Obrázky na stránke
PDF
ePub

ORDINI THEOLOGORUM ROSTOCHIENSI

SUMME VENERANDO

O. C. KRABBIO, F. A. PHILIPPIO, J. BACHMANNIO,
A. G. DIECKHOFFIO

D. D.

VIRIS CLARISSIMIS

NOVAM HANC LOCORUM GERHARDINORUM EDITIONEM

SACRAM VULT ESSE

EDITOR.

LECTURIS SALUTEM

I. N. J.

Posteaquam annis 1861 et 1862 novam Chemniciani examinis editionem adornavimus, majus jam adgredimur opus, locos theologicos Io. Gerhardi edendos. Quos ut ederem, non bibliopolae solum exhortatio movebat, non theologorum solum clarissimorum annuentium consensus; verum ante omnia ardentissimus ecclesiae evangelicae sanaeque doctrinae amor et studium. Quandoquidem vero ecclesiae Dei ego infimus ac neotericus servus proprio Marte vix me aliquid utilitatis afferre posse videbam, e re esse existimabam, vivis ecclesiae membris, sanioris doctrinae studiosis, denuo me tradere locos Io. Gerhardi, ut patrum orthodoxorum more instructi contra novatores in aciem prodirent. Quantumcunque enim ecclesia ex anno 1817 per spiritum sanctum profecit, quotcunque locis rationalismum evertit, quotcunque animas ex Satanae ore eripuit; haec omnia nec sufficient nec diu constabunt, nisi si ipsa verbi Dei doctrina, a corruptelis purgata, sibi denuo pastorum corda subjiciet. Non istam dicimus doctrinam, vel potius quasi-doctrinam, quam sibi quisque pro lubito suo, ex laceratis s. scripturae effatis confinxit: sed illam, quam annuntiaverunt prophetae, docuerunt apostoli, tradiderunt discipuli, redintegrarunt reformatores, secundum analogiam fidei confessi sunt patres. Non enim ut rationalistae sumus semper discentes et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes 2. Tim. 3, 7. Verum probe novimus et corde tenemus, quod s. Paulus non Timotheo soli sed nobis etiam dixit: Τὴν παραθήκην φύλαξον, ἐκτρεπόμενος τὰς βεβήλους κενοφωνίας καὶ ἀντιdéoeis tys verdwvýμov yvwoɛws. Depositum, inquit, custodi. Quid est depositum? Id quod tibi creditum est, ut ait s. Vincentius, non apud te inventum: quod accepisti, non quod excogitasti: rem non ingenii sed doctrinae: non usurpationis privatae, sed publicae traditionis rem ad te perductam, non a te prolatam: in qua non auctor debes esse, sed custos: non institutor, sed sectator; non ducens, sed sequens.

Ecce hanc agadýηy, ex verbo Dei viventis infallibili haustam, patris suffragiis munitam, contra veritatis hostes defensam, in locos apte digestam. Qui scire vult, quid s. scriptura de re aliqua doceat, hunc librum evolvat. Qui textum sacrum aliquem obscuriorem intelligere cupit, hoc in libro inveniet. Qui arma quaerit, quibus adversarios ecclesiae devincat, heic adsunt collecta. Non patres vetusti solum ex hoc fonte hauserunt; verum ii etiam, qui nostram infra memoriam post rationalismi errores sanam recuperarunt doctrinam; veluti, ne de viventibus loquar, et Sartorius et Stahlius.

Quoad consilium, quo opus Gerhardinum denuo exscribendum curavi, haec addo: Tres ejus sunt editiones praecipuae: princeps Jenae decem tomis impressa, forma quadripartita annis 1610-1625. Alia cura Io. Ernesti Gerhardi filii Francofurti et Hamburgi a. 1657 prodiit, tribus tomis in folio, eique adnotationes accesserunt, quas b. Gerhardus pater in ora exempli sui adscripserat, editor autem asterisco notatas textui suae editionis inseruit. Tertia a I. Frid. Cotta theologo Tubingensi curata, annis 1762-1789 forma quadrifariam partita viginti duobus tomis Tubingae lucem adspexit. Ex tribus his editionibus - aliae enim minoris sunt pretii - una seligenda erat, ut nostrae editionis fundamentum. Selegimus editionem principem, Jenae impressam, ut solam a Io. Gerhardo ipso revisam. Ex editione autem, a Gerhardo filio curata, tum eos usurpavimus locos, quibus editor medicam textui

VI

manum admovit, tum notas Io. Gerhardi excerpsimus posthumas, excerptasque nostrae editioni adjunximus. Textus editionis Cottensis parum nos juvit. Videtur enim non principem sed Hamburgensem secutus. Tamen eum contulimus, ubi obscurior aliquis genuini contextust locus esse videbatur. Notas, a Io. Fr. Cotta conscriptas, integras multis de causis rursus imprimi non e re esse existimamus. Primum enim non universam illustrant doctrinam, sed partes modo hinc illinc selectas. Quin ipsae viri doctissimi adnotationes ultra tertiam sectionem capitis octavi loci vigesimi septimi non progrediuntur. Ad reliquas loci ejusdem partes illustrandas una solum de exilio mortis Leibnitiano dissertatio accessit. Locus vigesimus octavus duabus modo observationibus est adornatus; quatuor ultimi loci nec dissertationibus neque observationibus, nec notis omnino. Deinde supradictae adnotationes, etiam ubi pleniorem textus Gerhardini illustrationem exhibeant, nostri temporis desideriis tam parum sufficiunt, ut continuationem exposcant, quam citra viginti annorum spatium vix doctissimus praestet. Tertium Cottae labores, quamquam historiae dogmatum non sine laude inserviunt, tamen non ita vitiis et erroribus carent, ut eos integros recudi sit licitum. Nostrae denique editionis pretium eorum repetitione adeo augeretur, ut divulgandi libri maximum inde futurum esset impedimentum. Quum autem multa et in Cottae v. cl. adnotationibus et in dissertationibus inveniantur, quae legentibus utilitatem afferre queant, nos, suadente A. Twestenio professore p. o. etc. etc. viro summe venerando, ita ageamus, ut primum merum Io. Gerhardi textum (solis ipsius b. Gerhardi notis adjectis posthumis) exhibeamus, deinde, si Deus gratiâ suâ opus progredi jubeat, accessionum Cottensium medullam addamus. Qui editioni Tubingensi praecipuam famam ascivit et pretium, indicem copiosissimum nos non solum accuratissime recudendum curabimus, verum etiam amplificabimus. Unum restat, quod praetermitti non debet: Quatuor primi totius systematis loci: De scriptura sacra, De natura Dei, De s. trinitatis mysterio, De persona et officio Christi, bis in opere Gerhardino leguntur. Primo concisius, secundo accuratius et fusius. Priorem illam ac breviorem explicationem Io. Gerhardus jam anno 1610 edidit, hanc accuratiorem, toto opere absoluto, anno demum 1625 in lucem emisit. Quum autem bis proponi legentibus easdem quaestiones superfluum esset, ipsumque libri pretium hac repetitione minus necessaria crevisset, A. Twestenius v. cl. nobis exstitit auctor, ut, omissa tractatione breviore, fusiorem solam daremus.

In calce denique nostrae editionis vitam b. Gerhardi, post Fischeri aliorumque curas descriptam, cum effigie addemus.

Itaque librum huncce, ex somno septuagenario surgentem, ecclesiae reddimus, precamurque, ut Deus omnis gratiae eo rursus dignetur, per quod sanam sui verbi doctrinam restauret et fundet. Cui sit gloria et imperium in secula seculorum.

Scr. Berolini Dom. Misericordias Domini a. s. MDCCCLXIII.

EDITOR.

« PredošláPokračovať »