Obrázky na stránke
PDF
ePub

DAVIDIS RUHNKENII

A

DANIELE WYTTENBACHIO

SCRIPTA

EX EDITIONE PRINCIPE

CUM BERGMANIANA ED. ET SECUNDIS CURIS WYTTENBACHIL
DILIGENTER COLLATA

LONGE ACCURATIUS QUAM ADHUC IN GERMANIA AUT POST
AUCTORIS MORTEM IN IPSA BATAVIA FACTUM EST

EDIDIT

ET

ADNOTATIONES QUUM SELECTAS FRID. LINDEMANNI ET
10. THEOD. BERGMANI TUM SUAS

ADIE CIT

CAROLUS HENRICUS FROTSCHER

DR. ET PROF. PHIL. GYMNAS. REG. FRIBERG. RECTOR

ACCEDUNT ADNOTATIONES CRITICAE ET GRAMMATICAE BONARUM
LITERARUM STUDIOSIS ADOLESCENTIBUS SCRIPTAE

ATQUE

INDICES RERUM ET VERBORUM LOCUPLETISSIMI

CODTELA

FRIBERGAE 1846.

SUMPTUS FECIT ET VENUMDAT I. G. ENGELHARDT

1693.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

L. S.

Libellus hic, paulo post Ruhnkenii obitum scribi coeptus, mea opinione et longior et' serior exiit. Longior; quod ipse scribens delectabar dilectissimi desideratissimique viri recordatione: cui quo magis indulgerem, eo mihi plura occurrebant et quasi adfluebant illius facta eventaque, quae ad aliorum cognitionem utilia iucundaque fore putarem. Serior, multis de caussis: cum illis in exordio significatis, nec hic repetendis: tum aliis, praesertim rerum mearum vicissitudine, qui Ruhnkenio successor Amstelodamo Lugdunum migravi. Primum ipsa loci domiciliique commutatio magnam partem necessarii ad scribendum otii auferebat. Deinde, quum auspicandae cathedrae oratio mihi habenda esset; dixi de adolescentia Ruhnkenii in exemplum proposita adolescentibus Batavis bonarum Literarum studiosis: quod argumentum quin mihi et locus, et tempus, et res ipsa imposuerit, nemo dubitabit, qui non ignoret, quae sit eloquentiae materia, quae Ruhnkenii praestantia, quod pietatis officium. Sed idem argumentum quum sit pars huius libelli; non attinuit, aut illam orationem edere, aut, libello antea edendo, orationi novitatis gratiam praeripere. Quamquam ad hunc retardandum seriusque emittendum aliae etiam, per se ipsae satis efficaces, caussae valuerunt: altera, quod Amstelodami excuderetur, me Lugduni degente, ac speciminibus exemplorum ultro citroque mittendis haud exiguum tempus periret: altera, horum temporum difficultas, quae chalcographos subinde ab officina ad militiam vocaret. Igitur ducenda ac diversis temporibus repe

« PredošláPokračovať »