Obrázky na stránke
PDF
ePub

Prophetae damnata illa persuasione, belligerantur non solum cum cultoribus Baal, sed etiam cum alijs sacerdotibus, qui sacrificia a Deo ordinata cum illa opinione impia faciebant. Verum heret in mundo haec persuasio, et herebit semper, quod cultus et sacrificia sint propiciationes, Non ferunt homines carnales soli sacrificio Christi tribui hunc honorem, quod sit propiciatio, quia iusticiam fidei non intelligunt, sed parem honorem tribuunt reliquis cultibus et sacrificijs. Sicut igitur in Iuda hesit apud impios Pontifices falsa persuasio de sacrificijs, sicut in Israel Baalitici cultus durauerunt, Et tamen erat ibi Ecclesia. Dei, quae impios cultus improbabat, Ita heret in regno Pontificio cultus Baaliticus, hoc est, abusus Missae, quam applicant, vt per eam mereantur iniustis remissionem culpae et poenae. Et videtur hic Baaliticus cultus vna cum regno Pontificio duraturus esse, donec veniet Christus ad iudicandum, et gloria aduentus sui perdet regnum Antichristi. Interim omnes qui vere credunt Euangelio, debent improbare illos impios cultus excogitatos contra mandatum Dei, ad obscurandam gloriam Christi, et iusticiam fidei.

Haec de Missa breuiter diximus, vt omnes boni viri vbique gentium, intelligere queant, nos summo studio dignitatem Missae tueri, et verum vsum ostendere et iustissimas habere causas, quare ab aduersarijs dissentiamus, Ac volumus admonitos esse omnes bonos viros, ne adiuuent aduersarios defendentes prophanationem Missae, ne grauent se societate alieni peccati. Magna causa, magna res est, nec inferior illo negocio Eliae Prophetae, qui cultum Baal improbabat. Nos modestissime causam tantam proposuimus, et nunc sine contumelia respondimus. Quod si commouerint nos aduersarij, vt omnia genera abusuum Missae colligamus, non tam clementer erit agenda causa.

De votis monasticis.

Apud nos in oppido Thuringiae Isenaco, Franciscanus quidam fuit ante annos triginta, Iohannes Hilten, qui a suo sodalicio coniectus est in carcerem, propterea quod quosdam notissimos abusus.

reprehenderat. Vidimus enim eius scripta, ex quibus satis intelligi potest, quale fuerit ipsius doctrinae genus. Et qui norunt eum, testantur fuisse senem placidum, et sine morositate grauem. Is multa praedixit quae partim euenerunt hactenus, partim iam videntur impendere, quae non volumus recitare, nequis interpretetur ea, aut odio cuiusquam, aut in gratiam alicuius narrari, Sed postremo cum vel propter aetatem, vel propter squalorem carceris in morbum incidisset, accersiuit ad se Guardianum, vt suam valetudinem illi indicaret, cumque Guardianus accensus odio Pharisaico, duriter obiurgare hominem propter doctrinae genus, quod videbatur officere culinae, coepisset, tum iste omissa iam mentione valetudinis ingemiscens, inquit, se has iniurias aequo animo propter Christum tolerare, cum quidem nihil scripsisset aut docuisset quod labefactare statum Monachorum posset, tantum notos quosdam abusus reprehendisset. Sed alius quidam, inquit, veniet anno Dni M. D. XVI. qui destruet vos, nec poteritis ei resistere. Hanc ipsam sententiam de inclinatione regni Monachorum, et hunc annorum numerum, postea etiam repererunt eius amici perscriptum ab ipso in commentarijs suis, inter annotationes quas reliquerat in certos locos Danielis. Quanquam autem, quantum huic voci tribuendum sit, euentus docebit, tamen extant alia signa, quae minantur mutationem regno Monachorum, non minus certa, quam oracula. Constat enim quantum sit in Monasterijs hypocrisis, ambicionis, auariciae, quanta inscitia, et indoctissimi cuiusque seuicia, quanta vanitas in concionibus, in excogitandis subinde nouis aucupijs pecuniae. Et sunt alia vicia quae non libet commemorare. Cumque fuerint olim Scholae doctrinae Christianae, nunc degenerauerunt velut ab aureo genere in ferreum, seu vt cubus Platonicus in malas harmonias degenerat, quas Plato ait exitium afferre. Locupletissima quaeque Monasteria tantum alunt ociosam turbam, quae ibi falso praetextu religionis helluatur de publicis elemosynis Ecclesiae. Christus autem admonet de sale insipido, quod soleat effundi, et conculcari. Quare ipsi sibi Monachi his moribus fata canunt. Et accedit nunc aliud signum, quod passim autores sunt interficien

dorum bonorum virorum. Has cedes Deus haud dubie breui vlciscetur. Neque vero accusamus omnes, Arbitramur enim passim aliquos viros bonos in Monasterijs esse, qui de humanis cultibus moderate sentiunt, nec probant seuiciam, quam exercent hypocritae apud ipsos.

Sed de genere doctrinae disputamus, quod nunc defendunt architecti Confutationis, non vtrum vota seruanda sint, Sentimus enim licita vota seruari debere, sed vtrum cultus illi mereantur remissionem peccatornm et iustificationem, Vtrum sint satisfactiones pro peccatis, Vtrum sint pares baptismo, Vtrum sint obseruatio praeceptorum et consiliorum, Vtrum sint perfectio Euangelica, Vtrum habeant merita supererogationis, Vtrum merita illa applicata alijs saluent eos, Vtrum sint licita vota his opinionibus facta, Vtrum licita sint vota, quae praetextu religionis, tantum ventris et ocij causa suscepta sunt, Vtrum vere sint vota, quae sunt extorta aut inuitis, aut his qui per aetatem nondum iudicare poterant de genere vitae, quos parentes aut amici intruserunt in Monasteria, vt de publico alerentur, sine patrimonij priuati iactura, Vtrum licita sint vota, quae palam vergunt ad malum exitum, vel quia propter imbecillitatem non seruantur, vel quia hi qui sunt in illis sodalicijs, coguntur abusus Missarum, impios cultus sanctorum, consilia seuiendi in bonos viros, approbare et adiuuare. De his questionibus disputamus, Et cum nos in Confessione plaeraque diximus de eiusmodi votis, quae etiam Canones Pontificum improbant, tamen aduersarij iubent omnia quae produximus reijcere, His enim verbis vsi sunt, Ac operae precium est audire, quomodo cauillentur nostras rationes, et quid afferant ad muniendam suam causam. Ideo breuiter percurremus pauca quaedam argumenta nostra, et diluemus in his obiter cauillationes aduersariorum. Cum autem haec' tota causa diligenter et copiose a Luthero tractata sit, in libro, cui titulum fecit De votis Monasticis, volumus hic librum illum pro repetito habere.

Primum hoc certissimum est, non esse licitum votum, quo sentit is qui vouet, se mereri remissionem peccatorum coram Deo,

aut satisfacere pro peccatis coram Deo, Nam haec opinio est manifesta contumelia Euangelij, quod docet nobis gratis donari remissionem peccatorum propter Christum, vt supra copiose dictum est. Recte igitur citauimus Pauli locum ad Galatas. Euacuati estis a Christo, quod in lege iustificamini, a gratia excidistis. Qui querunt remissionem peccatorum, non fide in Christum, sed operibus Monasticis, detrahunt de honore Christi, et iterum crucifigunt Christum. Audite autem audite, quomodo hic elabantur architecti Confutationis, Pauli locum tantum de lege Moisi exponunt, et addunt Monachos omnia propter Christum obseruare, et conari propius secundum Euangelium 'viuere, vt mereantur vitam aeternam. Et addunt horribilem epilogum, his verbis, Quare impia sunt, quae hic contra Monasticen allegantur. O Christe, quamdiu feres has contumelias, quibus Euangelium tuum afficiunt hostes nostri. Diximus in Confessione, remissionem peccatorum gratis accipi, propter Christum per fidem. Si haec non est ipsa Euangelij vox, si non est sentencia Patris aeterni, quam tu, qui es in sinu Patris, reuelasti mundo, iure plectimur. Sed tua mors testis est, tua resurrectio testis est, Spiritus sanctus testis est, tota Ecclesia tua testis est, vere hanc esse Euangelij sententiam, quod consequamur remissionem peccatorum, non propter merita, sed propter te, per fidem. Paulus cum negat homines lege Moisi mereri remissionem peccatorum, multo magis detrahit hanc laudem traditionibus humanis Idque aperte ad Colossenses testatur. Si lex Moisi quae erat diuinitus reuelata, non merebatur remissionem peccatorum, quanto minus istae fatuae obseruationes, abhorrentes a ciuili consuetudine vitae, merentur remissionem peccatorum. Aduersarij fingunt Paulum abolere legem Moisi, et Christum ita succedere, vt non gratis donet remissionem peccatorum, sed propter opera aliarum legum, si quae nunc excogitentur. Hac impia et fanatica imaginatione obruunt beneficium Christi. Deinde fingunt inter hos qui obseruant illam legem Christi, Monachos propius obseruare, quam alios, propter hypocrisin paupertatis, obedientiae et castitatis, cum quidem omnia sint plena simulationis. Paupertatem iactant in summa

copia rerum omnium, Obedientiam iactant, cum nullum genus hominum libertatem habeat maiorem quam Monachi, De coelibatu non libet dicere, qui quam purus sit in plerisque qui student continere, Gerson indicat. Et quotusquisque continere studet? Scilicet hac simulatione propius secundum Euangelium viuunt Monachi. Christus non ita succedit Moisi, vt propter nostra opera remittat peccata, sed vt sua merita, suam propiciationem opponat irae Dei pro nobis, vt gratis nobis ignoscatur. Qui vero praeter Christi propiciationem propria merita opponit irae Dei, et propter propria merita consequi remissionem peccatorum conatur, siue afferat opera legis Mosaicae, siue Decalogi, siue Regulae Benedicti, siue regulae Augustini, siue aliarum Regularum, is abolet promissionem Christi, abiecit Christum, et excidit gratia. Haec est Pauli sententia. Vide autem Carole Caesar Imperator clementissime, videte Principes, videte omnes ordines, quanta sit impudentia aduersariorum. Cum Pauli locum in hanc sententiam citauerimus, ipsi adscripserunt, Impia sunt quae hic contra Monasticen allegantur. Quid est autem certius, quam quod remissionem peccatorum consequuntur homines fide, propter Christum? Et hanc sententiam audent isti nebulones impiam vocare. Nihil dubitamus, quin si admoniti fuissetis de hoc loco, eximi e Confutatione tantam blasphemiam curassetis. Cum autem supra copiose ostensum sit, impiam opinionem esse, quod propter opera nostra consequamur remissionem peccatorum, breuiores in hoc loco erimus. Facile enim inde prudens lector ratiocinari poterit, quod non mereamur remissionem peccatorum per opera Monastica. Itaque et illa blasphemia nullo modo ferenda est, quae apud Thomam legitur, professionem Monasticam parem esse Baptismo. Furor est, humanam traditionem, quae neque mandatum Dei, neque promissionem habet, aequare ordinationi Christi, quae habet et mandatum et promissionem Dei, quae continet pactum gratiae et vitae aeternae.

Secundo. Obedientia, paupertas, et coelibatus, si tamen non sit impurus, exercitia sunt adiάpoga. Ideoque Sancti vti eis sine impietate possunt, sicut vsi sunt Bernardus, Franciscus, et alij

« PredošláPokračovať »