Obrázky na stránke
PDF
ePub

esset ille, qui fretus cœlesti oraculo, facinus alioqui atrox patravisset. Cujus gravissimæ quæstionis ne desit apta et certa cognitio, videmus summam hujus Tragœdiæ verti in quadam Provocatione; sicut ea, quæ proxime præcessit, solennium precum rationem ferme habuit. Et quoniam ista appellatio non simplex erat futura, quippe quæ pertineret non ad Orestem solum, vel siquis alius tunc temporis capitis forte reus esset, sed ad eas etiam controversias, quibus gravissima Deorum hominumque jura continerentur; ideo videmus cursum fabulæ, Oreste absoluto, minime finiri. Quod nisi Minerva Furiis quoque ipsis, vel lite amissa, probavisset aliquando curiæ suæ sententiam, necesse erat pendere animi lectores, discedentibus adhuc in contraria Diis.

Ac credibile est, etiam in tripartito illo Prometheo tale aliquid cavisse Eschylum. Nam et ibi, sicut antea docuimus, caput erat, certare inter se duas quasi Deorum familias. Sed iniqua tempora nobis inviderunt ejus nodi solutionem, perdita jamdiu laudati operis una atque altera parte. Quo meliore fato accidit, ut integra adhuc frueremur 'OpeσTelas serie, ne cui veniat in dubium Eschyli nostri sancta et pia mens; qui non, ut cæteri, satis habuit, ad optatum exitum perduxisse Pelopidarum fortunas ; quin longe majorem in eo posuit operam, ut illæsa servaretur tum majestas Deorum, tum omnium quasi concentus et concordia; neve in errore vagarentur animi mortales, aut incerto rectore aut nullo.

Ipse vero cursus ac tenor Poematis docet, ni fallor, Æschylum ægerrime ex hisce difficultatibus se explicare potuisse. Ac novimus plane, nulla re gravius torqueri angique religiosum ani

emptis de æquitate Summi Numinis.

Eschylum autem fuisse participem sancti istius et honesti doloris, vel eo credibile fit, quod is in extremum plane discrimen, dedita opera, rem adduxit. Nempe usque ad aras, quod aiunt, prosequitur Orestem vindex Furiarum caterva. Ille totus est in effugiendo, et jam jamque elabitur, quasi quædam fera, tenuissimo intervallo temporis, de venantium manibus. Neque facile putaverim legi posse Tápodov illam horrendi Chori, sine anhela quadam sollicitudine, qualis occupare solet animos oculosque, sub ipso aspectu persequentium et elabentium. Id quod optime expressit Poeta, vel ipso scenæ apparatu, quo tempore primum tolluntur aulæa, visis palam intus in adyto quæ verbis prius adumbraverat προλογίζουσα Pythiab,

ἐπ' ὀμφάλῳ μὲν ἄνδρα θεομυσῆ ἕδραν ἔχοντα, προστρόπαιον, αἵματι στάζοντα χεῖρας, καὶ νεοσπαδὲς ξίφος ἔχοντ ̓, ἐλαίας θ' ὑψιγέννητον κλάδον. . . . πρόσθεν δὲ τἀνδρὸς τοῦδε θαυμαστὸς λόχος εὕδει γυναικῶν ἐν θρόνοισιν ἥμενος.

Atque hoc in loco videte judicium Eschyli. Nimirum ubi proditurum erat in oculos spectaculum præter solitum immane et atrox, præmonuit homines quid expectare deberent, ne visas repente Furias increduli odissent. Deinde illud non ingeniosum modo, verum etiam gravissimo affectu plenum, quod multo mane, quo tempore solennibus intenta sacerdos ad sua pensa accedebat, nihil omnino tale cogitans,— εἰ παρ' Ελλήνων τινὲς,

ἴτων πάλῳ λάχοντες, ὡς νομίζεται
μαντευόμαι γὰρ, ὡς ἂν ἡγῆται θεός --

b Eum. 40.

Ee

e Ibid. 31.

418

De Furiis Orestem venantibus,

PREL. XXII.

illo ipso tempore nihil non occurrat angore, metu, squalore, odiosum, fœdumque:

ἦ δεινὰ λέξαι, δεινὰ δ ̓ ὀφθαλμοῖς δρακεῖν,

πάλιν μ ̓ ἔπεμψεν ἐκ δόμων τῶν Λοξίου.

Ex quo intelligitur, quam id præter spem, præterque voluntatem accidere soleat, quod pii quoque gravesque viri ne in divinis quidem rebus reperire possint semper eam quam expetunt pacem: quin circa aras etiam et adyta nescio quomodo torqueantur animi, vel memoria delictorum, vel erroribus illis æstuque perpetuo propter inæqualem mortalium sortem. Quod idem nescio an vel evidentius in oculos incurrat, iterum jam insequentibus Orestem Diris, et e vestigio apparentibus in templo Minervæ. Quod si unquam ullo in loco tutum sanctumque præstare se posset aliquis, crederes periculo certe vacare fanum illud interius et secretius, hominemque latentem in ipsa non dico tutela verum etiam amplexu Deæ. Verum et ibi minimo intervallo obsessam tenent quasi venatrices feramd.

εἶεν· τόδ ̓ ἐστὶ τἀνδρὸς ἐκφανὲς τέκμαρ.
ὅπου δὲ μηνυτῆρος ἀφθέγκτου φραδαῖς
τετραυματισμένον γὰρ ὡς κύων νεβρόν,
πρὸς αἷμα καὶ σταλαγμὸν ἐκμαστεύομεν,
.... ὅδ ̓ αὖτε γ' οὐκ ἄλκαν ἔχων, περὶ βρέτει
πλεχθεὶς θεᾶς ἀμβρότου

ὑπόδικος θέλει γενέσθαι χερῶν·

τὸ δ ̓ οὐ πάρεστιν.

Putares propius accedi non posse; sed enim superest adhuc aliquid, quod terrorem non modice augeat. Non enim diras modo circumdant choreas, verum etiam magico carmine, cantuque fascinante:

ἐπὶ δὲ τῷ τεθυμένῳ

τόδε μέλος, παρακοπὰ, παραφορά, φρενοδαλὶς,

d Eum. 244.

e Ibid. 329.

δέσμιος φρενῶν, ἀφορμικτος αὐονὰ βροτοῖς.

Quæ serpentis ferme illius præ se ferunt imaginem, cujus vel intuentis oculo, vel horrendo ingredientis sono, perculsas quodammodo perhibent stupere aves, faucesque in ipsas ultro se injicere.

Hæc omnia tam grandia sunt, aspicientibus vel ea sola, quæ pertinent ad evapyeíav, quam vocant, poeticam, ut nemo mirari debeat, apud maximam partem hominum ita laudari philosophiam Æschyli, ut negent tamen eum serio quidquam cogitasse, præter eas delicias, quas proprias esse volunt Poetarum. Qui si semel æquioribus paullo oculis perlegant vel solas hasce Nostri Eumenidas, ea mente, ut sanctius aliquod consilium abditosque sensus inesse credant operi; vix dici potest, quanto statim cumulo augebitur voluptas ea, quam unice prædicant; quantoque altius penetrabit et permanabit ad intima cordis sive ingeniosa narratio, sive numerorum jucunditas, sive similitudinum, infuso desuper quasi quodam ætherio lumine, velut in picturam alioqui satis bellam.

Recolite, quæso, animis vel unum illum versum, quo Clytemnestra dormientes incitat Furias, velut canes, in opimam prædamf:

ὅπου, μάραινε δευτέροις διώγμασιν.

Videtis, ipsa quasi verba ardere; tanto cum impetu res agitur. Quod si cui venit in mentem ea significatio, quam habet gravissimam idem ille versus, acerbissimi doloris, quo premi solent homines, "occultum quatiente animo tortore flagellum;" num

1 Eum. 139.

E e 2

fervorem profundi oris?

ὅπου, μάραινε δευτέροις διώγμασιν,

Quasi dicat, "Nulli certa pax erit, commisso semel in parentem flagitio. Fieri potest, ut ad horam requiescat animus, confisus vel sanctiore loco, vel propioris Dei favore: revertentur autem post paullo Diræ, nullis exclusæ nec locorum neque temporum spatiis."

Sed, ne circa singulos moremur versiculos; expendamus modo totius fugæ Orestis, id est, universæ hujus Tragoedia, rationem. Eam hic intelligo rationem, quam intus in se habet absconditam fabula; quam non male fortasse arcanam appellare possis. Ea tribus fere vertitur in rebus. Cum enim summa totius causæ, veluti diximus, provocatio sit quædam, videndum primo cujus ex sententia provocetur; deinde, quo auctore; postremo, ad quem.

Primo igitur, quænam sunt, quidve tandem sibi volunt istæ Eumenides, quarum hic videmus sententiam in dubium vocari? In dubium, inquam; ita tamen, ut eisdem sanctissime servetur sua reverentia; neve semel ab iis damnatos facile absolvant et in integrum restituant ne Dii quidem majores, negato prorsus assensu, veniaque ipsarum. Nimirum ea est dirarum Dearum indoles, ut facile intelligas gerere eas velut Iræ divinæ personam, qualis ea solet se præbere visendam, vel criminosis ac male feriatis hominibus, semel forte pœnitentia tactis, vel iis etiam, qui ad severiorem normam pœnas pro meritis hominum irrogare amant.

Primo, non sine gravi quadam causa tribuuntur

« PredošláPokračovať »