Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Sub pedibus tremere, et raptim fluitare videres
Omne solum, ut sævit ventis stridentibus æquor.
Nec via certa maris, consuetâ aut lege moveri
Fluctus; nunc tumidis incursibus omnia circum
Vastare, informique agros obducere arenâ,
Nunc revoluto in se cursu, et sua regna reverti
Oceanus, longèque trahens secum agmen aquarum,
Abscondisse sinu, atque imis hausisse latebris.
Ergò illi misero sese effudere tumultu

Camporum in spatia; at non seciùs aere magno
Fulgura vibrari, mox et majoribus aucta
Viribus; ut quondam tonitru Jovis omne videtur
Unà ire, erumpique uno per inane fragore.
Tum verò, piceam ut percurrit vivida nubem
Flamma, silent; oculisque ædes et nota requirunt
Culmina nequicquam ;-jacet altà mole sepulta
Urbs; ignesque vident et saxa avulsa volare, '.
Et toto indomitam cœlo descendere pestem.
At, laturus opem medio qui in gurgite nauta
Vela dabat, dirâ concussus imagine cladis
Obstupuit tacitus, proramque à littore flexit.

Quis lethi genus ignotum, et crudelia possit
Funera, quis magnum fando exæquare dolorem,
Quos non lux, non aura fovet, sed lurida pennis
Nox super incubuit, mortali impervia visu?
Nec priùs occiduo quàm ter lustraverat orbe *
Nimbosam Calpen, Sol matutinus ab undis
Icariis mœstam dimovit pallidus umbram;
Ille quidem, obductâ qualis ferrugine bella
Præsignat, morbosque, famemque, aut funera regum.
Heu, ubi nunc fœtu quondam generosa virenti
Arva, et pampineis dulces in collibus umbræ,
Dilectæ Baccho sedes? et splendida luxu
Oppida, regalesque domus ? ubi pinguia culta,
Et pecora, et gelidis felicia pascua rivis,
Baianoque procul spectandæ in littore sylvæ?
Omnia mersa jacent; premit undique vasta favillæ
Planities, sterilique ad Solem pumice candet.

Quid non longa dies, et fors mutabilis ævi Attulit? Incolumes hanc quæ videre ruinam, Funditùs evanuere urbes; quin occidit ingens Roma, virum genitrix; neque Athenis profuit artis Antiquum decus, aut Divæ venerabile nomen. Vos autem, Herculeæ sedes, potiore beatas

[blocks in formation]

1811.

Omine, dum Capitoli arcem, fascesque vetustas
Romulidum, stantemque ruat Bellona columnam,
Pressit amica ætas, donec grandæva sepulcro
Eriperet Latii spolia, et melioribus annis
Integros Sophiæ tandem non invida flores
Panderet, antiquis retegens nova regna Camœnis.
Jamque, velut verno tepefactus sole resurgit
Arvorum redivivus honos, quem provida tellus
Obruerat, tutum hybernis sub flatibus Euri,
Sic vos, barbarici intactos sub turbine Martis,
Rumpere claustra dedit; lucisque oblita renasci
Jussit, avita fovens redituræ semina famæ.

J. HUGHES,

è Coll. Oriel.

QUOD

EPHEMERIDIS CLASSICE EDITORI

C. J. B. S. D.

UOD tu me sæpius, vir optime, hortatus es, ut symbolam meam qualemcunque tecum conferrem, id olim perlibenter fecissem, nisi, quominus id agerem, prorsus vetassent occupati temporis rationes, cui diu est quod fuerit negotium nunquam otiosum. Subsecivæ quædam jam tandem horæ incurrunt, quas, ne tibi omnino deesse videar, tuoque studio rectissimo atque optimo non obsequi velle, tibi seponere decrevi.

Circumspicienti autem, quid tandem potissimum ex adversariis meis tecum communicandum decerperem, occurrebant mihi forte fortuna Sophronis Mimographi fragmenta, cujus poetæ, dum veteres Grammaticos haud indiligenter usurparem, spicilegium, seu potius, ut ita dicam, ossilegium, inter legendum feceram. Has quidem lacinias, fuit cum emendare, et, annotatiunculis quibusdam adjectis, seorsim excudendas curare, in animo haberem. Hoc tamen consilium, re consideratius perpensa, satius habui abjicere; non quod laborem operis detrectarem, omnia enim eo spectantia, parata et in promtu expedita habeo; sed ob causas, quas breviter, et non nisi in transcursu, memorabo. Ea videlicet est Sophroneorum indoles, ut perpauci ab iis sensum idoneum, nedum fructum percipere possint; ut si libellum, qualem modo dixi, edidissem, pauci eum legissent, pauciores intellexissent. Id est profecto solidum ac grave in Græcis literis nostratum judicium, ut nisi editus libellus scientiæ terminos alicubi promovisse visus erit,

ejus nec sedula lectitatio, nec avida coemtio fiat. Nolui igitur in lucem emittere, quod unus forsan et alter legeret tereretque, ceteri, aut nunquam in manus sumerent, aut si sumerent, statim abjicerent. At vero haud equidem adeo severum in me meos que labores judicium exerceo, ut nihil inde bonæ frugis lectoribus si qui fuerint, percipiendum esse censeam. Difficile est enim veteris cujusvis scriptoris ita reliquias tractare, nihil ut ex iis novi, nihil exquisiti, nihil jucundi elicias. Decrevi igitur, vir elegantis doctrinæ, mearum in Sophronea curarum specimen tecum communicare, si tamen iis inter tot graviora et utiliora locum facere haud recusaris. Fragmentorum constitutio rest lubrica est, periculosæque opus alex plenum, dyxwvoías et EUSTOxías indigens. Quid in hac parte profecerim, nescio; hoc εὐστοχίας tamen scio, me nova quædam, neque prorsus, uti spero, inutilia, protulisse. Sed de his rebus penes alios est arbitrium. Quod ad me attinet, si pauca ista, quæ hodie mitto tibi, de Sophroneis, viris eruditioribus non displicuisse intellexero, cetera quoque ad te, Deo favente, propediem deferenda curabo, modo me negotia operosiora telam, quam orsus sum, pertexere sinant. Vale, vir optime, literisque humanioribus, quod facis, prodesse pergas.

SOPHRONIS MIMORUM FRAGMENTA.

BREVIA quidem ac mutila Mimorum Sophroneorum Fragmenta nobis conservarunt veteres Grammatici, quibus eo nomine gratias debemus. Mihi tamen nunquam non admirationem movet istorum nugatorum parsimonia, qui intercidere passi sint reliquias poetæ, cujus scripta perpolitis olim Platonis auribus adeo non displicuerint, ut iis non modo invigilasse, verum etiam indormiisse eum fama fuerit. Quæ hic illic per Scholasticorum lucubrationes fragmenta ejus prostant, brevissima sunt, et corruptissima, et cum lectu, tum intellectu, difficillima. Horum autem qualiumcunque Sylloge vel Fasciculus ad hanc usque diem desideratur. Omnes hasce lacinias, si dicto ejus fides habenda sit, unde unde corraserat Vir immensæ eruditionis, Valckenaerius, qui quidem omnia omnium poetarum fragmenta videtur collegisse, et in locos suos communes transtulisse. Certe collegerat reliquias Sophocleas, quæ, ni omnia me fallunt, publici juris factæ, hodie nomen Brunckianum præ se ferunt.'

1 Brunckium suam fragmentorum syllogen aliunde comparasse, non ipsum contexuisse, vel ex hoc patet, quod permulta Sophoclis loca, ex superstitibus fabulis, a Plutarcho, Stobæo, Etymologo, Eustathio, aliis, cum varietate lectionis citentur, de quibus Brunckius ne yù quidem; ut sit vix credibile, eum scriptores istos unquam excussisse. Et præterea haud pauca fragmenta, tacito emendatoris nomine, citat, qualia a Valckenaerio acceperat, sed longe aliter quam apud scriptores ipsos extent. Verum non erat festinationis et negligentiæ Brunckianæ, optimum istum fragmentorum fasciculum colligare,

Valckenaerii κειμήλια, ubinam hodie gentium sint, plane nescio neque enim unquam fando accepi. Sophoclea quidem Brunckius ᾠκειώσατο, Sophronea forsan diu est quum in vicum delata sint vendentem thus et odores. Ut ut hæc sint, me gratiam cum lectoribus initurum esse confido, si Mimographi Syracusani fragmenta centum plus minus protulerim, et pro virili emaculata præstiterim. Sed priusquam ad hæc me accingam, pauca quædam de poeta ipso, siquidem eum hoc nomine ornari vult Musarum chorus, præmonenda esse arbitror. Vixit circa Olympiada LXXV. Syracusanus, Agathoclis et Damnasyllidis filius. Scripsit Μίμους ἀνδρείους, et Μίμους γυναικείους, qui variis titulis distincti sunt, quosque tanti fecit divinus iste philosophus Plato, ut assidue eos lectitarit, quandoque etiam supposuerit pulvino, quod e Suida notavit Jo. Ger. Vossius de Poet. Gr. p. 28. Lexicographi autem verba, non pigebit deinceps exscribere, Σώφρων, Συρακούσιος, ̓Αγαθοκλέους καὶ Δαμνασυλλίδος (fors. Δαμιαϋλλίδος). τοῖς δὲ χρόνοις ἦν κατὰ Ξέρξην καὶ Εὐριπίδην, καὶ ἔγραφε Μίμους ἀνδρείους, καὶ Μίμους γυναικείους· εἰσὶ δὲ καταλογάδην, διαλέκτῳ Δωρίδι, και φασι Πλάτωνα τὸν φιλόσοφον ἀεὶ ἐντυγο χάνειν αὐτοῖς, ὥστε καὶ καθεύδειν ἐπ ̓ αὐτῶν ἔσθ' ὅτε. Fertur etiam Plato non solum mimos Sophronis Athenas ex Sicilia reportasse, verum etiam ex iis haud parum in dialogorum suorum economia profecisse de qua re dignus est qui legatur Athenæi locus, quem protulerunt Tyrwhittus ad Aristot. Poet. et Valckenaerius in Theocriti Adoniazus. p. 194. A. qui plura subministrat, quorum nonnulla huc etiam transferam. Olympiodorus in vita Platonis, ἔχαιρε δὲ πάνυ καὶ ̓Αριστοφάνει τῷ Κωμικῷ, καὶ Σώφρονι, παρ ̓ ὧν καὶ τὴν μίμησιν τῶν προσώπων ἐν τοῖς διαλόγοις ὠφελήθη. Tzetz. Chil. Χ. 1001. εἶχεν — ὁ Πλάτων

καὶ τὴν τοῦ Φιλολάου δὲ βίβλον Πυθαγορείου,
ὁμοίως καὶ τοῦς Σώφρονος μίμους Συρακουσίου
ἐωνημένους πρὶν αὐτῷ ἐκ Δίωνος τὰς βίβλους.

ἐκ μίμων δὲ τοῦ Σώφρονος μιμεῖται διαλόγους.
- ὁ Σώφρων ὅσα γράφει γὰρ εἰσὶ τῶν ἀμοιβαίων,
ἐρώτησιν, ἀπόκρισιν, σύμπαντα κεκτημένα.

Magna profecto exorta est inter viros doctos contentio, num Sophronis Mimi prosa oratione conscripti fuerint, uti censent Scaliger ad Varron. de L. L. p. 70. Valckenaerius in Adoniaz. p. 200. Hermannus ad Aristot. de A, P. p. 93. an metrice, quæ

etsi non ignarus sum, nonnulla eum de suo adjecisse, et multa in pejus immutasse. E Valckenaerii autem penu fragmenta Sophoclea depromta fuisse crediderim, quia Sophoclis editionem parasse eum, vel saltem meditatum esse, discimus ex Ruhnken. Ep. Crit, I. p. 123. Audi etiam ipsum Valckenaerium ad M. Roverum hunc in modum loquentem, "Poetam circumspicienti, cujus loca quædam possent tractari, primus occurrebat Sophocles, et propter suam diguitatem, et quod poteram videri cum ipso consuevisse familiariter. Verum dum ita me comparabam, ut qui e loculis suis Sophoclea carperet cum Rovero communicanda, consilium illud damnavi.” Epist. ad Rover. p. vi.

Tyrwhitti sententia est? Insignis est veteris cujusdam Grammatici locus, quem e Codice Coisliniano vulgavit Montefalconius, Bibl. p. 120. posteaque adhibuerunt et Valckenaerius et Tyrwhittus. ἐν τούτῳ τῷ λόγῳ τὸν Συρακούσιον Σώφρονα μιμεῖται· οὗτος γὰρ μόνος τῶν ποιητῶν ῥυθμοῖς τισι καὶ κώλοις ἐχρήσατο, ποιητικῆς ἀναλογίας καταφρονήσας quod optimo jure dixerit aliquis de poeta quodam nostrate, qui hanc rationem secutus est in carmine, cui nomen indidit Thalaba. Verum ex hoc fragmento, bene intellecto, tantum abest ut Tyrwhitti sententiæ aliquid auctoritatis accedat, ut perspicuum sit vel ex haċ sola observatiuncula, Sophronea minime erga fuisse. De distinctione, quam ponit Scholiasta anonymus, accurate egit Valckenaerius, cujus notata perspicacissimus ac humanissimus Anglus nunquam viderat. Hanc autem quæstionem, quæ tantos homines distraxit, non est meum dirimere: hoc tamen scio, me omnia fere Sophronis, quæ hodie supersunt, fragmenta excussisse, vixque ullibi ullum metri vestigium deprehendisse. Sed de hoc argumento, quod mihi quidem non minimi ponderis videtur, melius judicabunt lectores quando nonnulla ex iis protulerim. Utinam ad hæc nostra tempora pervenisset Apollodori Atheniensis liber, quem ille de Sophroneis composuit, qui e nobis fortassis omnem hanc dubitationem eximere posset. Libri istius, a perdocto Grammatico conscripti, mentionem facit Scholion in margine Codicis XI. seculi, Gregorii Nazianzeni opera continentis, quod descripsit Montefalconius in Diar. Ital. p. 214. quodque hic iterum describere non gravabor, quoniam sanatione indiget, lectuque sane quam dignum est. Ita vero se habet. Τὸ τάλαντον, ὥς φησι Διόδωρος ἐν τῷ περὶ σταθμῶν, μνῶν ἔστιν ἑξήκοντα. ἡ δὲ μνᾶ δραχμών β. ἡ δραχμὴ ὀβολῶν ἕξ. ὁ δὲ ὀβολὸς χαλκῶν ἕξ. ὁ χαλκὸς λεπτῶν ζ. τὸ τάλαντον δὲ τὸ λεγόμενον Αττικὸν, παρὰ δὲ Σικελιώταις τὸ μὲν ἀρχαῖον ἦν ΜΝΩΝ κδ, νῦν δὲ Γβ. δύναται δὲ ὁ νόμος τρία ἡμιοβόλια, ὡς ἐν τοῖς περὶ Σώφρονος ̓Απολλόδωρος ἐκ τῶν Διογενιανοῦ τῆς ἐπιτομῆς τῶν Οὐηστίνου Ελληνικών. Montefalconium, interpretantem Apollodorus de Sapiente, castigat Valckenaerius ad Schol. Eurip. Phoeniss. v. 3. cf. eundem in Adoniaz. p. 294. Verum ne diutius lectorem morer, en verba Scholiastæ Veneti ad Iliad E. 576. ὁ δὲ Διόδωρος ὥς φησιν ἐν τῷ περὶ σταθμῶν, τάλαντόν ἐστι μνῶν ξ. ἡ δὲ μιὰ δραχμών ς· ἡ δὲ δραχμή ὀβολῶν σ'. ὁ δὲ χαλκοῦς λεπτῶν ζ'. τὸ τάλαντον δὲ νῦν λεγόμενον Αττικόν παρὰ δὲ Σικελιώταις, τὸ μὲν ἀρχαῖον ἦν μνῶν κδ'. νῦν δὲ κβ'. δύναται δ' είναι τρία ἡμιβόλια, ὡς ἐν τοῖς περὶ Σώφρονος, ̓Απολλόδωρος ἐκ τῶν Διογενιάνου τῆς ἐπιτομῆς Ἑλληνικῶν ὀνομάτων. Jam vero totum locum, cum sit insignissimum, emendatum lectoribus sistam. Τὸ τάλαντον, ὥς φησι Διόδωρος ἐν τῷ περὶ σταθμῶν, μνῶν ἔστιν ἑξήκοντα. ἡ δὲ μνα, δραχμών δὲ δραχμὴ, ὀβολῶν ἕξ. ὁ δὲ ὀβολὸς, χαλκῶν ἕξ. ὁ δὲ χαλκοῦς λεπτῶν ζ'. τὸ τάλαντον δὲ, τὸ νῦν λεγόμενον ̓Αττικόν. παρὰ δὲ Σικελιώταις, τὸ μὲν ἀρχαῖον, ἦν ΝΟΜΩΝ κδ'. νῦν δὲ, ιβ'. δύναται δὲ ὁ ΝΟΜΟΣ τρία ἡμιοβόλια, ὡς ἐν τοῖς περὶ Σώφρονος Απολλόδωρος. [ἐκ τῆς Διογενιάνου Επιτομῆς τῶν Ἰουστίνου Ἑλληνικῶν ὀνομάτων.] ultima, quæ uncinulis inclusi, Scholiastæ verba sunt, librum indicantis, unde doctum istud Scholion hauserat. Recte vero emendavimus ΝΟΜΩΝ. Pollux IX. vi. p. 437. ed. Gualther. Τὸ μέν τοι Σικελικὸν τάλαντον ἐλάχιστον ἴσχυε, τὸ μὲν ἀρχαῖον, ὡς ̓Αριστοτέλης λέγει, τέσσαρας καὶ εἴκοσι νούμμους. τὸ δὲ ὕστερον, δυοκαί δεκα· δύνασθαι δὲ τὸν νοῦμμον τρία ημιοβόλια. Scholion Coislinianum,

ή

[ocr errors]

δε

« PredošláPokračovať »