Obrázky na stránke
PDF
ePub

tiones, quibus interdum exacerbantur, interdum relaxantur. Quomodo torquetur vir optimus Gerson, dum quaerit gradus et latitudines praeceptorum, Nec tamen potest constituere teixɛiav in gradu certo, Interim grauiter deplorat pericula piarum conscientiarum, quae parit haec acerba interpretatio traditionum.

[ocr errors]

Nos igitur contra illam speciem sapientiae et iusticiae in humanis ritibus, quae fallit homines; muniamus nos verbo Dei, et primum sciamus eas neque remissionem peccatorum, nequè iustificationem mereri coram Deo, neque ad iustificationem necessarias esse. Testimonia quaedam supra citauimus, Et plenus est Paulus. Ad Coloss. 2. clare dicit: Nemo vos iudicet in cibo, potu, aut stato festo, aut nouilunio, aut sabbatis, quae sunt vmbrae futurorum, corpus autem Christi. Atque hic simul et legem Moisi, et traditiones humanas complectitur, ne aduersarij eludant haec testimonia, vt solent, quod Paulus tantum de lege Moisi loquatur. Ille vero hic clare testatur se loqui de traditionibus humanis. Quanquam quid dicant aduersarij non vident. Si Euangelium negat ceremonias Moisi (quae erant diuinitus institutae) iustificare, quanto minus iustificant traditiones humanae.

Nec habent Episcopi potestatem instituendi cultus tanquam iustificantes, aut necessarios ad iustificationem. Imo Apostoli Actorum decimo quinto dicunt: Quid tentatis Deum, imponentes iugum etc. vbi velut magnum peccatum accusat Petrus hoc consilium onerandae Ecclesiae. Et ad Galatas 5. vetat Paulus iterum seruituti subijci. Volunt igitur Apostoli in Ecclesia manere hanc libertatem, ne iudicentur vlli cultus legis aut traditionum necessarij esse, sicut in lege fuerunt necessariae ceremoniae ad tempus, ne obscuretur iusticia fidei, si iudicent homines cultus illos mereri iustificationem, aut ad iustificationem necessarios esse, Multi varias &лeneias quaerunt in traditionibus, vt conscientijs medeantur, neque tamen certos gradus reperiunt, per quos explicent conscientias ex his vinculis. Verum sicut Alexander solvit gordium nodum, quem cum explicare non posset, gladio semel dissecuit, ita Apostoli semel liberant conscientias traditionibus, prae

sertim si tradantur ad promerendam iustificationem, Huic doctrinae cogunt nos Apostoli aduersari docendo et exemplis, Cogunt nos docere, quod traditiones non iustificent, quod non sint necessariae ad iustificationem, quod nemo debeat condere aut recipere traditiones hac opinione, quod mereantur iustificationem. Tunc etiam si quís obseruat, obseruet sine supersticione tanquam politicos mores, sicut sine supersticione aliter vestiuntur milites, aliter Scholastici. Apostoli violant traditiones, et excusantur a Christo, Erat enim exemplum ostendendum Pharisaeis, quod illi cultus essent inutiles. Et si quas traditiones parum commodas omittunt nostri, satis nunc excusati sunt, cum requiruntur, tanquam promereantur justificationem, Talis enim opinio in traditionibus est impia.

Caeterum traditiones veteres factas in Ecclesia, vtilitatis et tranquillitatis causa libenter servamus, easque interpretamur Toos 10 evgnuotεgov exclusa opinione, quae sentit quod iustificent, Ac falso nos accusant inimici nostri, quod bonas ordinationes, quod disciplinam Ecclesiae aboleamus. Vere enim praedicare possumus publicam formam Ecclesiarum apud nos honestiorem esse, quam apud aduersarios. Et si quis recte expendere velit, verius seruamus Canones, quam aduersarij. Apud aduersarios Missas faciunt sacrificuli inuiti, et mercede conduncti, et plerumque tantum mercedis causa. Canunt Psalmos, non vt discant, aut orent, sed cultus causa, quasi illud opus sit cultus aut certe mercedis causa. Apud nos vtuntur coena Domini multi singulis dominicis, sed prius instituti, explorati, et absoluti, Pueri canunt Psalmos vt discant, canit et populus, vt vel discat, vel oret. Apud aduersarios nulla prorsus est xavnois puerorum, de qua quidem praecipiunt Canones. Apud nos coguntur pastores et ministri Ecclesiarum publice instituere et audire puericiam. Et haec ceremonia optimos fructus parit. Apud aduersarios in multis regionibus toto anno nullae habentur contiones, praeterquam in quadragesima. ́ ́ Atque praecipuus cultus Dei est, docere Euangelium. Et cum concionantur aduersarij, dicunt de traditionibus humanis, de cultu Sanctorum, et similibus nugis, quas iure fastidit populus. Itaque dese

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

runtur statim inicio, postquam recitatus est Euangelij textus. Pauci quidem meliores nunc de bonis operibus dicere incipiunt, De iusticia fidei, de fide in Christum, de consolatione conscientiarum nihil dicunt, Imo hanc saluberrimam Euangelij partem lacerant conuitijs. E contra in nostris Ecclesijs omnes contiones in his locis consumuntur, de poenitentia, de timore Dei, de fide in Christum, de iusticia fidei, de consolatione conscientiarum per fidem, de exercitijs fidei, de oratione qualis esse debeat, et quod certo statuendum sit, quod sit efficax, quod exaudiatur, de cruce, de dignitate magistratuum et omnium ciuilium ordinationum, de discrimine regni Christi, seu regni spiritualis et politicarum rerum, de coniugio, de educatione et institutione puerorum, de castitate, de omnibus officijs caritatis. Ex hoc statu Ecclesiarum iudicari potest, nos disciplinam Ecclesiasticam, et pias ceremonias, et bonos mores Ecclesiasticos diligenter conseruare.

[ocr errors]

Ac de mortificatione carnis, et disciplina corporis ita docemus, sicut narrat confessio, quod vera et non simulata mortificatio fiat per crucem et afflictiones, quibus Deus exercet nos. In his obediendum est voluntati Dei, sicut ait Paulus, Exhibete corpora vestra hostiam etc. Et haec sunt spiritualia. exercitia timoris et fidei. Verum praeter hanc mortificationem quae fit per crucem, est et voluntarium quoddam exercitij genus necessarium, de quo Christus ait, Cauete ne corda vestra grauentur crapula. Et Paulus, Castigo corpus meum, et in seruitutem redigo etc. Et haec exercitia suscipienda sunt, non quod sint cultus iustificantes, sed vt coherceant carnem, ne saturitas obruat nos, et reddat securos et ociosos, qua ex re fit, vt affectibus carnis indulgeant et obtemperent homines. Haec diligentia debet esse perpetua, quia habet perpetuum mandatum Dei. Et illa praescripta forma certorum ciborum ac temporum nihil facit ad cohercendam carnem. Est enim delicatior et sumptuosior quam reliqua conuiuia. Et ne aduersarij quidem obseruant formam in Canonibus traditam.

[ocr errors]

Multas et difficiles disputationes habet hic locus de traditionibus, ac nos re ipsa experti sumus, traditiones vere esse laqueos

conscientiarum. Cum exiguntur tanquam necessariae, miris modis cruciant conscientias praetermittentes aliquam obseruationem. Rursus abrogatio sua habet incommoda, suas quaestiones. Sed nos facilem et planam causam habemus, quia aduersarij. damnant nos, quod docemus traditiones humanas non mereri remissionem peccatorum. Item requirunt vniuersales traditiones quas sic vocant, tanquam necessarias ad iustificationem. Hic habemus patronum constantem Paulum, qui vbique contendit has obseruationes neque necessarias esse supra iusticiam fidei. Et tamen vsum libertatis in his rebus, ita moderandum esse docemus, ne imperiti offendantur, et propter abusum libertatis fiant iniquiores verae doctrinae Euangelij, neue sine probabili causa mutetur aliquid in vsitatis ritibus, sed vt propter alendam concordiam seruentur veteres mores, qui sine peccato, aut sine magno incommodo seruari possunt. Et in hoc ipso conuentu satis ostendimus, nos propter caritatem adiaqona non grauatim obseruaturos esse cum alijs, etiam si quid incommodi haberent, sed publicam concordiam, quae quidem sine offensione conscientiarum fieri posset, iudicauimus omnibus alijs commodis anteferendam esse. Sed de hac tota re paulo post etiam dicemus, cum de votis, et de potestate Ecclesiastica disputabimus.

Articulum XVI. recipiunt aduersarij sine vlla exceptione, in quo confessi sumus, quod liceat Christiano gerere magistratus, exercere iudicia, ex Imperatorijs legibus, seu alijs praesentibus legibus, supplicia iure constituere, iure bella gerere, militare, iure contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus magistratibus dare, contrahere matrimonium, denique quod legitimae ordinationes ciuiles, sint bonae creaturae Dei, et ordinationes diuinae, quibus tuto Christianus vti potest. Hic totus locus de discrimine regni Christi, et regui ciuilis, literis nostrorum vtiliter illustratus est, quod regnum Christi sit spirituale, hoc est, in corde noticiam Dei, timorem Dei, et fidem, iusticiam aeternam et vitam aeternam inchoans. Interim foris sinat nos vti politicis ordinationibus legitimis, quarumcunque gentium inter quas viuimus, sicut sinit nos

yti medicina, aut Architectonica, aut cibo, potu, aere. Nec fert Euangelium nouas leges de statu ciuili, sed praecipit, vt praesentibus legibus obtemperemus, siue ab ethnicis, siue ab alijs conditae sint, et hac obedientia caritatem iubet exercere. Insaniebat enim Carolostadius, qui nobis imponebat leges iudiciales Moisi. De his rebus ideo copiosius scripserunt nostri, quia Monachi multas perniciosas opiniones sparserunt in Ecclesiam. Vocauerunt politiam Euangelicam, communionem rerum, dixerunt esse consilia, non tenere proprium, non vlcisci. Hae opiniones valde obscurant Euangelium et regnum spirituale, et sunt periculosae rebus publicis. Nam Euangelium non dissipat politiam aut Oeconomiam, sed multo magis approbat, et non solum propter poenam, sed etiam propter conscientiam iubet illis parere tanquam diuinae ordinationi.

Iulianus Apostata, Celsus, et plaerique alij, obiecerunt Christianis, quod Euangelium dissiparet respublicas, quia prohiberet vindictam, et alia quaedam traderet, parum apta ciuili societati. Et hae quaestiones mire exercuerunt Origenem, Nazianzenum et alios, Cum quidem facillime explicari possint, si sciamus Euangelium non ferre leges de statu ciuili, sed esse remissionem peccatorum, et inchoationem vitae aeternae in cordibus credentium, Caeterum non solum externas politias approbare, sed nos etiam subijcere illis, sicut necessario subditi sumus legibus temporum, vicibus hyemis et aestatis tanquam diuinis ordinationibus. Euangelium prohibet vindictam priuatam, Idque hoc consilio Christus toties inculcat, ne Apostoli putarent se Imperia debere istis eripere, qui alioqui tenebant, sicut. Iudei de regno Messiae somniabant, Sed vt scirent se de regno spirituali docere oportere, non mutare, ciuilem staItaque priuata vindicta, non consilio, sed praecepto prohibetur Matthei quinto, et Romanos duodecimo. Publica quae fit ex, officio magistratus, non dissuadetur, sed praecipitur, et est opus Dei, iuxta Paulum. Roma. 13. Iam publicae vindictae species sunt, iudicia, supplicia, bella, milicia. De his rebus quam male iudicauerint multi scriptores, constat, quia in hoc errore fuerunt, Euangelium externam quandam nouam et monasticam po

tum.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »