcidemini carnem [in carne] praeputii vestri: et erit in signum testamenti inter me et vos. Et puer octo dierum circumcidetur, vestrum omne masculinum in progenies vestras. Vernaculus et emtitius ab omni filio alienigena, qui non est de semine tuo, circumcisione circumcidetur: vernaculus domus tuae et emtitius. Et erit testamentum meum in carne vestra in testamentum aeternum. Et qui non fuerit circumcisus, masculus qui non circumcidetur carnem praeputii sui octavo die, interibit anima illa de genere eius; quia testamentum meum dissipavit. Et dixit Deus ad Abraham: Sara [Sarai] uxor tua, non appellabitur nomen eius Sara [ultra Sarai], sed Sarra erit nomen eius. Benedicam autem illam, et dabo tibi ex ea filium: et benedicam illum; et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt. Et procidit Abraham super faciem suam; et risit, et dixit in animo suo, dicens: Si mihi centum annos habenti nascetur filius, et si Sarra annorum nonaginta pariet? Dixit autem Abraham ad Deum: Ismaël hic

vivat in conspectu tuo. Dixit autem Deus ad Abraham: Ita, ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Isaac: et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, esse [et ero] [ut sim] illi Deus, et semini eius post illum. De Ismaël autem ecce exaudivi [audivi] te: ecce benedixi eum, et ampliabo [amplificabo] illum, et multiplicabo illum valde. Duodecim gentes generabit: et dabo illum in gentem magnam. Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sarra in tempore hoc ad annum sequentem.

Hic apertiora promissa sunt de vocatione gentium in Isaac, id est, in filio promissionis, quo significatur gratia, non natura: quia de sene et anu sterili promittitur filius. Quamvis enim et naturalem procreationis excursum Deus operetur: ubi tamen evidens opus Dei est, vitiata et cessante natura, ibi evidentius intelligitur gratia. Et quia hoc non per generationem, sed per regenerationem futurum erat, ideo nunc imperata est circumcisio, quando de Sarra promissus est filius. Et quod omnes, non solum filios, verum etiam servos vernaculos et emtitios circumcidi iubet, ad omnes istam gratiam pertinere testatur. Quid enim aliud circumcisio significat, quam vetustate exuta naturam renovatam? Et quid aliud quam Christum octavus dies, qui hebdomada completa, hoc est, post sabbatum, resurrexit? Parentum mutantur et nomina, omnia resonant novitatem, et in Testamento vetere obumbratur novum. Quid est enim quod dicitur Testamentum vetus, nisi occultatio novi? Et quid est aliud quod dicitur novum, nisi veteris revelatio? Risus Abrahac, exsultatio est gratulantis, non irrisio diffidentis. Verba quoque eius illa in animo suo, Si mihi centum annos habenti nascetur filius, et si Sarra annorum nonaginta pariet: non sunt dubitantis, sed admirantis. Si quem vero movet quod dictum est, Et dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua tu incola es, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; quomodo accipiatur impletum, sive adhuc exspectetur, implendum, cum possessio quaecunque terrena aeterna cuilibet genti esse non possit: sciat aeternum a nostris interpretari, quod Graeci appellant αἰώνιον, quod a saeculo derivatum est: αἰών quippe Graece saeculum nuncupatur. Sed non sunt ausi Latini hoc dicere saeculare, ne longe in aliud mitterent sensum. Saecularia quippe dicuntur multa, quae in hoc saeculo sic aguntur, ut brevi etiam tempore transeant. aioviov autem quod dicitur, aut non habet finem, aut usque in huius saeculi tenditur finem.

[blocks in formation]

De masculo, qui si octavo die non fuerit circumcisus, perit anima eius, quia testamentum Dei dissipavit.

Item potest movere, quomodo intelligi oporteat quod hic dictum est, Masculus qui non circumcidetur carnem praeputii sui octavo die, interibit anima illa de genere eius, quia testamentum meum dissipavit: cum haec nulla culpa sit parvuli, cuius dixit animam perituram; nec ipse dissipaverit testamentum Dei, sed maiores qui eum circumcidere non curarunt: nisi quia etiam parvuli, non secundum vitae suae proprietatem, sed secundum communem generis humani originem, omnes in illo uno testamentum Dei dissipaverunt, in quo omnes peccaverunt. Multa quippe appellantur testamenta Dei, exceptis illis duobus magnis, vetere et novo, quod licet cuique legendo cognoscere. Testamentum autem primum, quod factum est ad hominem primum, profecto illud est: Qua die ederitis, morte moriemini. Vnde scriptum est in libro, qui Ecclesiasticus appellatur: Omnis caro sicut vestis veterascit. Testamentum enim [est] a saeculo, Morte morieris [morte mori eos, qui transgrediuntur praecepta Dei.] Cum enim lex evidentior postea data sit, et dicat Apostolus, Vbi autem non est lex, nec praevaricatio: quo pacto quod legitur in Psalmo verum est, Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae, nisi quia omnes legis alicuius praevaricatae sunt rei, qui aliquo peccato tenentur obstricti? Quamobrem si etiam parvuli, quod vera fides habet, nascuntur non proprie, sed originaliter peccatores, unde illis gratiam remissionis peccatorum necessariam confitemur; profecto eo modo quo sunt peccatores, etiam praevaricatores legis illius, quae in paradiso data est, agnoscuntur, ut verum sit utrumque, quod scriptum est,' Praevaricatores aestimavi omnes peccatores terrae; et Vbi lex non est, nec praevaricatio. Ac per hoc, quia circumcisio signum regenerationis fuit, et non immerito parvulum propter originale peccatum, quo primum Dei dissipatum est testamentum, generatio disperdet, nisi regeneratio libcret: sic intelligenda sunt hacc divina verba, tanquam dictum sit, Qui non fuerit regeneratus, interibit anima illa de populo eius, quia testamentum meum dissipavit, quando in Adam cum omnibus etiam ipse peccavit. Si enim dixisset, Quia hoc testamentum meum dissipavit; non nisi de ista circumcisione intelligi cogeret: nunc vero, quoniam non expressit cuiusmodi testamentum parvulus dissipaverit, liberum est intelligere de illo testamento dictum, cuius dissipatio pertinere possit ad parvulum. Si autem quisquam hoc non

nisi de ista circumcisione dictum esse contendit, quod in ea testamentum Dei, quoniam non est circumcisus, dissipaverit parvulus; quaerat locutionis aliquem modum, quo non absurde possit intelligi, ideo dissipasse testamentum, quia licet non ab illo, tamen in illo est dissipatum. Verum sic quoque animadvertendum est, nulla in se negligentia sua iniuste interire incircumcisi animam parvuli, nisi originalis obligatione peccati,

С А Р. XXVIII.

De commutatione nominum Abrahae et Sarrae, qui cum ob unius sterilitatem, ob utriusque autem senectutem generare non possent, munus foecunditatis adepti sunt.

Facta igitur promissione tam magna tamque dilucida ad Abraham, cui evidentissime dictum est, Patrem multarum gentium posui te: et augebo te valde, et ponam te in gentes, et reges exibunt ex te: et dabo tibi ex Sarra filium; et benedicam illum, et erit in nationes, et reges gentium ex eo erunt: quam promissionem nunc in Christo cernimus reddi: ex illo deinceps illi coniuges non vocantur in Scripturis, sicut antea vocabantur, Abram et Sara; sed sicut nos eos ab initio vocavimus, quoniam sic iam vocantur ab omnibus, Abraham et Sarra. Cur autem mutatum sit nomen Abrahae, reddita est ratio: Quia patrem, inquit, multarum gentium posui te. Hoc ergo significare intelligendum est Abraham: Abram vero, quod ante vocabatur, interpretatur Pater excelsus. De nomine autem mutato Sarrae non est reddita ratio: sed, sicut aiunt, qui scripserunt interpretationes nominum Hebraeorum, quae his sacris literis continentur, Sara interpretatur Princeps mea; Sarra autem Virtus.

Vnde scriptum est in epistola ad Hebraeos: Fide et ipsa virtutem Sarra accepit ad emissionem seminis. Ambo autem seniores [senes] erant, sicut Scriptura testatur: sed illa etiam sterilis, et cruore menstruo iam destituta; propter quod iam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Porro si femina ita sit provectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de iuvene parere potest, de seniore non potest: quamvis adhuc possit ille senior, sed de adolescentula gignere: sicut Abraham post mortem Sarrae de Cethura potuit, quia vividam eius invenit aetatem. Hoc ergo est quod mirum commendat Apostolus, et ad hoc dicit, Abrahae iam fuisse corpus emortuum: quoniam non ex omni femina, cui esset adhuc aliquod pariendi tempus extremum, generare ipse in illa aetate adhuc posset. Ad aliquid enim emortuum corpus intelligere debemus, non ad omnia. Nam si ad omnia, non iam senectus vivi, sed

cadaver est mortui. Quamvis etiam sic solvi soleat ista quaestio, quod de Cethura postea genuit Abraham, quia donum gignendi, quod a Domino accepit, etiam post obitum mansit uxoris. Sed propterea mihi videtur illa, quam secuti sumus, huius quaestionis solutio praeferenda, quia centenarius quidem senex, sed temporis nostri, de nulla potest femina gignere; non tunc quidem, quando adhuc tam diu vivebant, ut centum anni nondum facerent hominem decrepitae senectutis.

CA P. XXIX.

De tribus viris vel Angelis, in quibus ad quercum Mambrae apparuisse Abrahae Dominus indicatur.

Item Deus apparuit Abrahae ad quercum Mambrae in tribus viris, quos dubitandum non est, Angelos fuisse: quamvis quidam existiment, unum in eis fuisse Dominum Christum, asserentes, eum etiam ante indumentum carnis fuisse visibilem. Est quidem divinae potestatis, et invisibilis, incorporalis, incommutabilisque naturae, sine ulla sui mutatione etiam mortalibus adspectibus apparere, non per id quod est, sed per aliquid quod sibi subditum est. Quid autem illi subditum non est? Verumtamen si propterea confirmant, horum trium aliquem fuisse Christum, quia cum tres vidisset, ad Dominum singulariter est locutus: sic enim scriptum est, Et ecce tres viri stabant super eum, et videns procucurrit obviam illis ab ostio tabernaculi sui, et adoravit super terram, et dixit, Domine, si inveni gratiam ante te, etc. cur non etiam illud advertunt, duo ex iis venisse, ut Sodomitae delerentur, cum adhuc Abraham ad unum loqueretur, Dominum appellans, et intercedens ne simul iustum cum impio in Sodomis perderet? Illos autem duos sic suscepit Loth, ut etiam ipse in colloquio suo cum illis singulariter Dominum appellaret. Nam cum eis pluraliter dixisset, Ecce Domini declinate in domum pueri vestri, et caetera quae ibi dicuntur: postea tamen ita legitur, Et tenuerunt Angeli manum eius, et manum uxoris eius, et manus duarum filiarum eius, in eo quod Dominus parceret ipsi. Et factum est, mox ut eduxerunt illum foras, et dixerunt, Salvam fac animam tuam, ne respexeris retro, nec steteris in tota regione: in monte salvum te fac, nequando comprehendaris. Dixit autem Loth ad illos, Oro, Domine, quia invenit puer tuus misericordiam ante te, et quae sequuntur. Deinde post haec verba singulariter illi respondit et Dominus, cum in duobus Angelis esset, dicens, Ecce miratus sum faciem tuam, etc. Vnde multo est credibilius, quod et Abraham in tribus et Loth in duobus viris Domi

« PredošláPokračovať »