Obrázky na stránke
PDF
ePub

S. AVRELII

AVGVSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

DE

CIVITATE DEI

LIBRI XXII.

EDITIO STEREOTYPA CAROLI TAUCHNITII.

TOMVS II.

CONTINET LIBB. XIV-XXII.

LIPSIAE

SVMTIBVS ERNESTI BREDTII.

[ocr errors]

871 A 59c, b v. 2

DIVI

AVRELII AVGVSTINI

HIPPONENSIS EPISCOPI

AD MARCELLIN V M,

DE CIVITATE DEI,

CONTRA PAGANOS

LIBER QVARTVS DECIMVS.

CAPUT I.

Per inobedientiam primi hominis in secundae mortis perpetuitatem ruituros omnes fuisse, nisi multos Dei gratia liberaret.

Diximus iam in superioribus libris, ad humanum genus, non solum naturae similitudine sociandum, verum etiam quadam cognationis necessitudine in unitatem concordem pacis vinculo colligandum, ex homine uno Deum voluisse homines instituere: neque hoc genus fuisse in singulis quibusque moriturum, nisi duo primi, quorum creatus est unus ex nullo, alter ex illo, id inobedientia meruissent: a quibus admissum est tam grande peccatum, ut in deterius eo natura mutaretur humana, etiam in posteros obligatione peccati et mortis necessitate transmissa. Mortis autem regnum in homines usque adeo dominatum est, ut omnes in secundam quoque mortem, cuius nullus est finis, poena debita praecipites ageret, nisi inde quosdam indebita Dei gratia liberaret. Ac per hoc factum est, ut cum tot tantaeque gentes per terrarum orbem diversis ritibus moribusque viventes, multiplici linguarum, armorum, vestium sint varietate distinctae; non tamen amplius quam duo quaedam genera humanae societatis exsisterent, quas Civitates duas secundum Scripturas nostras merito appellare possimus. Vna quippe est hominum secundum carnem, altera secundum spiritum vivere in sui cuiusque generis pace volentium; et cum id quod expetunt assequuntur, in sui cuiusque generis pace viventium.

CA P. II,

De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi sit intelligenda vitiis..

Prius ergo

II.

videndum est, quid sit secundum carnem, quid

A

secundum spiritum vivere. Quisquis enim hoc quod diximus prima fronte inspicit, vel non recolens, vel minus advertens quemadmodum Scripturae sanctae loquantur, potest putare, philosophos quidem Epicureos secundum carnem vivere, quia summum bonum hominis in corporis voluptate posuerunt; et si qui alii sunt, qui quoquo modo corporis bonum, summum bonum esse hominis opinati sunt; et omne eorum vulgus, qui non aliquo dogmate, vel eo modo philosophantur, sed proclives ad libidinem, nisi ex voluptatibus, quas corporeis sensibus capiunt, gaudere nesciunt: Stoicos autem, qui summum bonum hominis in animo ponunt, secundum spiritum vivere: quia et hominis animus quid est, nisi spiritus? Sed sicut loquitur Scriptura divina, secundum carnem vivere utrique monstrantur. Carnem quippe appellat, non solum corpus terreni atque mortalis animantis; veluti cum dicit, Non omnis caro eadem caro, sed alia quidem hominis, alia autem caro pecoris, alia volucrum, alia piscium: sed aliis multis modis significatione huius nominis utitur, inter quos varios locutionis modos, saepe etiam ipsum hominem, id est, naturam hominis carnem nuncupat, modo locutionis a patre totum, quale est: Ex operibus legis non iustificabitur omnis caro. Quid enim hic voluit intelligi, nisi omnis homo? Quod apertius paulo post ait: In lege nemo iustificabitur. Et ad Galatas: Scientes quia non iustificabitur homo ex operibus legis. Secundum hoc intelligitur, Et Verbum caro factum est: id est, homo. Quod non recte accipientes quidam, putaverunt, Christo humanam animam defuisse. Sicut enim a toto pars accipitur, ubi Mariae Magdalenae verba in Evangelio leguntur dicentis, Abstulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum; cum de sola Christi carne loqueretur, quam sepultam de monumento putabat ablatam: ita et a parte totum, carne nominata intelligitur homo; sicuti ea sunt quae supra commemoravimus.

Cum igitur multis modis, quos perscrutari et colligere longum est, divina Scriptura nuncupet carnem: quid sit secundum carnem vivere, (quod profecto malum est, cum ipsa carnis natura non sit malum,) ut indagare possimus, inspiciamus diligenter illum locum epistolae Pauli Apostoli, quam scripsit ad Galatas, ubi ait: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt adulteria, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut et praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non posside

bunt. Iste totus epistolae Apostolicae locus, quantum ad rem praesentem satis esse videbitur, consideratus, poterit hanc dissolvere quaestionem, quid sit secundum carnem vivere. In operibus namque carnis, quae manifesta esse dixit, eaque commemorata damnavit, non illa tantum invenimus, quae ad voluptatem pertinent carnis, sicuti sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, ebrietates, comessationes; verum etiam illa quibus animi vitia demonstrantur a voluptate carnis aliena. Quis enim servitutem quae idolis exhibetur, veneficia, inimicitias, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidias, non potius intelligat animi vitia esse, quam carnis? Quando quidem fieri potest, ut propter idololatriam vel haeresis alicuius errorem a voluptatibus carnis temperetur: et tamen etiam tune homo, quamvis carnis libidines continere atque cohibere videatur, secundum carnem vivere hac Apostolica auctoritate convincitur; et in eo quod abstinet a voluptatibus carnis, damnabilia opera carnis agere demonstratur. Quis inimicitias non in animo habeat? aut quis ita loquatur, ut inimico suo, vel quem putat inimicum, dicat, Malam carnem, ac non potius, Malum animum habes adversum me? Postremo sicut carnalitates, ut ita dicam, si quis audisset, non dubitasset carni tribuere; ita nemo dubitat animositates ad animum pertinere: cur ergo haec omnia et his similia, Doctor gentium in fide et veritate opera carnis appellat, nisi quia eo locutionis modo, quo totum significatur a parte, ipsum hominem vult nomine carnis intelligi?

CA P. III.

Peccati causam ex anima, non ex carne prodiisse, ct corruptionem ex peccato contractam, non peccatum esse, sed poenam.

Quod si quisquam dicit, carnem causam esse in malis moribus quorumcunque vitiorum, eo quod anima carne affecta sic vivit: profecto non universam hominis naturam diligenter advertit. Nam corpus quidem corruptibile aggravat animam. Vnde etiam idem Apostolus agens de hoc corruptibili corpore, de quo paulo ante dixerat, Etsi exterior homo noster corrumpitur: Scimus, inquit, quia si terrena nostra domus habitationis dissolvatur, aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est superindui cupientes: si tamen et induti, non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita. Et ag

« PredošláPokračovať »