Obrázky na stránke
PDF
ePub

p. 476 et 477. Stallbaum, ut opinatur, e codd. Cruquii recepit Atqui. - Ibid. vs. 86 lectis iis, quae Kirchner de Bibulis ad h. 1. doctissime disputavit, propter auctoritatem omnium librorum invitus retinui Bibuli, neque vero repugno aliis Mureti coniecturae Bibule adstipulantibus, qua admissa intelligendus videtur M. Calpurnii Bibuli, a. u. c. 695 cum Iulio Caesare consulis, filius, L. Calp. Bibulus, qui una cum Horatio Athenis nutritus Brutique signa secutus post pugnam Philippensem, venia impetrata, ab Antonio praefectus classis factus, tum eiusdem legatus in Syria a. u. c. 723 obiit.

Satir. lib. II, 1, 20 retinui scripturam omnium fere librorum recalcitrat, pro quo Bentleius, quem secutus est Meineke, ex uno cod., cui accedunt duo Feae, assumsit calcitret. Ibid. vs. 31 ad optimorum libbr. fidem restitui usquam pro unquam, quod retinuit Kirchner. Ibid. vs. 41 destringere, quod in edit. V. recepi pro distringere, ut vs. 59 iusserit pro luserit, quod Fea et Meineke e codicibus exiguae auctoritatis scripserunt, retinendum iudicavi. Sat. 2, 2 Orelli ex uno cod. Sanctogall. post Torr. et Bentleium hic et post vs. 53. 112. 133 edidit Ofella pro Ofellus. Ibid. vs. 32 post hiet cum Kirchnero et Stallbaumio signum interrogandi posui. Ibid. versus 38 suspectus Bentleio ad A. P. versum 337 et a Valartio in Praefat. pag. IV aliisque damnatus nihil suspecti habebit, ubi cum Orellio, Kirchnero, Stallbaumio raro non cum temnit, sed cum ieiunus iunxeris (ein selten ernüchterter Magen. Kirchn.). Ibid. vs. 40 Stallbaum post ait non male comma ponit, ut reliqua accedant per epexegesin. Ibid. vs. 84 coniectura Bentleii a multis recepta ubive non opus est pro ubique, quod est et ubi. Ibid. vs. 99 scripturam omnium fere codicum inquil cum Kirchnero servavi. Stallbaum: inquis. Ibid. vs. 106 N. Heinsii coniecturam Bentleio probatam eunt pro erunt in editione altera Meineke merito repudiavit. Ibid. vs. 118 librorum optimorum scripturam Ac mihi pro At mihi in edit. V. a me receptam nunc etiam Kirchner restituit. Vid. Hand Tursell. I. p. 501. Ibid. vs. 129 scripturam propriae i. e. perpetuae a Meinekio in edit. alt. receptam esse gaudeo. Sat. 3, 1 retinui scripturam vulgatam cum Stall

-

[ocr errors]

[ocr errors]

baumio et Kirchnero. Meineke: Si raro scribis, quem secutus est Pauly; uterque etiam vs. 4 at ipsis pro Ab ipsis. Ibid. vs. 93 cum Stallbaumio et Paulyio restitui periret pro perisset. Ibid. vs. 117 pro unde Octoginta, quod omnibus codd. scr. et Prisciani (18, 2. T. II. p. 204 Kr:) testimonio firmatur, Meineke Horkelii coniecturam udis in contextum recepit. Ibid. vs. 157 Meineke cum Bentleio e paucis non optimae notae codicibus recepit pereamne. Ibid. versus 163 ab Hauptio uncis inclusus, a Meinekio in marginem relegatus defenditur more poëtarum veterum suos versus aptis locis repetendi. Videatur Obbarius ad Horat. Epist. I, 1, 56. P. I. p. 73. Ibid. vs. 192 retinui scripturam optimorum libbr., in edit. V. receptam, reducere Troia pro deducere, quod habent Meineke, Kirchner al. Ibid. vs. 246 abeant? Sani ut crela e duobus Blandin. aliisque bonis codd. in edit. V. scripsi; alii sanin creta. - Ibid. vs. 276 sq. cum Stallbaumio post scrutare colo distinxi. Meineke et Pauly e coniectura Frankii in Fastis Hor. p. 115 ediderunt: scrulare modo, in quem Hellade etc. Ibid. vs. 283 servavi scripturam codd. Blandin. aliorumque pro Quiddam. Sed haud scio an distinguendum sit: unum, Quid? tam magnum? addens (mich einzigen wie? ist denn das so was grosses? setzt er hinzu mich einzigen entreisset dem Tode). - Sat. 4, 13 scripturam omnium librorum alba a Jahnio reductam retinui pro Bentleii coniectura alma, ab omnibus fere recepta. Ibid. vs. 37 cum codd. Blandin. aliisque optimis in edit. V. restitui averrere pro vulg. avertere.— Ibid. vs. 61 nunc scripsi immorsus pro in morsus. Sat. 5, 90 cum codd. Blandin. aliisque optimis restitui ultra pro ultro, quod Kirchner servavit. Ibid. vs. 104 illacrimare: est (i. e. licet) librorum omnium et schol. Acronis auctoritate nisus retinui. Meineke, Haupt et Kirchner e Praedicovii coniectura: illaSat. 6, 48 nunc colon post Invidiae subIbid. vs. 109 retinui librorum fere scripturam praelambens, pro quo e auctoritatis Bentleium secutus praeSat. 8, 4 cum libris plerisque et optimis scripturam Dic pro Da iam edit. V. receptam retinui.

crima. e re est.

[ocr errors]

latum posui post noster. omnium et scholiastarum quatuor codicibus exiguae libans edidit Kirchner.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Epistol. lib. I, 1, 60 non assentior Meinekio, verba hic murus nulla pallescere culpa', iam a Wielandio et Schützio obelo notata, ut interpolata in marginem releganti. Sententiam enim his verbis prolatam, quae non puerorum, sed ipsius Horatii est, huic loco optime convenire, in commentario meo Tom. I. pag. 30 et 31 satis ostendisse mihi videor. Quod autem falli ait Meineke, qui conscientiam et conscire per se de iis dici posse existiment, qui aliquid mali sibi consciant, in eo refellitur vir d. iis locis, quibus conscius et conscientia hac significatione usurpata leguntur. Vid. Horat. Epod. 5, 9. Plaut. Most. III, 1, 16: Nihil est miserius, quam animus hominis conscius. Tacit. Ann. I, 57: iuvenis conscientia cunctabatur. Cornel. Nep. Dion. 9, 1 et alia loca, quae vel Lexica suppeditent. Ibid. vs. 95 Occurri pro Occurro cum optimis libbr. scripsi in edit. V. Epist. 2, 10 retinui scripturam codicibus firmatam sententiaeque aptissimam Quid Paris? Haupt et Meineke Bentleium secuti e paucis codd. Quod Paris, ut. Ibid. vs. 25 post turpis posui comma, ut intelligeretur, sequens et excors referri ad Vixisset. Ibid. vs. 65 comma post Ire positum delendum censui. Epist. 3, 30 pro si tibi in edit. V. codicibus adiutus scripsi Sit tibi, quod nunc etiam a Meinekio, Stallbaumio et Paulyio receptum video. Epist. 4, 6 non sollicitanda erat omnium librorum scriptura eras Horkelio, qui Praedicovium secutus eris proposuit. Epist. 5, 11 Aestivam noctem, quae, quamquam auctumnalis, Italis bene dicitur aestiva (eine wahre Sommernacht), Meineke contra omnium librorum fidem commutare non debebat cum festiva, quamquam e codice Lavoniensi J. H. Bormans (Prodrom. Animadversionum ad Propert. Lovanii 1836) scripturam festivam, in quam etiam Graeville Penn in: Transactions of the Royal Society of Literature of the united Kingdom Second Series Vol. I. p. 126 incidit, summa cum commendatione protulit. Ibid. vs. 16 designat pro dissignat scripsi in edit. V. Ibid. 25 et 26 in edit. V. post eliminet colon pro commate, post pari comma pro puncto posui. Hanc interpunctionem, quam primus proposui in annotationibus editioni Braunhardi adiectis Tom. III. p. 490 nunc a Paulyio acceptam video. Epist. 6, 5-8 interpunc

[ocr errors]
[ocr errors]

aliis arbitror, quippe quod neque Horatio cognitum, neque a vetustioribus scriptoribus usurpatum sit. Quintilianus etiam, qui nomen epodus ad breviorem illum in disticho versiculum adhibuit, totum carminum genus Iamborum nominavit (cf. Inst. orat. IX, 4, 141 et X, ↳, 96). Postquam enim Archilochus eo genere distichi in maledicis suis carminibus usus est, in quo versui longiori iambico i. e. senario brevior i. e. quaternarius, vel hexametro iambicus, vel omnino versui longiori, uti elegiambo, brevior aliquis, nodós Graecis, clausula Latinis dictus, succinebat, grammatici carmina, in quibus Archilochi more modoque singuli et certi homines criminose perstringebantur, conscripta distichis illis epodicis, Epodos appellaverunt. Inde Hephaestion de Metr. p. 70 ed. Pauw: εἰσὶ δὲ ἐν τοῖς ποιήμασι καὶ οἱ ἀῤῥενικῶς οὕτω καλούμενοι ἐπῳδοί, ὅταν μεγάλῳ στίχῳ περιττόν τι ἐπιφέρηται, οἷον· πάτερ Λυκάμβα, ποῖον ἐφράσω τόδε;

τις σὰς παρήειξεν φρένας;

et Terentianus Maur. vs. 2452: tales (dimetros) trimetris subdidit Flaccus suis, ut carmina ostendunt decem.

Ibis Liburnis inter alta navium,

amice, propugnacula.

Archilochus isto saevit iratus metro contra Lycambam et filias'. Cf. Diomed. III, 482. Zenob. V, 68. Mar. Victorin. II. p. 2552. Archil. ed. Liebel §. 19. p. 45 et 162 et Schol. Cruq. ad Hor. Epod. 1. Cum igitur maior pars carminum huius libri hoc metro epodico composita esset, totus a grammaticis appellatus est liber Epodon, in quibus plerisque poëta calorem quidem et acrem Archilochi animum reddidisse, neque vero 'rebus et agentibus verbis Lycamben' usum esse fatetur, quibus ille homines convicio suo perstrictos ad desperationem agitaret.—

In Satiris Horatius non secutus est Graecos. Satiram enim non solum originem duxisse a Romanis, sed ab iisdem excultam etiam et perfectam esse suopte ingenio ita, ut Graecorum vestigiis non ingrederentur, cum certissimis argumentis, tum testimonio Quintiliani probatur, qui Instit. orat. X, 1,93 ‘Satira, ait, tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius' etc., quocum consentiens Horatius Sat. I, 10, 68 satiram Graecis intactum carmen' appelHORATIUS. d

lat. Fuerunt autem, si primordia saturae antiquissimae fabulis scenicis consertae, de qua conferendus est T. Livii (7, 2) locus memorabilis, brevitatis caussa praetermittere licet, duo satirae, quae proprie sic dicitur, genera, quae ut tempore, ita indole et forma differebant. Et prioris quidem generis, cuius auctor est Ennius, quae fuerit natura, Diomedes nos docet hisce: Olim carmen, quod ex variis poematibus constabat, satira vocabatur, quale scripserunt Ennius et Pacuvius' (III. p. 483 P.). His Satiris, quae, ut ex earum fragmentis colligi potest, metrorum varietate distinctae erant, Ennium apologos Aesopi immiscuisse, docet A. Gellius N. A. 2, 29, allegoricasque personas, veluti Mortem et Vitam, inter se contendentes, finxisse narrat Quintilianus Instit. Or. IX, 2, 36, ex quo loco collato cum Ennii fragmentis apparet, formam dialogicam antiquae Saturae scenicae ab eo servatam esse, qua etiam Lucilius et Horatius saepe usi sunt, Ennii et Pacuvii vestigia legit M. Terentius Varro, Ciceronis aequalis doctissimus, qui non solum, ut Ennius, variis in uno eodemque carmine usus est metris, sed prosam etiam orationem intexuit versibus. Hoc enim innuit Quintilianus Instit. or. X, 1, 95 hisce: Alterum illud etiam prius Satirae genus (Ennianum) non sola carminum varietate mixtum condidit Terentius Varro'. Quo in genere Varro ita excelluit, ut ab auctoris nomine Varronianum vel etiam Menippeum diceretur, quod Varro, ut ipse profitetur apud Cic. Acad. I, 2, 3, adolescens satiras suas, Menippum imitatus, non interpretatus, quadam hilaritate' conscripserat. Menippus autem, id quod ex inscriptionibus eius librorum adhuc servatis elucet, captiones philosophorum et dialecticorum, ad vitam beatam nihil facientes, refutaverat, quo spectare videntur Varronis verba illis supra citatis subiecta: multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice'. Ut Ennii, ita Varronis satira ad morum doctrinam et literarum disciplinam potius, quam ad hominum vitia perstringenda videtur pertinuisse.

Alterum idque nobilissimum Satirae genus fuit illud, quod a Lucilio inventore appellatum est Lucilianum. Etsi enim iam ante eum Ennius aliique scripserant satiras, earum tamen indoles et forma tam erat diversa, ut Lucilius ab Hora

« PredošláPokračovať »