Obrázky na stránke
PDF
ePub

doctrinae de poenitentia, quam certo scimus piam, et salubrem bonis mentibus esse, Et boni viri si contulerint nostram doctrinam cum confusissimis disputationibus aduersariorum, perspicient aduersarios omisisse doctrinam de fide iustificante, et consolante pia corda, Videbunt etiam multa fingere aduersarios, de merito altritionis, de illa infinita enumeratione delictorum, de satisfactionibus. οὔτε γῆς φασὶν, οὔτε οὐρανοῦ ἁπτόμενα, quae ne ipsi quidem aduersarij satis explicare possunt.

De numero et usu sacramentorum.

In XIII. articulo probant aduersarij, quod dicimus Sacramenta non esse tantum notas professionis inter homines, vt quidam fingunt, sed magis esse signa et testimonia voluntatis Dei erga nos, per quae mouet Deus corda ad credendum. Sed hic iubent nos etiam septem sacramenta numerare. Nos sentimus praestandum esse, ne negligantur res et ceremoniae in scripturis institutae, quotNec multum referre putamus, etiamsi docendi causa cunque sunt. alij numerant aliter, si tamen recte conseruent res in scriptura traditas. Nec veteres eodem modo numerauerunt.

[ocr errors]

Si Sacramenta vocamus ritus, qui habent mandatum Dei, et quibus addita est promissio gratiae, facile est iudicare quae sint propria Sacramenta. Nam ritus ab hominibus instituti non erunt hoc modo proprie dicta Sacramenta. Non est enim autoritatis humanae, promittere gratiam. Quare signa sine mandato Dei instituta, non sunt certa signa gratiae, etiamsi fortasse rudes docent, aut admonent aliquid. Vere igitur sunt sacramenta, Baptismus, Coena Domini, Absolutio, quae est sacramentum poenitentiae. Nam hi ritus habent mandatum Dei, et promissionem gratiae, quae est propria noui Testamenti. Certo enim debent statuere corda, baptizamur, cum vescimur corpore Domini, cum absoluimur, quod Et corda simul per vere ignoscat nobis Deus propter Christum. verbum et ritum mouet Deus, vt credant, et concipiant fidem, sicut ait Paulus: Fides ex auditu est. Sicut autem verbum incurrit in aures, vt feriat corda, Ita ritus ipse incurrit in oculos, *) Edit. princ.: proprie.

cum

vt moueat corda. Idem effectus est verbi et ritus, sicut praeclare dictum est ab Augustino, Sacramentum esse verbum visibile, quia ritus oculis accipitur, et est quasi pictura verbi, idem significans, quod verbum, Quare idem est vtriusque effectus.

Confirmatio et extrema vnctio sunt ritus accepti a Patribus, quos ne Ecclesia quidem tanquam necessarios ad salutem requirit, quia non habent mandatum Dei. Propterea non est inutile hos ritus discernere a superioribus, qui habent expressum mandatum Dei, et claram promissionem gratiae.

Sacerdotium intelligunt aduersarij non de ministerio verbi et sacramentorum alijs porrigendorum, sed intelligunt de sacrificio, quasi oporteat esse in nouo Testamento sacerdotium simile Leuitico, quod pro populo sacrificet, et mereatur alijs remissionem peccatorum. Nos docemus sacrificium Christi morientis in Cruce satis fuisse pro peccatis totius mundi, nec indigere praeterea alijs sacrificijs, quasi illud non satis fuerit pro peccatis nostris. justificantur homines non propter vlla reliqua sacrificia, sed propter illud vnum Christi sacrificium, si credant illo sacrificio se redemptos esse. Ideo sacerdotes vocantur non ad vlla sacrificia, velut in lege pro populo facienda, vt per ea mereantur populo remissionem peccatorum, sed vocantur ad docendum Euangelium, et sacramenta porrigendà populo. Nec habemus nos aliud sacerdotium simile Leuitico, sicut satis docet Epistola ad Ebreos. Si autem ordo de ministerio verbi intelligatur, non grauatim vocauerimus Ordinem sacramentum. Nam ministerium verbi habet mandatum Dei, Et habet magnificas promissiones, Rom. 1. Euangelium est potentia Dei ad salutem omni credenti. Item Esaiae 55. Verbum meum quod egredietur de ore meo, non reuertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui etc. Si Ordo hoc modo intelligatur, neque impositionem manuum yocare sacramentum grauemur. Habet enim Ecclesia mandatum de constituendis ministris, quod gratissimum esse nobis debet, quod scimus Deum approbare ministerium illud, et adesse in ministerio. Ac prodest, quantum fieri potest, ornare ministerium verbi omni genere laudis,

aduersus fanaticos homines, qui somniant spiritum sanctum dari, non per verbum, sed propter suas quasdam praeparationes, si sedeant ociosi, taciti, in locis obscuris, expectantes illuminationem, quemadmodum olim vovoiagai docebant, et nunc docent Anabaptistae.

Matrimonium non est primum institutum in nouo Testamento, sed statim initio creato genere humano. Habet autem mandatum Dei, habet et promissiones, non quidem proprie ad nouum Testamentum pertinentes, sed magis pertinentes ad vitam corporalem, quare si quis volet sacramentum vocare, discernere tamen a prioribus illis debet, quae proprie sunt signa noui Testamenti, et sunt testimonia gratiae, et remissionis peccatorum. Quod si Matrimonium propterea habebit appellationem sacramenti, quia habet mandatum Dei, etiam alij status seu officia quae habent mandatum Dei, poterunt vocari sacramenta, sicut Magistratus. Postremo, si omnes res annumerari sacramentis debent quae habent mandatum Dei, et quibus sunt additae promissiones, cur non addimus orationem, quae verissime potest dici sacramentum? Habet enim et mandatum Dei et promissiones plurimas, et collocata inter sacramenta, quasi in illustriore loco, inuitat homines ad orandum. Possent hic numerari etiam Elemosynae, Item afflictiones, quae et ipsae sunt signa, quibus addidit Deus promissiones, sed omittamus ista. Nemo enim vir prudens de numero aut vocabulo magnopere rixabitur, si tamen illae res retineantur, quae habent mandatum Dei, et promissiones.

Illud magis est necessarium, intelligere quomodo sit vtendum sacramentis. Hie damnamus totum populum Scholasticorum doctorum, qui docent, quod sacramenta non ponenti obicem conferant, gratiam ex opere operato, sine bono motu vtentis. Haec simpliciter Iudaica opinio est, sentire, quod per ceremoniam iustificemur, sine bono motu cordis, hoc est, sine fide. Et tamen haec impia et perniciosa opinio, magna autoritate docetur in toto regno Pontificio. Paulus reclamat et negat Abraham iustificatum esse circumcisione, sed circumcisionem esse signum propositum ad

exercendam fidem. Ita nos docemus, quod in vsu Sacramentorum, fides debeat accedere, quae credat illis promissionibus, et accipiat res promissas, quae ibi in Sacramento offeruntur. Et est ratio plana et firmissima. Promissio est inutilis nisi fide accipiatur. At sacramenta sunt signa promissionum. Igitur in vsu debet accedere fides, vt si quis vtetur Coena Domini, sic vtatur, quia id est sacramentum noui Testamenti, vt Christus clare dicit, Ideo statuat sibi offerri res promissas in nouo Testamento, scilicet gratuitam remissionem peccatorum. Et hanc rem fide accipiat, erigat pauidam conscientiam, et senciat haec testimonia non esse fallacia, sed tam certa, quam si Deus nouo miraculo de coelo promitteret se velle ignoscere. Quid autem prodessent illa miracula et promissiones non credenti? Et loquimur hic de fide speciali, quae praesenti promissioni credit, non tantum quae in genere credit Deum esse, sed quae credit offerri remissionem peccatorum. Hie vsus sacramenti consolatur pias et pauidas mentes. Quantum autem in Ecclesia abusum pepererit illa fanatica opinio de opere operato sine bono motu vtentis, nemo verbis consequi potest. Hinc est illa infinita prophanatio Missarum, Sed de hac infra dicemus. Neque vlla litera ex veteribus Scriptoribus proferri potest, quae patrocinetur hac in re Scholasticis. Imo contrarium ait Augustinus, quod fides sacramenti, non sacramentum iustificet. Et est nota Pauli sententia, Corde creditur ad iusticiam.

Articulum XIV. in quo dicimus, nemini nisi rite vocato concedendam esse administrationem sacramentorum et verbi in Ecclesia, ita recipiunt, si tamen vtamur ordinatione Canonica. Hac de re in hoc conventu saepe testati sumus, nos summa voluntate cupere conseruare politiam Ecclesiasticam, et gradus in Ecclesia factos etiam humana autoritate. Scimus enim bono et vtili consilio a Patribus Ecclesiasticam disciplinam hoc modo, vt veteres Canones describunt, constitutam esse, Sed Episcopi sacerdotes nostros aut cogunt hoc doctrinae genus quod confessi sumus abijcere ac damnare, aut noua et inaudita crudelitate miseros et innocentes occidunt. Hae causae impediunt, quo minus agnoscant

hos Episcopos nostri sacerdotes. Ita seuicia Episcoporum in causa est, quare alicubi dissoluitur illa Canonica politia, quam nos magnopere cupiebamus conseruare. Ipsi viderint quomodo rationem Deo reddituri sint, quod dissipant Ecclesiam. Nostrae conscientiae hac in re nihil habent periculi, quia cum sciamus confessionem nostram veram, piam et Catholicam esse, non debemus approbare seuiciam istorum, qui hanc doctrinam persequuntur. Et Ecclesiam esse scimus apud hos, qui verbum Dei recte docent, et recte administrant sacramenta, non apud illos, qui verbum Dei non solum edictis delere conantur, sed etiam recta et vera docentes trucidant, erga quos, etiam si quid contra Canones faciunt, tamen ipsi Canones mitiores sunt. Porro hic iterum volumus testatum, nos libenter conseruaturos esse Ecclesiasticam et Canonicam politiam, si modo Episcopi desinant in nostras Ecclesias seuire. Haec nostra voluntas et coram Deo, et apud omnes gentes, ad omnem posteritatem excusabit nos, ne nobis imputari possit, quod Episcoporum autoritas labefactatur, vbi legerint atque audierint homines, nos iniustam seuiciam Episcoporum deprecantes, nihil aequi impetrare potuisse.

De traditionibus humanis in ecclesia.

3

In articulo XV. recipiunt primam partem, in qua dicimus obseruandos esse ritus Ecclesiasticos, qui sine peccato obseruari possunt, et ad tranquillitatem et bonum ordinem in Ecclesia prosunt, Alteram partem omnino damnant, in qua dicimus traditiones humanas institutas ad placandum Deum, ad promerendam gratiam, et satisfaciendum pro peccatis, aduersari Euangelio. Quanquam in ipsa confessione de discrimine ciborum, satis multa diximus de traditionibus, tamen hic quaedam breuiter repetenda sunt. si abitrabamur aduersarios, ex alijs causis defensuros esse traditiones humanas, tamen hoc non putauimus futurum, vt hunc articulum damnarent, Non mereri nos remissionem peccatorum, aut gratiam, obseruatione traditionum humanarum. Postquam igitur hic articulus

« PredošláPokračovať »