Cui totam tremuli frontem Caesonia pulli Infudit. Quae non faciet, quod Principis uxor? Ardebant cuncta et fracta compage ruebant, Non aliter, quam si fecisset Iuno maritum Insanum. Minus ergo nocens erit Agrippinae Boletus: siquidem unius praecordia pressit Ille senis tremulumque caput descendere iussit In coelum et longam manantia labra salivam. Haec poscit ferrum atque ignes, haec potio torquet: Haec lacerat mixtos Equitum cum sanguine Patres. Tanti partus equae! quanti una venefica constat? Oderunt natos de pellice; nemo repugnet, Nemo vetet: iam iam privignum occidere fas est. Vos ego, pupilli, moneo, quibus amplior est res, Custodite animas et nulli credite mensae. Livida materno fervent adipata veneno. Mordeat ante aliquis, quidquid porrexerit illa, Quae peperit: timidus praegustet pocula pappas, Fingimus haec, altum Satira sumente cothurnum Scilicet, et finem egressi legemque priorum Grande Sophocleo carmen bacchamur hiatu, Montibus ignotum Rutulis coeloque Latino. Nos utinam vani! sed clamat Pontia, Feci, Confiteor puerisque meis aconita paravi, Quae deprensa patent: facinus tamen ipsa peregi. Tune duos una saevissima vipera coena? Tune duos? Septem, si septem forte fuissent. Credamus tragicis, quidquid de Colchide torva Dicitur et Procne: nil contra conor. et illae Grandia monstra suis audebant temporibus; sed Non propter numos. Minor admiratio summis Debetur inonstris, quoties facit ira nocéntem Hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur Praecipites; ut saxa iugis abrupta, quibus mons Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.
Illam ego non tulerim, quae computat et scelus ingens
Sana facit. Spectant subeuntem fata mariti Alcestim et, similis si permutatio detur, Morte viri cupiant animam servare catellae. Occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae Mane: Clytaemnestram nullus non vicus habebit. Hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem Insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat. At nunc res agitur tenui pulmone rubetae; Sed tamen et ferro, si praegustabit Atrides Pontica ter victi cautus medicamina Regis.
Artes et studia foventur tantum a Caesare, a reliquis vero proceribus ita contemnuntur, ut iam doctissimi celeberrimique viri ad vilia quaeque ministeria paupertate adigantur. v. 1 —— 29. Nobiles enim divitesque Romani poetas admirantur tantum ac laudant, vel carmen sibi oblatum carmine rependunt et ruinosas quidem recitantibus aedes, non vero subsellia quoque aliasque impensas suppeditant. 30-47. Nihilo secius multi ad versus faciendos gloriae cupiditate impelluntur, quum tamen mens, nisi expers sit curarum, non facile numine quasi afflari sensusque excelsiores concipere, neque praestantissimi poetae, si desint Maecenates, vitam sustentare possint. 48 97. Non fructuosior nunc est labor historicorum, etsi plus temporis, olei ac chartae poscat. 98— 105. No que maiora ex ingenti vocis laterumque contentie
ne praemia ac commoda redundant in causidicos, patronos causarum et iureconsultos, qui praeterea, ut plebem, hominum ingenia ex cultu et magnificentia aestimantem, alliciant, se divites esse simulant ac nobiles, et ita aere alieno obruuntur. 106149. Omnium tamen ingratissimus est labor et merces vilissima rhetorum atque grammaticorum. Illi enim continuis puerorum eadem recinentium declamationibus excarnificantur et, si pueri iuvenesque obtusi ingenii nihil in literis proficiunt, soli in culpa esse dicuntur, nec, ut olim praeceptores, a discipulis.coli atque amari, sed derideri vel adeo caedi solent, a parentibus vero, qui magnam vul80 in aedificia et epulas impensam et nullam fere in educationem institutionemque liberorum faciunt, exiguam laboris molestissimi mercedem capiunt: unde perrarum est locupletis rhetoris, qualis Quintilianus fuit, exemplum. 150 214. Hivero, grammatici, a quibus non multiplex tantum et perfecta eruditio, sed summa quoque discipulorum cura exigitur, non tantum nihilo plus praemii ferunt, sed etiam parte mercedulae fraudantur eamque vix sine lite obtinent. 215
Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum:
Solus enim tristes hac tempestate Camenas Respexit, quum iam celebres notique poetae Balneolum Gabiis, Romae conducere furnos Tentarent, nec foedum alii, nec turpe putarent Praecones fieri, quum, desertis Aganippes Vallibus, esuriens migraret in atria Clio. Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra Ostendatur, ames nomen victumque Machaerae Et vendas potius, commissa quod auctio vendit Stantibus, oenophorum, tripodas, armaria, cistas,
Alcyonem Paccî, Thebas et Terea Fausti. Hoc satius, quam si dicas sub iudice, Vidi, Quod non vidisti. Faciant equites Asiani, Quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni, Altera quos nudo traducit Gallia talo.
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem Cogetur posthac, nectit quicumque canoris Eloquium vocale modis laurumque momordit, Hoc agite, o iuvenes: circumspicit et stimulat vos Materiamque sibi Ducis indulgentia quaerit. Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum Praesidia, atque ideo croceae membrana tabellae Impletur; lignorum aliquid posce ocius et, quae Componis, dona Veneris, Thelesine, marito, Aut claude et positos tinea pertunde libellos. Frange miser calamos vigilataque proelia dele, Qui facis in parva sublimia carmina cella, Ut dignus venias hederis et imagine macra. Spes nulla ulterior: didicit iam dives avarus Tantum admirari, tantum laudare disertos, Ut pueri Iunonis avem. Sed defluit aetas Et pelagi patiens et cassidis atque ligonis. Taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. Accipe nunc artes, ne quid tibi conferat iste, Quem colis, et Musarum et Apollinis aede relicta. Ipse facit versus atque uni cedit Homero Propter mille annos, aut, si dulcedine famae Succensus recites, maculosas commodat aedes. Haec longe ferrata domus servire iubetur, In qua sollicitas imitatur ianua portas. Scit dare libertos extrema in parte sedentes Ordinis et magnas comitum disponere voces. Nemo dabit regum, quanti subsellia constent Et quae conducto pendent anabathra tigillo, Quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
« PredošláPokračovať » |