Obrázky na stránke
PDF
ePub

sciant quomodo haec exigua et imperfecta obedientia Deo placeat. Non enim ideo placet, quia legi satisfaciat, sed quia personae reconciliatae et iustae sunt propter Christum, et credunt sibi condonari imbecillitatem suam. Sic Paulus docet, Nulla nunc est condemnatio his, quod sunt in Christo etc. Quanquam igitur haec noua obedientia, procul abest a perfectione legis, tamen est iusticia, et meretur premia, ideo quia personae reconciliatae sunt. Atque ita de operibus iudicandum est, quae quidem amplissimis laudibus ornanda sunt, quod sint necessaria, quod sint cultus Dei et sacrificia spiritualia et mereantur premia. Sed tamen de persona prius tenenda est haec consolatio, necessaria in certamine conscienciae, quod fide gratis habeamus remissionem peccatorum, et persona iusta, id est reconciliata sit, et haeres vitae aeternae, propter Christum, postea vero placere obedientiam, iuxta illud, Nunc non estis sub lege, sed sub gratia, Non enim possunt opponi irae ac iudicio Dei nostra opera, sed terrores peccati et mortis vincendi sunt fiducia mediatoris Christi, Sicut scriptum est, O mors, ero mors tua, Et Ioan. 6. ait Christus. Haec est voluntas patris qui misit me, vt omnis qui videt filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, Et Paulus, iustificati fide, pacem habemus, Et Ecclesia semper orat, Dimitte nobis debita nostra, Atque ita de imbecillitate sanctorum, et de fide docent, et ipsi S. Patres, Augustinus in enarratione Psalmi 30. inquit. In tua iusticia erue me, Nam si attendas ad iusticiam meam, damnas me. In tua iusticia me erue, Est enim iusticia Dei, quae et nostra fit, cum donatur nobis. Ideo autem Dei iusticia dicitur, ne homo sese putet a seipso habere iusticiam, Sicut enim dicit Apostolus Paulus. Credenti in eum qui iustificat impium, id est, qui ex impio facit iustum, Si agat tanquam ex regula legis proposita, damnandus est peccator. Hac regula, si ageret, quem liberaret? Omnes enim peccatores inuenit, Hoc ait Apostolus, Omnes peccauerunt et egent gloria Dei. Quid est, Egent gloria Dei? Vt ipse liberet, non tu, Quia tu non potes liberare, indiges liberatore, Quid est quod te iactas? quid est quod de lege, et iusticia praesumis? Non

vides quid intus tecum pugnet? Non audis decertantem, et confitentem et adiutorium in pugna desiderantem. Miser ego homo etc. Facile autem iudicari potest, necessariam esse Ecclesiae hanc doctrinam, vt sciant homines se non satisfacere legi, et tamen habeant consolationem, quomodo haec imperfecta obedientia placeat. Hanc doctrinam horribiliter obruerunt olim quaedam absurdae persuasiones, in quibus indocti contra autoritatem scripturae et veteris Ecclesiae, finxerunt homines legi Dei satisfacere, Item, iustos esse propter legis impletionem etc. Et Monachos perfectos esse, et ampliora et praestantiora opera praestare, quam lex Dei flagitat, interim altissimum silentium erat, quomodo fide apprehendendus sit mediator Christus, Sed iubebant dubitare, aut confidere proprijs operibus.

Caeterum de hac obedientia etiam docemus, eos quod admittunt peccata mortalia, non esse iustos, quia Deus requirit hanc obedientiam, vt resistamus viciosis affectibus, Qui autem non repugnant, sed obtemperant eis contra mandatum Dei, et admittunt actiones contra conscienciam, hi sunt iniusti, et neque spiritum sanctum, neque fidem, id est, fiduciam misericordiae, retinent. Nam in his qui delectantur peccatis, nec agunt poenitentiam, ne potest quidem fiducia existere, quae quaerat remissionem peccatorum.

Quinto, Necesse est hoc quoque docere, quomodo facere homines bona opera possint. Modo dictum est, quomodo placeant Deo, hic addimus etiam quomodo fieri possint, Etsi enim homines suis viribus externa honesta opera utcunque efficere possunt, et hanc disciplinam debent praestare, tamen homines sine fide sunt in potestate diaboli, qui impellit eos ad manifestam turpitudinem, occupat animos eorum impijs et blasphemis opinionibus, id enim est regnum et tyrannis diaboli. Ad haec natura per sese infirma est, et non potest sine auxilio Dei se erigere, et spiritualia opera efficere, Ideo docentur homines, in Euangelio promitti spiritum sanctum, qui animos eorum, qui agunt poenitentiam et Euangelio assentiuntur, adiuuet et gubernet. Quare in omni vita, in tanta infirmitate naturae, inter has diaboli insidias, in

omnibus periculis exercenda est fides in inuocatione, vt perseuerare in fide et obedientia erga Deum possimus, Itaque Sacharias inquit. Effundam super domum Dauid, et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et praecum, Ideo enim vocat spiritum gratiae, quod spiritus sanctus erigat et consoletur perterrefactas mentes, et testetur nos habere Deum placatum. Et vocat spiritum precum, vt fidem assidue in inuocatione exerceamus, Vt per haec exercitia confirmetur fides, et crescat noua vita.

Et verae virtutes sine vlla. dubitatione sunt dona Dei, Fides, perspicacia iudicij in discernendis dogmatibus, Magnitudo animi, qualem esse necesse est in his, qui Euangelium docent et confitentur, vera diligentia in regendis Ecclesiis, vera humilitas, non appetere potentiam, non frangi populari fauore aut odio, vera castitas etc. Has heroicas virtutes Paulus vocat dona Dei, Roma. 12. Habentes dissimilia dona secundum gratiam nobis datam. Et de his inquit ad Corinthios, Haec efficit vnus et idem spiritus, distribuens singulis etc. Debet autem ad haec dona accedere exercitatio nostra, quae et conseruat ea et meretur incrementum, luxta illud, Habenti dabitur. Et Augustinus praeclare dixit, Dilectio meretur incrementum dilectionis, cum videlicet exercetur. Habent enim bona opera, premia, cum in hac vita, tum post hanc vitam in vita aeterna. Quia enim Ecclesia in hac vita subiecta est cruci et morti corporali, differuntnr praemia pleraque ad futuram vitam, quae etiamsi per misericordiam certo propter Christum contingit, his qui fiducia Christi iustificati sunt, tamen etiam est compensatio bonorum operum, iuxta illud, Merces vestra copiosa est in coelis.

Ex his satis liquet, doctrinam bonorum operum Dei beneficio, pie et recte doceri in nostris Ecclesijs. Quanta fuerit olim obscuritas, quanta confusio doctrinae de bonis operibus, bonae mentes satis norunt, Nemo monebat de discrimine humanarum traditionum et legis diuinae. Nemo docebat, quomodo placerent bona opera, in tanta nostra infirmitate. Denique altissimum silentium erat de fide, qua opus est in remissione peccatorum. At explicatis nunc his rebus, tenent piae conscientiae, consolationem, et certam spem

salutis, et intelligunt veros cultus, et norunt quomodo placeant Deo, et quomodo sint meritorij.

XXI.

Inuocatio est honos qui tantum Deo omnipotenti praestandus est, videlicet, patri aeterno et filio eius ac seruatori nostro Iesu Christo, et spiritui sancto, Ac proposuit nobis Deus filium suum Iesum Christum mediatorem et pontificem interpellantem pro nobis. Propter hunc solum testatur nostras preces audiri et accipi, Iuxta illud, Quidquid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Item, Vnus est mediator Dei et hominum. Ergo inuocantes Deum, offerant suas preces per filium Dei, sicut in fine precum in Ecclesia dici solet, Per Iesum Christum etc. Haec de Inuocatione doceri necesse est, sicut alias copiosius de Inuocatione nostri scripserunt, Econtra vero taxanda et ex Ecclesia prorsus eijcienda est consuetudo inuocandi sanctos homines, qui ex hac vita decesserunt, quia hic mos gloriam soli Deo debitam transfert ad homines, tribuit mortuis omnipotentiam, quod sancti aspiciant motus cordium, tribuit item mortuis officium mediatoris Christi, et haud dubie obscurat gloriam Christi, Ideo totum morem inuocandi sanctos homines qui ex hac vita discesserunt, damnamus et fugiendum esse censemus. Sed illud prodest recitare veras historias piorum, quia exempla vtiliter docent si recte proponantur, Cum audimus Dauidi condonatum esse lapsum, confirmatur fides in nobis quoque, constantia martyrum veterum nunc quoque confirmat animos piorum, Ad hanc vtilitatem recitare historias vtile est, Sed tamen prudentia in accommodandis exemplis opus est.

Haec summa est doctrinae quae in Ecclesijs nostris traditur. Et consentaneam esse iudicamus et Propheticae ac Apostolicae scripturae, et Catholicae Ecclesiae, Postremo etiam Romanae Ecclesiae, quatenus ex probatis scriptoribus nota est. Atque idem iudicaturos esse speramus omnes bonos et doctos viros. Non enim aspernamur consensum Catholicae Ecclesiae, Nec est animus nobis vllum nouum dogma et ignotum sanctae Ecclesiae, inuehere in Ecclesiam. Nec patrocinari impijs aut sediciosis opinionibus volumus,

quas Catholica Ecclesia damnauit. Non enim adducti praua cupiditate, sed coacti autoritate verbi Dei et veteris Ecclesiae, amplexi sumus hanc doctrinam, vt gloria Dei fieret illustrior, et consuleretur pijs mentibus in vniuersa Ecclesia. Constat enim plerosque abusus irrepsisse in Ecclesiam, qui emendatione opus habent. Et cum propter gloriam Christi, tum propter salutem omnium gentium maxime optamus, vt diligenter cognitis his controuersis, Ecclesia repurgetur, et ab ijs abusibus liberetur, qui dissimulari non possunt, quam ob causam diu iam omnes boni viri in omnibus nationibus expetunt Synodum, cuius quidem spem aliquam clementiss. Imperator omnibus gentibus ostendit. Faciet igitur Imperator rem dignissimam sua magnitudine et foelicitate, et exoptatam vniuersae Ecclesiae, si in Synodo permiserit iudicium de tantis rebus, non illis qui priuatos adfectus in consilium adhibent, sed delectis pijs et doctis viris, qui gloriae Christi, et saluti vniuersae Ecclesiae consulere cupiant. Haec est vsitata et legitima via in Ecclesia, dirimendi dissensiones, videlicet ad Synodos referre controuersias Ecclesiasticas.

Hunc morem seruauit Ecclesia inde vsque ab Apostolis. Et praestantissimi Imperatores Constantinus ac Theodosius, etiam in rebus non valde obscuris, et dogmatibus absurdis, tamen sine Synodo, nihil constituere voluerunt, vt Ecclesiae libertatem in iudicijs dogmatum conseruarent. Et honestissimum est Caesari, illorum optimorum principum exemplum imitari, praesertim cum nos nihil mutauerimus, sine exemplo veteris Ecclesiae. Et speramus hanc tantam foelicitatem Imperatori diuinitus datam esse, ad Ecclesiae emendationem ac salutem. Certe hanc gratiam Deus ab ipso reposcit, vt potentiam suam conferat ad ornandam Christi gloriam, ad Ecclesiae pacem, ad prohibendam immanem et iniustissimam crudelitatem, quae mira quadam rabie passim exercetur in membra Christi, in homines pios et innocentes. Harum maximarum rerum curam mandauit Deus summis principibus. Ideo excitat Monarchas, vt iniusta imperia prohibeant, quemadmodum excitauit Cyrum, vt liberaret a captiuitate populum Iudeorum, Constantinum, vt illam

« PredošláPokračovať »