Obrázky na stránke
PDF
ePub

Fuste aperire caput, candelam apponere valvis
Non dubitat. Nec contemnas aut despicias, quod
His opibus numquam cara est annona veneni.
Ergo occulta teges, ut curia Martis Athenis.
O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum
Esse putas? Servi ut taceant; iumenta loquuntur
Et canis et postes et marmora. Claude fenestras,
Vela tegant rimas, iunge ostia, tollito lumen
E medio; clamant omnes. Prope nemo recumbat:
Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi,"
Proximus ante diem caupo sciet; audiet et, quae
Finxerunt pariter librarius, archimagiri,

Carptores. Quod enim dubitant componere crimen
In dominos, quoties rumoribus ulciscuntur
Baltea? Nec deerit, qui te per compita quaerat
Nolentem, et miseram vinosus inebriet aurem.
Illos ergo roges, quidquid paulo ante petebas
A nobis. Taceant illi: sed prodere malunt
Arcanum, quam subrepti potare Falerni,
Pro populo faciens quantum Laufella bibebat.
Vivendum recte est, cum propter plurima, tunc his
Praecipue causis, ut linguas mancipiorum
Contemnas.
. nam lingua mali pars pessima servi.
Deterior tamen hic, qui liber non erit illis,
Quorum animas et farre suo custodit et aere.
Idcirco ut possim linguam contemnere servi,
Utile consilium modo, sed commune, dedisti:
Nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes
Deceptas? Festinat enim decurrere velox
Flosculus angustae miseraeque brevissima vitae
Portio: dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus.

Ne trepida: numquam pathicus tibi deerit amicus,
Stantibus et salvis his collibus; undique ad illos
Convenient et carpentis et navibus omnes,
Qui digito scalpunt uno caput. Altera maior

Spes superest: tu tantum erucis imprime dentem.
Haec exempla para felicibus: at mea Clotho
Et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.
O parvi nostrique Lares, quos thure minuto
Aut farre et tenui soleo exorare corona,
Quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus
A tegete et baculo? viginti millia fenus
Pigneribus positis, argenti vascula puri,

Sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes
De grege Moesorum, qui me cervice locata
Securum iubeant clamoso insistere Circo.
Sit mihi praeterea curvus caelator et alter,
Qui multas facies pingat cito. Sufficiunt haec,
Quando ego pauper ero. Votum miserabile, nec spes
His saltem: nam, quum pro me Fortuna rogatur,
Affigit ceras illa de nave petitas,

Quae Siculos cantus effugit remige surdo.

lUVEN.

[blocks in formation]

Homines ubivis fere terrarum vera ignorant bona et opinata omnibus plerumque votis expetunt, in primis divitias, honores, eloquentiam, militarem gloriam, senectutem, pulcritudinem et robur corporis, quae tamen vel supervacua, vel eta iam perniciosa sunt optantibus. v. 1 — 11. Divitias qui possident, iis verendum est, ne iussu tyrannorum, ut Cassius Longinus et Seneca, vel manu latronum, vel veneno necentur. 12-27. Non mirum itaque, stultitiam hominum semper Heraclito fletum movisse et risum contra Democrito, qui multo magis risisset, si nostris vixisset temporibus, quibus longe maior est luxus ac fastus. 28 — 55. Maxima potentia summique honores, ad quos nonnulli adspirant, magnam iis invidiam, perniciem ruinamque parant, nec nisi a mobili plèbis animo et Fortunae favore pendent, quo mutato is, qui

[ocr errors]

paulo ante adorabatur a vulgo, ab eodem male tractatur et ad scalas Gemonias indeque in Tiberim unco trahitur, quod suo damno experti sunt Seianus, (56107.) et iam ante eum Crassi, Pompeius, Caesar et alii: nam pauci fuere reges vel principes civitatis et tyranni, qui non violentam passi sint mortem. 108—113. Eloquentia summis nonnumquam oratoribus, ut Ciceroni ac Demo stheni, mortis causa fuit. 114—132. Gloria bellica cum vana brevisque est, tum maximis saepe imperatoribus exitiosa, ut olim Hannibali, Alexandro et Xerxi. 133-187. Longa vita multis obnoxia est incommodis ac malis; quippe senes plerumque deformes, rugosi, infirmi, tremuli, calvi, mucidi, edentuli, uxori, liberis, sibi ipsisque captatoribus graves, expertes gustus, ad rem Veneream inhabiles, surdi, caeci, manci, obliviosi 188 239. Quodsi vero corpore etiam ac mente valent in se-. nectute homines, sentiunt tamen ac lugent alia eaque maiora mala, vel publica vel privata ac propria, qualia passi sunt Nestor, Peleus, Priamus, Hecuba, Mithridates, Croesus, Marius, Pompeius, quibus feliciores fuere Lentulus, Cethegus et 288. Pulcritudo denique raro pudicitiam tuetur, multisque insidiis, iniuriis ac periculis subiecta est; quod docent exempla Lucretiae, Virginiae, Hippolyti, Bellerophontis et C. Silii. 289–345. Quae quum ita sint, Diis potius iudicium de eo, quod vere nobis conducat, permittendum, aut, si optandum aliquid, orandum est, ut mens sit sana in corpore sano, ut ea sit fortis, carens terrore mortis, laborum patiens et expers acrium affectuum cupiditatumque: ita enim tranquillam atque beatam agemus vitam, quae a sola virtute ac sapientia, non a Fortuna, pendet. 346-366.

Catilina. 240.

Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus
Aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te
Conatus non poeniteat votique peracti?
Evertere domos totas optantibus ipsis

Di faciles. Nocitura toga, nocitura petuntur
Militia. Torrens dicendi copia multis
Et sua mortifera est facundia. Viribus ille
Confisus periit admirandisque lacertis.
Sed plures nimia congesta pecunia ĉura
Strangulat et cuncta exsuperans patrimonia census,
Quanto delphinis balaena Britannica maior.
Temporibus diris igitur iussuque Neronis
Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos
Clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes
Tota cohors. rarus venit in coenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,

Nocte iter ingressus gladium contumque timebis,
Et motae ad lunam trepidabis arundinis umbram:
Cantabit vacuus coram latrone viator.

Prima fere vota et cunctis notissima templis
Divitiae; crescant ut opes, ut maxima toto

Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur
Fictilibus. Tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
Iamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quoties de limine moverat unum
Protuleratque pedem; flebat contrarius auctor?
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:
Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus, quamquam non essent urbibus illis
Praetexta et trabeae, fasces, lectica, tribunal,
Quid, si vidisset Praetorem curribus altis

« PredošláPokračovať »