Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRÆL. XXI.

De Pylade semel loquente.

401

nabile. Ideoque eam hoc tempore ciendam putavi, quippe quæ, vel ejus similitudinis causa, magnam divinæ religionis significationem habeat.

Rursus ubi cœpit Orestes disertius explicare consilium suum, nempe dolo agendum esse, non vi aperta, videte quam prudenter, hujus quoque sermonis initio, ejusdem Apollinis jussa excusentur*:

ὡς ἂν δόλῳ κτείναντες ἄνδρα τίμιον

δόλῳ τε καὶ ληφθῶσιν, ἐν ταύτῳ βρόχῳ
θανόντες, ᾗ καὶ Λοξίας ἐφήμισεν,

ἄναξ ̓Απόλλων, μάντις ἀψευδὴς τὸ πρίν.

Mitigatur eo modo res, aliquanto fortasse odiosior. Denique in ipso facinoris articulo nunquid aliud languentem incitat, quam declarata iterum per Pyladem, mutam hactenus personam, Apollinis voluntas $?

Πυλάδη, τί δράσω; μητέρ ̓ αἰδεσθῶ κτανεῖν;

Sic Orestes, commotus, ut fit, precibus matris, et aperto pectore, et memoria pueritiæ suæ. Pylades contra, Perge, ait; sacrificium minime infectum relinquas:

ποῦ δαὶ τὰ λοιπὰ Λοξίου μαντεύματα

τὰ Πυθόχρηστα, πιστὰ δ ̓ εὐορκώματα;
ἅπαντας ἐχθροὺς τῶν θεῶν ἡγοῦ πλέον.

Quærat fortasse causam aliquis, cur alioqui taceat Pylades, uno hoc sermone silentium rumpat. Quod etiam in Sophocle et in Euripide fieri videmus, eatenus ut ne vocem quidem semel emittat. Itaque crediderim ita perhibuisse veterum de Oreste narrationes: vix enim verisimile est recentiores Poetas insistere, hic Eschyli vestigiis; maxime cum

Г

Choëph. 554.

D d

$ Ibid. 899.

402

De Oreste velut in sacra abeunte. PRÆL. XXI.

eum in rebus istiusmodi semel atque iterum perstrinxisse videatur Euripides: nedum arbitremini, tres inter se adeo dissimiles forte quadam pariter incidisse in unum hoc consilium, remotum præsertim a communi consuetudine theatri. Quidni igitur judicemus, Eschylum, qua erat gravitate, consulto fecisse, ut in hoc uno Pyladis sermone tum a commento veterum, tum a cæteris Scriptoribus dissentiret, ea mente, ut Pyladem illum notaret ac designaret nobis, velut legatum quendam, interpretem et nuncium oraculi, atque adeo ipsius Apollinis? Monet itaque is Orestem vel tacitus, sola sui præsentia et aspectu, quid facto opus sit: postquam autem res stare cœpit éì Eúpov ȧkμîs, (ut aiunt Græci), gladio jam in matricidium educto; cum in misericordiam indigne flecteretur animus, et langueret subito memoria divini edicti; tum demum velut ex adyto erumpere vox illa comitis prius inaudita, et "omnia" docere "Diis postponenda." Qua sola semel accepta, accingi iterum Orestes ad opus fatale; Pylades, officio functus, elinguis, ut antea, fieri. Eo modo et cædem mitigavit, repetito ad tempus oraculo, neque tamen modestia caruit et reverentia magni Numinis, nec Deum sine causa produxit, odiose et indigne.

Sed de Pyladis persona hactenus. Mitto illud, apertum et perspicuum omnibus, quod Orestes de scena discedens disertis verbis ad Apollinem provocat t:

καὶ φιλτρὰ τολμῆς τῆσδε πλειστηρίζομαι
τὸν Πυθόμαντιν Λοξίαν, χρήσαντ' ἐμοὶ
πράξαντα μὲν ταῦτ ̓, ἐκτὸς αἰτίας κακῆς

t Choëph. 1029.

[ocr errors][merged small]

Res sane solennis Eschylo, quæque cum pietate et sanctitate maxime, ut arbitror, sit conjuncta, expavescere quodammodo, clausis oculis, ad iram pœnasque divinas. Sed cum Oreste pergamus:

καὶ νῦν ὁρᾶτέ μ', ὡς παρεσκευασμένος
ξὺν τῷδε θαλλῷ καὶ στέφει, προσίξομαι
μεσόμφαλον θ ̓ ἵδρυμα, Λοξίου πέδον,
πυρός τε φέγγος ἄφθιτον κεκλημένον,
φεύγων τόδ' αἷμα κοινόν· οὐδ ̓ ἐφ ̓ ἑστίαν

ἀλλὴν τράπεσθαι Λοξίας ἐφίετο.

Ipsa nimirum corona, veste, incessu, Delphici supplicis speciem præ se ferebat: eos, qui spectabant, oculatos adhibebat testes, se non absque Apolline fecisse, quicquid illud erat, quod fecerat. Quod cum fieret extremo in fine Tragœdiæ, longe aliter affectos, credo, dimisit, quam si, Orestis Sophoclei more, meros illico triumphos egisset. Jam enim ne cogitatione quidem, neque oculorum, ut ita dicam, memoria, dirimere ac disjungere poterant Orestem reum ab Apolline patrono. Itaque (quod summi erat artificis) etsi matre per filium et filiam cæsa, T μιάρῳ nullus erat locus.

Sequitur, ut expendamus Agamemnonis etiam defuncti tacitas (ut ita dicam) partes in hac Tragoedia: quarum quidem ratio non alia ferme est, atque ejus, de quo modo diximus, Oraculi Apollinis. Etenim adesse Regem mortuum sentimus quodammodo omni carmine, celari tamen dedita opera; qui si intra manus Euripidis esset versatus, mihi minime dubium est, quin in lucem atque in oculos proditurum foret ejus edwλov, multaque jejune et inepte dicturum, quæ ab Eschylo nostro efficacius tribuuntur litantium verbis et solenni Choro.

404 De Umbris mortuorum apud Shaksperum: PREL. XXI.

"At enim, is noster, qui nihil unquam jejune, Shaksperus, non dubitavit sæpius in scenam mittere mortuorum umbras corporea quadam specie; quin et per easdem peragere non pauca, quæ ad fabularum summam præcipue pertinerent." Immo vero, quisquis se tueri velit auctoritate summi illius viri, is omnino necesse est parce ac verecunde, ut ita dicam, agat cum mortuis. Quater modo, si memini, tam longa Tragoediarum serie, Shakspero placuit umbras ejusmodi excitare. Notissima sunt exempla, quippe quæ singula pertineant ad opus aliquod ejus primarium. Primo, exsomnis stupet Tyrannus", visis scilicet per noctem eorum Manibus, quos ipse occiderat innoxios: ipsi prodeuntes, ordine quisque suo, diris eum prosequuntur ominibus, inimico ejus fausta omnia precantur. Quis non videt, agi hic de somnio divinitus immisso, quale accidisse perturbatis eo tempore animis non desunt idonei testes? Quod autem imagines istæ exsurgant singulæ coram populo, quod auribus oculisque se præbeant noscendas, sapit illud quidem inconditum aliquid ac rude, sed tamen nescio an ea sola ratione divina somnii vis innotescere potuerit. His adnumeranda est, quæ Macbethi epulanti apparet, umbra hominis a se crudelissime interempti, muta prorsus, et nulli præter ipsum videnda: quo satis constet, purum id esse figmentum mentis misere æstunatis conscientia scelerum, non autem debere ostendi spectantium oculis, neve nominari quidem inter personas Tragœdiæ. Tertio, Brutum moriturum Cæsar invisit mortuus, duntaxat ut tria verba faciat, et in

u Richard III., iii. 3.

* Macbeth, iii. 4.

y Julius Cæsar, iv. 3.

PRÆL. XXI. Componitur Orestes cum Hamletho.

405

auras abeat: quo in loco nolite putare, Poetam quicquam aliud quam fidem historiarum sequi. Nihil enim dici narrat, nisi quæ dicta legerat in Plutarcho; id modo mutat, quod Cæsaris umbram appellat; Plutarchus nomen incertum reliquerat. Quod si fuisset noster in eo genere paulo ambitiosior, latissimum sane hic campum habebat, in quo exspatiari posset. Sed novit profecto, novit, instinctu pietatis suæ, modum severissime tenere in re religiosa.

Ac puto equidem, quod ad tria hæc attinet exempla, minime recessisse Shaksperum, in mortuis ciendis, a pudore Eschyleo. Primo, si quid tale admisit, excusari poterit aut veterum narratio, perhibentium plane, rem ita se habuisse; aut rerum gestarum tenor, evocantium hinc conscientiæ furias, illinc somnia, pœnarum divinarum prænuntia. Deinde, quota tandem pars erit cujusque fabulæ, quæ vertitur in hujusmodi umbris! Ea certe, quæ Macbethi ostenditur, imago cæsi ducis, semel soli visa discedit, ne uno quidem verbo emisso. Cæteræ, quas modo memoravimus, ita loquuntur, ut intelligas significare tantum quæ habent a Diis mandata.

Quare quod aiebam, Shaksperum hac via incedere caute prorsus, et tanquam invito pede; est ita sane: neque enim ab his discrepabit ejus exempli, quod unum superest, ratio, Hamlethi videlicet, nobilissimæ omnium Tragœdiæ: quam eo libentius memoro, quoniam, ut multi jam viderunt, oikovouía ejus complura habet cum Choëphoris bene convenientia. Utrinque in scena ostenditur domus regia, polluta cæde principis et incestis reginæ amoribus: prodit utrinque ultor interfecti filius, incitatus in matrem expresso Superorum admonitu. Quid quæritis? eadem est

« PredošláPokračovať »