Obrázky na stránke
PDF
ePub

Lp15.8.29
KC 17035

Harvard College Library

Gift of

Morris H. Morgan
Jan. 1, 1910

BOUND MAY 14 1314

A. PERSII FLACCI

SATIRAE VI

AD

OPTIMORVM LIBRORVM FIDEM

ACCVRATE EDITAE.

VITA

QVAE VVLGO TRIBVITVR SVETONIO, A. Persius Flaccus natus est pridie nonas Decembres, Fabio Persico, L. Vitellio coss. 1) Decessit VIII kalendas Decembres, P. Mario, L. Asinio Gallo coss.2)

Natus in Etruria Volaterris, eques Romanus, sanguine et affinitate primi ordinis viris coniunctus, decessit ad octavum milliarium via Appia, in praediis suis. Pater eius Flaccus pupillum reliquit moriens, annorum fere sex. Fulvia Sisennia mater nupsit postea Fusio, equiti Romano: et eum quoque extulit intra paucos annos. Studuit Flaccus usque ad annum XII Volaterris: inde Romae apud grammaticum Remmium Palaemonem, et apud rhetorem Virginium Flavum. Quum esset annorum XVI, amicitia coepit uti Annaei Cornuti, ita ut ab eo nnsquam discederet: a quo inductus aliquatenus in philosophiam est. Sed mox ut a schola et magistris diverterat, lecto libro Lucilii decimo, vehementer Satiras componere studuit: cuius libri principium imitatus est, sibi primo, mox omnibus detrectaturus, cum tanta recentium poetarum et oratorum insectatione, ut etiam Neronem culpaverit. Cuius versus in Neronem quum ita se haberet: Auriculas asini Mida rex habet: in hunc modum a Cornuto, ipso nondum mortuo, est emendatus : Auriculas asini quis non habet? ne hoc Nero in se dictum arbitraretur. Amicos habuit a prima adolescentia Caesium Bassum, poetam, et Calpurnium Suram, qui eo vivo iuvenis decessit. Coluit ut patrem Servilium Nonianum. Per Cornutum cognovit Annacum

1) A. ab V. C. 787, a C. N. 34, d. 4 Dec. 2) A. ab V. C. 815. a C. N. 62, d. 24 Nov.

etiam Lucanum, aequaevum, auditorem Cornuti. Nam Cornutus illo tempore tragicus fuit, sectae Stoicae, qui libros philosophiae reliquit. Sed Lucanus adeo mirabatur scripta Flacci, ut vix retineret se, illo recitante, a clamore. [quin illa vera esse poemata diceret.] Sero cognovit Senecam, sed non ut caperetur eius ingenio. Usus est apud Cornutum duorum convictu doctissimorum et sanctissimorum virorum, acriter tum philosophantium, Claudii Agathemeri, medici Lacedaemonii, et Petronii Aristocratis, Magnetis, quos unice miratus est et aemulatus, quum aequales essent, et Cornuti minores. Ipse etiam decem fere annis summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut peregrinaretur quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam uxorem habente. Fuit morum lenissimorum, verecundiae virginalis, formae pulchrae, pietatis erga matrem et sororem et amitam exemplo sufficientis. Fuit frugi et pudicus. Reliquit circa sestertium vicies matri et sorori: scriptis tamen ad matrem codicillis rogavit, ut daret Cornuto sestertia, ut quidam, centum; ut alii volunt, plus, et argenti facti pondo viginti, et libros circa septingentos, sive bibliothecam suam omnem. Verum Cornutus sublatis libris, pecuniam sorori et matri, quas heredes fecerat, reliquit. Et raro, et tarde scripsit. Hunc ipsum librum imperfectum reliquit. Versus aliqui demti sunt ultimo libri, ut quasi finitus esset. Leviter retractavit Cornutus, et Caesio Basso petenti ut ipse ederet, tradidit edendum. Scripsit etiam in pueritia Flaccus praetextam, et ̊Оdoiñogizõv librum unum,et paucos uxoriThraseae inArrian matrem versus, quae se ante virum occiderat. Omnia autem ea Cornutus auctor fuit matri eius ut aboleret. Editum librum continuo mirari homines et diripere coeperunt. Deceɛsit autem vitio stomachi, anno aetatis XXIIX.

« PredošláPokračovať »