Quinti Horatii Flacci opera omnia

Predný obal
Harperos fratres, 1884 - 211 strán (strany)
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 183 - Mandela bibit, rugosus frigore pagus, 105 quid sentire putas? quid credis, amice, precari? sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam quod superest aevi, si quid superesse volunt di ; sit bona librorum et provisae frugis in annum copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Strana 11 - O navis, referent in mare te novi fluctus ! o quid agis ? fortiter occupa portum ! nonne vides ut nudum remigio latus et malus celeri saucius Africo 5 antennaeque gemant ac sine funibus vix durare carinae possint imperiosius aequor? non tibi sunt Integra lintea, non di, quos iterum pressa voces malo.
Strana 161 - Nee medici credis, nee curatoris egere A praetore dati ; rerum tutela mearum Cum sis, et prave sectum stomacheris ob unguem De te pendentis, te respicientis amici. Ad summam : sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum ; Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
Strana 202 - Personam formare novam, servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet. Difficile est proprie communia dicere ; tuque Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam si proferres ignota indictaque primus.
Strana 160 - ... invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem.
Strana 22 - O diva, gratum quae regis Antium, praesens vel imo tollere de gradu mortale corpus vel superbos vertere funeribus triumphos...
Strana 159 - Lare tuter, nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes. 15 nunc agilis fio et mersor civilibus undis, virtutis verae custos rigidusque satelles ; nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus subiungere conor.
Strana 55 - Frustra: nam gelidos inficiet tibi Rubro sanguine rivos Lascivi suboles gregis. Te flagrantis atrox hora Caniculae Nescit tangere, tu frigus amabile 10 Fessis vomere tauris Praebes et pecori vago.
Strana 116 - in me iacis ? est auctor quis denique eorum 80 vixi cum quibus? absentem qui rodit amicum, qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, commissa tacere qui nequit, hie niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Strana 86 - Roma si vestrum est opus Iliaeque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare Lares et urbem sospite cursu, 40 cui per ardentem sine fraude Troiam castus Aeneas patriae superstes liberum munivit iter, daturus plura relictis: di, probos mores docili iuventae, 45 di, senectuti placidae quietem, Romulae genti date remque prolemque et decus omne; quaeque vos bobus veneratur albis clarus Anchisae Venerisque sanguis, 50 impetret, bellante prior, iacentem lenis in hostem.

Bibliografické informácie