Obrázky na stránke
PDF
ePub

quod publica persuasione beata virgo prorsus in locum Christi successerit. Hanc inuocauerunt homines, huius misericordia confisi sunt, per hanc voluerunt placare Christum, quasi non esset propiciator, sed tantum horrendus iudex et vltor. Nos autem sentimus, nos tantum fiducia meritorum Christi iustificari, non fiducia meritorum B. Virginis aut aliorum Sanctorum. De alijs Sanctis dictum est, Vnusquisquam recipiet mercedem secundum suum laborem, id est, ipsi inter se donare sua merita alij alijs non possunt, sicut Monachi vendunt suorum ordinum merita. Et Hilarius ait de fatuis virginibus, Et quia prodire obuiam fatuae extinctis lampadibus non possunt, deprecantur eas quae prudentes erant, vt oleum mutuent, quibus responderunt non posse se dare, quia non sit forte, quod omnibus satis sit, alienis scilicet operibus ac meritis neminem adiuuandum, quia vnicuique lampadi suae emere oleum necesse sit. Cum igitur aduersarij doceant fiduciam collocare in inuocationem Sanctorum, cum neque verbum Dei, neque exemplum scripturae habeant, cum applicent merita sanctorum pro alijs, non secus ac merita Christi, et proprium Christi honorem in sanctos transferant, neque opiniones eorum de cultu Sanctorum, neque consuetudinem inuocationis recipere possumus. Scimus enim fiduciam in Christi intercessionem collocandam esse, quia haec sola habet promissionem Dei, Scimus solius Christi merita propiciationem pro nobis esse. Propter Christi merita reputamur iusti, cum credimus in eum, sicut textus ait. Omnes qui confidunt in eum, non confundentur. Nec iustificamur fiducia meritorum B. Virginis, aut aliorum Sanctorum.

Haeret et hic error apud doctos, quod singulis Sanctis certae procurationes commissae sint, vt Anna diuicias largiatur, Sebastianus arceat pestilentiam, Valentinus medeatur morbo comiciali, Georgius tueatur equites. Hae persuasiones planae sunt ortae ex ethnicis exemplis, Sic enim apud Romanos putabatur Iuno ditare, Febris arcere febrim, Castor et Pollux defendere equites etc. fingamus moderatissime tradi inuocationem sanctorum, tamen cum exemplum sit periculosissimum, quorsum opus est eam defendere,

Et

cum nullum habeat mandatum, aut testimonium ex verbo Dei? Imo nec veterum Scriptorum testimonium habet. Primum, quia, vt supra dixi, cum alij mediatores praeter Christum quaeruntur, collocatur fiducia in alios, obruiter tota notitia Christi, Idque res ostendit. Videtur inicio mentio Sanctorum, qualis est in veteribus orationibus tolerabili consilio recepta esse. Postea secuta est inuocatio, inuocationem prodigiosi et plusquam ethnici abusus secuti sunt. Ab inuocatione ad imagines ventum est, hae quoque colebantur, et putabatur eis inesse quaedam vis, sicut magi vim inesse fingunt imaginibus signorum coelestium certo tempore sculptis. Vidimus in quodam Monasterio simulacrum beatae virginis, quod quasi avtoμatov apte mouebatur, vt videretur aut auersari petentes, aut annuere, Et tamen omnium statuarum atque picturarum portenta supérant fabulosae historiae de Sanctis, quae magna autoritate publice tradebantur. Barbara petit inter tormenta praemium, ne quis inuocans ipsam, moriatur sine eucharistia. Alius totum Psalterium, stans pede in vno, quotidie recitauit. Christophorum pinxit aliquis vir prudens, vt significaret per allegoriam, magnum oportere robur animi esse in his qui ferrent Christum, hoc est, qui docerent Euangelium, aut confiterentur, quia necesse sit subire maxima pericula, Deinde stolidi Monachi apud populum docuerunt inuocare Christophorum, quasi talis polyphemus aliquando extitisset. Cumque sancti maximas res gesserint, vel reipublicae vtiles, vel continentes priuata exempla, quarum commemoratio, tum ad fidem confirmandam, tum ad imitationem in rebus gerendis multum conduceret, has nemo ex veris historijs conquisiuit. At vero prodest audire, quomodo sancti viri administrauerint respublicas, quos casus, quae pericula subierint, quomodo sancti viri regibus auxilio fuerint in magnis periculis, quomodo docuerint Euangelium, quas habuerint cam haereticis dimicationes, prosunt et exempla misericordiae, vt cum videmus Petro condonatam esse negationem, cum videmus Cypriano condonatum esse, quod magus fuisset, cum videmus Augustinum in morbo expertum vim fidei, constanter affirmare, quod vere Deus exaudiat preces

credentium. Huiusmodi exempla, quae vel fidem vel timorem, vel administrationem reip. continent, proderat recitari, Sed histriones quidam nulla neque fidei, neque rerum publicarum regendarum scientia praediti, confinxerunt fabulas imitatione Poematum, in quibus tantum insunt supersticiosa exempla, de certis precibus, certis ieiunijs, et addita sunt quaedam ad questum facientia. Cuiusmodi sunt miracula de rosarijs et similibus ceremonijs conficta. Neque opus est hic recitare exempla. Extant enim legendae vt vocant, et specula exemplorum et Rosaria, in quibus plaeraque sunt non dissimilia veris narrationibus Luciani. His prodigiosis et impijs fabulis applaudunt Episcopi, Theologi, Monachi, quia faciunt nos và alqira, Nos non ferunt, qui vt Christi honos et officium magis conspici possit, non requirimus inuocationem sanctorum, et abusus in cultu sanctorum taxamus Cumque omnes boni viri vbique desiderent in his abusibus corrigendis vel Episcoporum autoritatem, vel diligentiam concionantium, tamen aduersarij nostri in Confutatione omnino dissimulant etiam manifesta vitia, quasi recepta confutatione, velint nos cogere, vt etiam notissimos abusus approbemus. Ita insidiose scripta est Confutacio non tantum in hoc loco, sed fere vbique. Nullus est locus in quo a dogmatibus suis discernant manifestos abusus, Et tamen apud ipsos, si qui sunt saniores, fatentur, multas falsas persuasiones haerere in doctrina Scholasticorum et Canonistarum, multos praeterea abusus in tanta inscitia et negligentia pastorum irrepsisse in Ecclesiam. Neque enim primus fuit Lutherus, qui de publicis abusibus quereretur. Multi docti et praestantes viri longe ante haec tempora deplorauerunt abusus Missae, fiduciam obseruationum Monasticarum, quaestuosos cultus sanctorum, confusionem doctrinae de poenitentia, quam vel maxime oportebat perspicuam et explicatam extare in Ecclesia. Ipsi audiuimus excellentes Theologos desiderare modum in Scholastica doctrina, quae multo plus habet rixarum philosophicarum, quam pietatis. Et tamen in his veteres fere propiores sunt scripturae quam recentiores. Ita magis magisque ¡degenerauit istorum theologia. Nec alia causa fuit multis bonis viris, qui ini

tio amare Lutherum ceperunt, quam quod videbant eum explicare animos hominum, ex illis Labyrinthis confusissimarum et infinitarum disputationum, quae sunt apud Scholasticos Theologos et Canonistas, et res vtiles ad pietatem docere. Quare non fecerunt candide aduersarij, quod cum vellent nos assentiri Confutationi, dissimulauerunt abusus, Ac si vellent Ecclesiae consultum, maxime isto in loco, in hac occasione, debebant hortari optimum Imperatorem, vt de corrigendis abusibus consilium caperet, quem quidem non obscure animaduertimus cupidissimum esse bene constituendae et sanandae Ecclesiae. Sed aduersarij non hoc agunt, vt honestissimam et sanctissimam voluntatem Imperatoris adiuuent, sed vt nos quoquo modo opprimant. De statu Ecclesiae multa signa ostendunt eos parum sollicitos esse. Non dant operam, vt extet apud populum certa quaedam summa dogmatum Ecclesiasticorum. Manifestos abusus noua et inusitata crudelitate defendunt. Nullos patiuntur in Ecclesijs idoneos doctores. Haec quo spectent, boni viri facile iudicari possunt. Sed hac via neque suo regno, neque Ecclesiae bene consulunt. Nam interfectis bonis doctoribus, pressa sana doctrina, postea existent fanatici spiritus, quos non poterunt reprimere aduersarij, qui et Ecclesiam impijs dogmatibus perturbabunt, et totam Ecclesiasticam politiam euertent, quam nos maxime cupimus conseruare. Quare te optime Imperator Carole, propter gloriam Christi; quam nihil dubitamus te cupere ornare atque augere, oramus, ne violentis consilijs aduersariorum nostrorum assentiaris, sed vt quaeras alias honestas vias concordiae ita constituendae, ne piae conscientiae grauentur, neue seuicia aliqua in homines innocentes, sicut hactenus fieri vidimus, exerceatur, neue sana doctrina in Ecclesia opprimatur. Hoc officium Deo maxime omnium debes, sanam doctrinam conseruare et propagare ad posteros, et defendere recta docentes. Id enim postulat Deus cum Reges ornat nomine suo, et Deos appellat, inquiens, Ego dixi, Dij estis, vt res diuinas, hoc est, Euangelium Christi in terris conseruari et propagari curent, et tanquam vicarij Dei, vitam et salutem innocentum defendant.

De vtraque specie coenae domini.

Non potest dubitari, quin pium sit, et consentaneum institutioni Christi et verbis Pauli vti vtraque parte in Coena Domini. Christus enim instituit vtramque partem, et instituit, non pro parte Ecclesiae, sed pro tota Ecclesia. Nam non presbyteri solum, sed tota Ecclesia autoritate Christi, non autoritate humana vtitur Sacramento. Idque fateri aduersarios existimamus. Iam si Christus instituit pro tota Ecclesia, cur altera species adimitur parti Ecclesiae, Cur prohibetur vsus alterius speciei? Cur mutatur ordinatio Christi? praesertim, cum ipse vocet eam testamentum suum, Quod si hominis testamentum rescindere non licet, multo minus Christi testamentum rescindere licebit. Et Paulus inquit se a Domino accepisse, quod tradidit. Tradiderat autem vsum vtriusque speciei, sicut clare ostendit textus, prima Corinthorum vndecimo. Hoc facite, inquit, primum de corpore, postea eadem verba de poculo repetit. Et deinde. Probet seipsum homo, et sic de pane comedat, et ex poculo bibat. Haec sunt verba disponentis. Et quidem praefatur, vt qui sunt vsuri Coena Domini, simul vtantur. Quare constat pro tota Ecclesia sacramentum institutum esse. Et manet mos adhuc in Ecclesijs Graecis, Et fuit quondam etiam in Latinis Ecclesijs, sicut Cyprianus et Hieronymus testantur. Sic enim inquit Hieronymus in Sophoniam. Sacerdotes qui Eucharistiae seruiunt, et sanguinem Domini populis eius diuidunt etc. Idem testatur Synodus Toletana. Nec difficile fuerit magnum aceruum testimoniorum congerere. Hic nihil exageramus, tantum relinquimus prudenti lectori expendendum, quid sentiendum sit de diuina ordinatione.

Aduersarij in Confutatione non hoc agunt, vt excusent Ecclesiam, cui adempta est altera pars sacramenti. Id decuit bonos et religiosos viros. Erat quaerenda firma ratio excusandae Ecclesiae, et docendarum conscientiarum, quibus non potest contingere nisi pars sacramenti. Nunc ipsi defendunt recte prohiberi alteram partem,`et vetant concedere vsum vtriusque partis. Primum fingunt initio Ecclesiae alicubi morem fuisse, vt vna pars tantum por

« PredošláPokračovať »