Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Juvenalis primum profitetur, se non satis mirari posse dementiam Ursidii Postumi, qui uxorem, eamque castam, circumspiciat, quum et pudicitiae vestigia inde a fine aetatis argenteae frustra quaeranturin toto terrarum orbe, (v. 1. 29.) et vitam liberam voluptariamque agere, immo mori, multum praestet, quam servile matrimonii iugum ferre, et Postumus ipse notissimus sit moechorum. (30-47.) Deinde amicum ab uxore ducenda dehortatur, eumque in finem vivis coloribus depingit atque ordine recenset omnia mulierum tunc temporis viventium vitia, et quidem 1. impudicitiam et libidinem effrenatam, cuius explendae causa nobilissimae etiam matronae, immo Augustae, vel.cum histrionibus, citharoedis ac gladiatoribus concumbant patriamque relinquant, vel in lupanaribus prostent, quod Hippiae ac Messalinae exemplis

-

probatur; (47- 132.) — 2. insanam ludorum spectandorum cupiditatem, qua captae histrioniam ipsae faciant; (67—70.) —3. licentiam, quodcumque libeat, vel faciendi vel a marito exigendi, magna dote aut pulcritudine quasi emtam; (136 – 160.) -4. superbiam, maxime earum, quae nobilitate generis, castitate, forma, fecunditate aliisque naturae ac fortunae dotibus excellant, v. c. Corneliae matris Gracchorum, Niobes et al. (161 — 183.) 5. affectationem Graecae linguae; (184 — 199.) -6. pertinaciam durumque in maritos imperium; (202 —223.) — 7. divortia crebra, quibus maritus mutent; (224 — 230.) · 8. suspectam fidem aliosque pravos mores, vivente socru, quae iis imbuat Filiam; (231 — 241.) — 9. cupiditatem litium, in quibus ipsae accusatorum patronorumque partes agant; (242—245) — 10. impudentiam, quae nonnumquam tanta sit, ut ne in gymnasia quidem et arenam descendere vel ad palum exerceri erubescant; (246-267.) -11. studium rixandi cum maritis et die et noctu; (268-270.) — 12. fictam tristitiam lacrumasque, quoties iubeant, manantes, quibus maritis exprobrent adulteria, ut sua celent; (271-278.)— 13. insignem audaciam, qua deprehensae in stupris se defendant; (279 — 285.)

[ocr errors]

14. mollitiem et luxuriam, fontem reliquorum vitiorum, (286-300.) -15. temulentiam, qua augeatur libido et mulieres saepe ad omnem turpitudinem, vel ad aram Pudicitiae et in sacris, inpr. Bonae Deae, rapiantur; (300 — 345.) 16. dolum, quo utantur in custodes sibi appositos, quos ipsae primos ad stupra sollicitent; (346 — 351.) — 17. ambitionem, quae nullam paupertatis rationem habeat; (352 — 365.) —18. amorem, quo eunuchos amplectantur, ut indulgeant libidini, nec tamen concipiant; (366 — 378.) — 19. studium cantus ac

musicae artis, cui multae sint deditae; (379 397.) — 20. curiositatem credulitatemque; (398412.) —21. iracundiam atque crudelitatem; (413— 418.) -22. nocturnam lavationem cum multo strepitu et vomitionem ante coenam, vino largius sumto concitatam; (418 — 433.) 23. affectationem sapientiae et eruditionis; (434 — 456.) — 24. nimium ornatum fastumque intolerabilem divitum feminarum; (457 460.)—25. studium moechis, non maritis, placendi munditie ac nitore, quem pane siligineo, in lac asininum intincto, fucis unguentisque sibi concilient; (461 — 473.) — 26. saevitiam in servos servasque, in quas evomant iram, vel in maritos conceptam, vel eo incensam, quod ars ornatricis dare nequeat, quae denegaverit natura; (474-495.)—27. nimiam decoris quaerendi nullamque rei familiaris et impensarum curam; (495 511.)- 28. stultam cuiuscumque generis superstitionem; (511–591.) — 29. improbitatem nobilium divitumque feminarum, quae vel partum medicamentis abigant, (592 — 597.) vel adulterinos pariant filios, (597—601.) vel denique nothos sive subditivos pro suis ac legitimis alant; (602 --- 6o9.) - 30. usum incantationum ac philtrorum, quibus nonnumquam maritos ad insaniam agant; (133 — 135. et 610 31. quaestus cupiditatem, qua incensae privignos, immo (ut Pontia) suos filios maritosque, veneno vel ferro quoque necare conentur. (627 — 661.)

[ocr errors]

626.)

Credo pudicitiam Saturno rege moratam
In terris visamque diu, quum frigida parvas
Praeberet spelunca domos ignemque laremque
Et pecus et dominos communi clauderet umbra;
Silvestrem montana torum quum sterneret uxor

Frondibus et culmo vicinarumque ferarum
Pellibus, haud similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuins
Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos,
Sed potanda ferens infantibus ubera magnis
Et saepe horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc orbe novo coeloque recenti
Vivebant homines, qui rupto robore nati
Compositive luto nullos habuere parentes.
Multa pudicitiae veteris vestigia forsan

Aut aliqua exstiterint et sub love; sed Iove nondum
Barbato, nondum Graecis iurare paratis
Per caput alterius, quum furem nemo timeret
Caulibus aut pomis et aperto viveret horto.
Paulation deinde ad superos Astraea recessit
Hac comite atque duae pariter fugere sorores.
Antiquum et vetus est, alienum, Postume, lectum
Concutere atque sacri genium contemnere fulcri.
Omne aliud crimen mox ferrea protulit aetas:
Viderunt primos argentea saecula moechos.

Conventum tamen et pactum et sponsalia nostra
Tempestate paras, iamque a tonsore magistro
Pecteris et digito pignus fortasse dedisti.
Certe sanus eras! Uxorem, Postume, ducis?
Dic, qua Tisiphone, quibus exagitare colubris?
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam?
Quum pateant altae caligantesque fenestrae?
Quum tibi vicinum se praebeat Aemilius pons?
Aut si de multis nullus placet exitus, illud
Nonne putas melius, quod tecum pusio dormit?
Pusio, qui noctu non litigat, exigit a te
Nulla iacens illic munuscula, nec queritur, quod
Et lateri parcas nec, quantum iussit, anheles.
Sed placet Ursidio lex Iulia: tollere dulcem
Cogitat heredem cariturus turture magno
Mullorumque iubis et captatore macello.
Quid fieri non posse putes, si iungitur ulla

Ursidio? si moechorum notissimus olim
Stulta maritali iam porrigit ora capistro,
Quem toties texit perituri cista Latini?
Quid ? quod et antiquis uxor de moribus illi
Quaeritur. O, medici, mediam pertundite venam!
Delicias hominis! Tarpeium limen adora
Pronus et auratam Iunoni caede iuvencam,
Si tibi contigerit capitis matrona pudici.
Paucae adeo Cereris vittas contingere dignae,
Quarum non timeat pater oscula. Necte coronam
Postibus et densos per limina tende corymbos.
Unus Iberinae vir sufficit? Ocius illud
Extorquebis, ut haec oculo contenta sit uno.
Magna tamen fama est cuiusdam rure paterno
Viventis. Vivat Gabiis, ut vixit in agro;
Vivat Fidenis! Et agello cedo paterno.

Quis tamen affirmat, nil actum in montibus aut in
Speluncis? Adeo senuerunt Iupiter et Mars?

Porticibusne tibi monstratur femina voto
Digna tuo? Cuneis an habent spectacula totis,
Quod securus ames quodque inde excerpere possis?
Chironomon Ledam molti saltante Bathyllo,
Tuccia vesicae non imperat; Appula gannit,
Sicut in amplexu. Subitum et Miserabile, Longum
Attendit Thymele; Thymele tunc rustica discit.
Ast aliae, quoties aulaea recondita cessant
Et vacuo clausoque sonant fora sola theatro
Atque a plebeiis longe Megalesia, tristes
Personam thyrsumque tenent et subligar Acci.
Urbicus exodio risum movet Atellanae

Gestibus Autonoes: hunc diligit Aelia pauper.
Solvitur his magno comoedi fibula. Sunt, quae
Chrysogonum cantare vetent. Hispulla tragoedo
Gaudet. An exspectas, ut Quintilianus ametur?
Accipis uxorem, de qua citharoedus Echion

Aut Glaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.

« PredošláPokračovať »