Obrázky na stránke
PDF
ePub

D. IVNII IVVENALIS

AQVINATIS

SATIRAR V M

LIBER PRIMVS.

SATIRA I

ARGVMENTVM.

In prima huius Satirae parte v. 1 — 18. lepidas poeta tradit causas, quibus adductus animum ad carmina scribenda et post longam demum moram evulganda appulerit: se enim, recitationibus cre. bris et importunis multorum poetarum, qui eiusdem fere argumenti carmina composuerint iisdemque adumbraverint coloribus, tamdiu ac toties et tantopere offensum atque vexatum, sibi temperare non potuisse, quo minus ipse etiam aliquid scriberet recitaretque, quo saltem iis, quibus non sine ingenti taedio aures praebuerit, reponeret, rependeret, par pari referret, h. e. idem legendi audiendique fastidium crearet, ne patientiam suam hi impune insultasse videri possent; (v. 1 14.) utque aliquam certe scribendi facultatem sibi compararet, scholas dicit Grammaticorum Rhetorumque a se fuisse frequentatas; nihil autem referre, utrum aliorum ver

[ocr errors]

sificatorum, quorum tantus sit numerus, ut ubique iis occurrat, an sua manu pereat charta. (v.15—18.) In altera Satirae parte v. 19—150, rationes affert, quare, capto carminum scribendorum consilio, ad satiras potius, quam ad alia poematum genera, ani

mum converterit: tot enim et tanta Romae nunc vi

gere vitia ac scelera, ut in hoc campo facile suppeditet omnis dicendi apparatus, et difficile sit, satiram non scribere, utque, si natura neget, faciat indignatio versum, qualemcumque possit; (v. 3o. 79.) multo quoque magis expedire, haec hominum vitia notari, quam exponi mythos et argumenta, iam tractata a tot poetis et omnibus nota. (v. 52 seq.) Praeterea summam proponit omnium, quae in satiris suis persequi apud animum constituerit quaeque 86.) poeseos genus complectatur. (v. 81 In fine demum carminis animo secum reputans ac dolens, priscam loquendi scribendique libertatem poetis praecisam esse et homines, qui multum auctoritate et Imperatorum gratia valeant, nedum ipsos Caesares, non sine salutis vitaeque periculo vivos carpi posse, se in sola mortuorum, utpote qui non amplius mordeant, facta et mores invecturum esse profitetur. (v. 150—171.)

hoc

Semper ego auditor tantum? nunquamne reponam,

Vexatus toties rauci Theseide Codri?

Impune ergo mihi recitaverit ille togatas,
Hic elegos? impune diem consumserit ingens
Telephus, aut summi plena iam margine libri
Scriptus et in tergo nec dum finitus Orestes?

Nota magis nulli domus est sua, quam mihi lucus
Martis et Aeoliis vicinum rupibus antrum
Vulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbras
Acacus, unde alius furtivae devebat aurum

JUVEN.

C

Pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,
Frontonis platani convulsaque marmora clamant
Semper et assiduo ruptae lectore columnae.
Exspectes eadem a summo minimoque poeta!
Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos
Consilium dedimus Sullae, privatus ut altum
Dormiret. Stulta est clementia, quum tot ubique
Vatibus occurras, periturae parcere chartae,

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Quum tener uxorem ducat spado, Maevia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma;
Patricios omnes opibus quum provocet unus,
Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat;
Quum pars Niliacae plebis, quum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat maioris pondera gemmae:
Difficile est, Satiram non scribere. Nam quis iniquae
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso? post hunc magni delator amici
Et cito rapturus de nobilitate comesa,

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus et a trepido Thymele submissa Latino?
Quum te submoveant, qui testamenta merentur
Noctibus, in coelum quos evehit optima summi
Nunc via processus, vetulae vesica beatae?
Unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem,
Partes quisque suas ad mensuram inguinis heres.
Accipiat sane mercedem sanguinis et sic
Palleat, ut nudis pressit qui calcibus anguem,
Aut Lugdunensem rhetor dicturus ad aram.

Quid referam, quanta siccum iecur ardeat ira, Quum populum gregibus comitum premis hic spoliator

Pupilli prostantis? et hic damnatus inani
Judicio (quid enim salvis infamia nummis?)
Exsul ab octava Marius bibit et fruitur Dis
Iratis; at tu victrix provincia ploras?*

Haec ego non credam Venusina digna lucerna? Haec ego non agitem? Sed quid magis Heracleas Aut Diomedeas aut mugitum Labyrinthi

Et mare percussum puero fabrumque volantem?
Quum leno accipiat moechi bona, si capiendi
lus nullum uxori, doctus spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso;
Quum fas esse patet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam; (puer Automedon nam lora tenebat,
Ipse lacernatae quum se iactaret amicae)
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio? quum iam sexta cervice feratur
Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
Et multum referens de Maecenate supino
Signator, falso qui se lautum atque beatum.
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?

Occurrit matrona potens, quae, molle Calenum
Porrectura, viro miscet sitiente rubetam
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
Si vis esse aliquis: probitas laudatur et alget..
Criminibus debent hortos, praetoria, mensas,
Argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
Quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
Quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.
Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor,
Navigio montem ascendit sortesque poposcit,"

Са

Paulatimque anima caluerunt mollia saxa
Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,
Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quando uberior vitiorum copia? quando
Maior avaritiae patuit sinus? alea quando
Hos animos? Neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.
Proelia quanta illic dispensatore videbis
Armigero! Simplexne furor, sestertia centum
Perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
Quis totidem erexit villas? quis fercula septem
Secreto coenavit avus? Nunc sportula primo
Limine parva sedet, turbae rapienda togatae.
Ille tamen faciem prius inspicit et trepidat, ne
Suppositus venias ac falso nomine poscas.
Agnitus accipies. Iubet a praecone vocari
Ipsos Troiugenas: nam vexant limen et ipsi
Nobiscum. Da Praetori, da deinde Tribuno!
Sed libertinus prior est. Prior, inquit, ego adsum.
Cur timeam dubitemve locum defendere, quamvis
Natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
Arguerint, licet ipse negem? Sed quinque tabernae
Quadringenta parant. Quid confert purpura maior
Optandum, si Laurenti custodit in agro

Conductas Corvinus oves? Ego possideo plus
Pallante et Licinis. Exspectent ergo tribuni;
Vincant divitiae: sacro nec cedat honori,
Nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis ;
Quandoquidem inter nos sanctissima Divitiarum
Maiestas: etsi funesta Pecunia templo

Nondum habitas, nullas nummorum ereximus aras,
Ut colitur Pax atque Fides, Victoria, Virtus,
Quaeque salutato crepitat Concordia nido.

Sed quum summus honor finito computet anno, Sportula quid referat, quantum rationibus addat;

« PredošláPokračovať »