Obrázky na stránke
PDF
ePub

De nihilò nihil, in nihilum nil posse reverti. Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est?

His populus ridet: multumque torosa iuventus lugeminat tremulos nasô crispante cachinnos.

Inspice: nescio quid trepidat mihi pectus,et aegris

Faucibusexsuperat gravis halitus; inspice sodes!
Qui dicit medico, iussus requiescere, postquam,
Tertia compositas vidit nox currere venas,

De maiore domô modice sitiente lagenà
Lenia loturo sibi Surrentina rogarit.

[ocr errors]

66

Heus bone, tu palles. - Nihil est.

[ocr errors]
[ocr errors]

Videas ta

men istud, Quidquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis. At tu deterius palles: ne sis mihi tutor : Iam pridem hunc sepeli: tu restas.

bo. "

[ocr errors][merged small]

,, Perge, tace

Turgidus hic epulis atque albô ventre lavatur,
Gutture sulfureas lente exhalante mephites.
Sed tremor inter vina subit, calidumque trientem
Excutit e manibus: dentes crepuere retecti:
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris. ·
Hinc tuba, candelae: tandemque beatulus alto
Compositus lectô, crassisque lutatus amomis,
In portam rigidos calces extendit: at illum
Hesterni capite indutô subiere Quirites. -

,,Tange miser venas, et pone in pectore dextram!". Nil calet heic. Summosque pedes adtinge manus❤

[ocr errors]

-

[ocr errors]

que.

66

Non frigent. Visa est si forte pecunia, sive
Candida vicini subrisit molle puella,

Cor tibi rite salit? Positum est algente catino
Durum olus, et populi cribrô discussa farina:
Tentemus fauces. Tenerò latet ulcus in ore
Putre, quod hand deceat plebeià radere beta.

PERS

B

Alges, quum excussit membris timor albus aristas:
Nunc face supposità fervescit sanguis, et irà
Scintillant oculi: dicisque facisque, quod ipse
Non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.

[ocr errors]

SATIRA

Rem populi tractas? “

QUARTA.

- barbatum hoc crede magistrum

Dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae:
Quô fretus? dic, o magni pupille Pericli.
Scilicet ingenium et rerum prudentia velox.
Ante pilos venit: dicenda tacendaque calles.
Ergo ubi commotâ fervet plebecula bile,
Fert animus calidae fecisse silentia turbae
Maiestate manus. Quid deinde loquere? — Quirites,
Hoc, puto, non iustum est: illud male: rectius
istud.-

Scis etenim iustum geminâ suspendere lance
Ancipitis librae: rectum discernis, ubi inter
Curva subit, vel quum fallit pede regula varð:
Et potis es nigrum vitio praefigere Theta.
Quin tu igitur summâ nequidquam pelle decorus,
Ante diem blando caudam iactare popello
Desinis, Anticyras melior sorbere meracas.
Quae tibi summa boni est? Unctâ vixisse patella
Semper, et adsiduô curata cuticula sole?
Exspecta! haud aliud respondeat haec anus.

Dinomaches ego sum. —

nunc!" Suffla. " "" dus.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

Sum candiEsto.

Dum ne deterius sapiat pannucia Baucis,
Quum bene discincto cantaverit ocima vernae.
Ut nemo in sese tentat descendere, nemo!
Sed praecedenti spectatur.mantica tergo.
Qnaesieris,,, Nostin Vectidì praedia?“

Cuius?.

[ocr errors]

Dives arat Curibus, quantum non milvus oberret.". Hunc ais, hunc, dis iratis genióque sinistro, Qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit, Seriolae veterem metuens deradere limum, Ingemit, Hoc bene sit! tunicatum cum sale mordens Caepe, et, farratá pueris plaudentibus ollá, Pannosam faecem morientis sorbet aceti.

.?

At si unctus cesses, et figas in cute solem, Est prope te ignotus, cubitò qui tangat, et acre Despuat in mores: penemque arcanaque lumbi Runcantem, populo marcentes pandere vulvas: Tu, quum in maxillis balanatum gausape pectas, Inguinibus quare detonsus gurgulo exstat? Quinque palaestrilae licet haec plantaria vellant, Elixasque nates labefactent forcipe adunca, Non tamen ista filix ullo mansuescit aratró.

[ocr errors]

Caedimus, inque vicem praebemus crura sagittis. Vivitur hoc pactô: sic novimus. Ilia subter Caecum vulnus habes; sed lato balteus aurô Protegit. Ut mavis, da verba, et decipe nervos, Si potes. Egregium quum me vicinia dicat, Non credam? Visô si palles, inprobe, nummô; Si facis, in penem quidquid tibi venit amarum ; Si puteal multâ cautus vibice flagellas :.

Nequidquam populo bibulas donaveris aures. Respue, quod non es: tollat sua munera cerdo. Tecum habita: noris, quam sit tibi curta supellex!

SATIRA QVINTA.

AD ANNAEVM CORNVTVM.

Vatibus hic mos est, centum sibi poscere voces,
Centum ora, et linguas optare in carmina centum,
Fabula seu moesto ponatur hianda tragoedo,
Vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.
Quorsum haec? aut quantas robusti carminis
off as

Ingeris, ut par sit centenó gutture niti?
Grande locuturi nebulas Helicone legunto,
Si quibus aut Procnes, aut si quibus olla Thyestae
Fervebit, saepe insulso coenanda Glyconi.
Tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino,
Folle premis ventos; nec clausó murmure raucus
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte;
Nec scloppó tumidas intendis rumpere buccas.
Verba togae sequeris, iunctura callidus acri,
Ore teres modico, pallentes radere mores
Doctus et ingenuo culpam defigere ludó.
Hinc trahe, quae dicas, mensasque relinque
Mycenis

Cum capite et pedibus, plebeiaque prandia noris.-
Non equidem hoc studeo, bullatis ut inihi nugis
Pagina turgescat, dare pondus idonea fumo.
Secreti loquimur. Tibi nunc, hortante Camenâ,
Excutienda damus praecordia: quantaque nostrae
Pars tua sit, Cornute, animae, tibi, dulcis amice,
Ostendisse iuvat. Pulsa, dignoscere cautus,
Quid solidum crepét, et pictae tectoria linguae.
Heic ego centenas ausim deposcere voces,

Ut, quantum mihi te sinuosô in pectore fixi,
Voce traham purà, totumque hoc verba resignent,
Quod latet arcanà non enarrabile fibrà.

Quum primum pavido custos mihi purpura cessit,
Bullaque succinctis laribus donata pependit;
Quum blandi comites, totàque inpune Suburrâ
Permisit sparsisse oculos iam candidus umbo;
Quumque iter ambiguum est, et vitae nescius error
Diducit trepidas ramosa in compita mentes:
Me tibi supposui. Teneros tu suscipis annos
Socratico, Cornute, sinu. Tune fallere sollers
Adposita intortos extendit regula mores,
Et premitur ratione animus vincique laborat,
Artificemque tuô ducit sub pollice vultum.
Tecum etenim longos memini consumere soles,
Et tecum primas epulis decerpere noctes.
Unum opus et requiem pariter disponimus ambo,
Atque verecundà laxamus seria mensâ.

Non equidem hoc dubites, amborum foedere certò
Consentire dies, et ab uno sidere duci.

Nostra vel acquali suspendit tempora Librà
Parca tenax veri, seu nata fidelibus hora

Dividit in Geminos concordia fata duorum,-
Saturnumque gravem nostrô love frangimus unà.
Nescio, quid? certe est, quod me tibi temperat,

[blocks in formation]

Mille hominum species, et rerum discolor usus.
Velle suum cuique est, nec votô vivitur unô.
Mercibus hic Italis mutat sub sole recenti
Rugosum piper et pallentis grana cumini:
Hic satur inriguo mavult turgescere somino:
Hic campo indulget: hunc alea decoquit: ille

In Venerem est putris. Sed quum lapidosa chiragra
Fregerit articulos, veteris ramalia fagi:

Tunc crassos transisse dies, lucemque palustrem,
Et sibi iam seri vitam ingemuere relictam.

« PredošláPokračovať »