Obrázky na stránke
PDF
ePub

infinitam seuiciam, quae tunc in Christianos exercebatur, depelleret, Ita optamus vt Caesar, et curam emendandae Ecclesiae suscipiat, et iniustam crudelitatem prohibeat.

Nam articuli nostri quos recensuimus, satis clare testantur, nos nullum dogma contra Catholicam Ecclesiam, nullam impiam aut sediciosam opinionem docere aut probare, Imo quosdam insignes articulos Christianae doctrinae a nostris pie et vtiliter illustratos esse. In externis traditionibus abusus quidam mutati sunt, quarum etiam siqua est dissimilitudo, si tamen doctrina et fides pura sit, nemo propter illam traditionum humanarum dissimilitudi- . nem habendus est hereticus, aut desertor Catholicae Ecclesiae. Nam vnitas Catholicae Ecclesiae consistit in doctrinae et fidei consensu, non in traditionibus humanis, quarum semper in Ecclesijs per totum orbem magna fuit dissimilitudo. Nec vero fidem habeat Caesarea Maiestas his, qui, vt odia contra nos inflamment, miras calumnias spargunt. Praedicant omnes ceremonias, omnes bonos mores in Ecclesijs deleri a nobis. Haec crimina aperte falsa sunt. Nos enim et ceremonias diuinitus institutas, summa pietate conseruamus, et vt earum reuerentiam augeremus, tantum nouos quosdam abusus sustulimus, qui contra scripturam, contra veteres canones, contra veteris Ecclesiae exempla, sine vlla certa autoritate vicio temporum recepti sunt. Ac magna ex parte veteres ritus diligenter apud nos seruantur. Quare rogamus, vt Caesarea Maiestas, clementer audiat, quid in externis ritibus seruetur, quid qua de causa mutatum sit.

Articuli de abusibus qui in externis ritibus mutati sunt. De missa.

Falso accusantur Ecclesiae nostrae, quod Missam aboleant. Retinetur enim Missa apud nos, et summa reuerentia celebratur, seruantur et vsitatae ceremoniae fere omnes, praeter quam quod latinis contionibus admiscentur alicubi germanicae, quae additae sunt ad docendum populum, Ideo enim opus est ceremonijs, vt doceant imperitos, et tractatio verbi Dei excitet aliquos ad verum

timorem, et fidem, et inuocationem. Et non solum Paulus praecepit, vti lingua intellecta populo, sed etiam ita constitutum est humano iure. Adsuefit populus, vt vna vtantur sacramento, siqui sunt idonei. Id quoque auget reuerentiam et religionem publicarum ceremoniarum. Nulli enim admittuntur, nisi prius explorati. Admonentur etiam homines de dignitate ét vsu sacramenti, quantam consolationem proponat his qui agunt poenitentiam, vt discant homines et timere Deum, et credere, et exerceant inuocationem, petant et expectent bona a Deo. Hi sunt veri cultus Christianorum, Hos cultus, timorem, fidem, inuocationem, spem etc. probat Deus, Itaque cum hi cultus exercentur in vsu ceremoniarum, placet Deo sacramenti vsus. Cum igitur et ad ceremoniam assuefiat populus, et de vsu admoneatur, fiunt Missae apud nos rite et pie, Et ges runtur omnia in Ecclesia maiore cum grauitate et reuerentia, quam olim.

[ocr errors]
[ocr errors]

Constat autem multis seculis publicam fuisse querelam bonorum virorum, de Missarum abusu ac prophanatione, Non enim obscurum est, quam late pateat hic abusus, in omnibus templis, a qualibus celebrentur Missae, contra Canonum interdictum. Deinde quam turpiter ad sacrilegum quaestum conferantur. Plurimi enim celebrant Missas, et sine poenitentia, et tantum ventris causa. Haec notiora sunt, quam vt dissimulari possint. Nec videtur vnquam vlla res diuina ab initio mundi, adeo vulgo ad quaestum collata esse, sicut Missa. Paulus autem horribiliter minatur his, qui indigne tractant sacramentum, cum ait, Qui indigne ederit panem hunc, aut biberit calicem Domini, reus erit sanguinis Domini. Et in Decalogo scriptum est. Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus, Vt igitur saepe alias mundus dedit poenas pro idolatria, ita haud dubie haec ingens prophanatio Missarum atrocissimis poenis punietur. Et fortassis propter eam causam praecipue plectitur Ecclesia his postremis temporibus coecitate, dis-cordijs, bellis, et alijs multis pestibus. Atque hos manifestos abusus Episcopi hactenus, cum quidem non ignorarent eos, non solum tolerauerunt, sed suauiter etiam riserunt. Nunc sero in

cipiunt queri de calamitatibus Ecclesiae, cum alia nulla res praebuerit occasionem tumultibus horum temporum, nisi abusus ipsi, qui ita erant iam manifesti, vt tolerari a moderatis hominibus diutius non possent, Vtinam Episcopi pro suo officio ante haec tempora cohercuissent auaritiam atque impudentiam seu monachorum, seu aliorum, qui, mutato veteris Ecclesiae more, Missas ad quaestum contulerunt,

Sed abusus illi, ex quo fonte orti sint, dicemus. Opinio est sparsa in Ecclesiam, quod coena Domini sit opus, quod celebratum a sacerdote mereatur remissionem peccatorum, culpae et poenae, facienti et alijs, idque ex opere operato, sine bono motu vtentis. Item quod applicatum pro mortuis, sit satisfactorium, hoc est, mereatur eis remissionem poenarum purgatorij. Sic interpretantur sacrificium, cum Missam vocant sacrificium, opus videlicet, quod applicatum pro alijs, meretur eis remissionem culpae et poenarum, idque ex opere operato sine bono motu vtentis. Sic interpretantur oblationem a sacerdote fieri in Missa pro viuis, et mortuis. Hac persuasione recepta, iam homines docuerunt quaerere remissionem peccatorum et omnis generis bona, Item, liberare a poenis mortuos beneficio Missae. Nec referebat a qualibus fierent Missae, quia docebant eas prodesse alijs, sine bono motu vtentis. Deinde querebatur, vtrum vna Missa dicta pro pluribus, tantundem prosit, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio et numerum Missarum, et quaestum in infinitum auxit, Sed nos iam non de quaestu disputamus, impietatem accusamus. Docent enim nostri, hanc opinionem de merito et applicatione Missae, falsam et impiam esse. Hic est huius controuersiae status, Ac facile est pijs iudicium de hac causa, si quis expendat argumenta quae sequuntur.

Primum. Supra ostendimus consequi homines remissionem peccatorum gratis fide, id est, fiducia misericordiae propter Christum. Ergo impossibile est consequi remissionem, peccatorum propter alienum opus, et quidem sine bono motu, id est, sine fide propria. Haec ratio satis clare refutat illam prodigiosam et impiam opinionem, de merito et applicatione Missae.

Secundum. Passio Christi fuit oblatio et satisfactio, non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis, vt ad Ebreos scriptum est, Sanctificati sumus per oblationem Iesu Christi semel. Item Vna oblatione consummauit in perpetuum eos qui sanctificantur. Denique bona pars Epistolae ad Ebreos consumitur in hac sententia confirmanda, quod solum Christi sacrificium meruerit alijs remissionem peccatorum seu reconciliationem. Inquit, Ideo quotannis repetita esse Leuitica sacrificia, quia non aboleuerint peccata. Sed Christi sacrificio semel satisfactum esse pro omnium peccatis. Hic honos sacrificij Christi, non debet transferri in opus sacerdotis. Diserte enim dicit, vna oblatione sanctos consummatos esse. Ad haec impium est, fiduciam quae niti debet ipsa pontificis Christi oblatione et intercessione, transferre in opus sacerdotis.

Tertium. In institutione coenae Domini non mandat Christus vt offerant sacerdotes pro alijs viuis ac mortuis, Qua igitur autoritate hic cultus tanquam oblatio pro peccatis, sine mandato Dei in Ecclesia institutus est?

Multo absurdius est, quod Missa confertur ad liberandas animas mortuorum, Nam Missa instituta est ad recordationem, hoc est, vt vtentes coena Domini recordatione beneficij Christi erigant et confirment fidem, et consolentur conscientias perterrefactas. Nec Missa satisfactio est pro poena, sed instituta est propter remissionem culpae, videlicet, non vt sit satisfactio pro culpa, sed vt sit sacramentum, quo vtentes admoneamur beneficij Christi et remissionis culpae. Cum igitur illa applicatio coenae Domini ad mortuos liberandos, sine scripturae autoritate, imo contra scripturam, recepta sit, damnanda est, tanquam nouus et impius cultus.

Quartum. Ceremonia sine fide in nouo Testamento nihil meretur nec facienti, nec alijs. Est enim opus mortuum, iuxta illud Christi, Veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Idem probat totum caput 1. ad Ebreos. Fide potiorem hostiam obtulit Abel. Item, Sine fide impossibile est placere Deo. Ergo Missa non meretur remissionem culpae aut poenae, ex opere ope

rato. Haec ratio perspicue refutat meritum, quod vocant, ex opere operato.

Quintum. Fide propria fit applicatio beneficij Christi, Sicut testatur Paulus Rom. 3. Quem proposuit Deus propiciatorem per fidem, per sanguinem eius, Et haec applicatio fit gratis. Ergo non fit applicatio, alieno opere, neque propter alienum opus. Nam cum sacramentis vtimur, nostro opere ac nostra fide fit applicatio, non alieno opere. Etenim si non contingeret nobis remissio, nisi applicatis Missis, fieret incerta, et fiducia transferenda esset a Christo, in opus sacerdotis, idque vt constat, accidit. Porro fiducia collocata in opus hominis, damnata est.

Haec argumenta et pleraque alia, testantur necessario reprehensam esse opinionem de merito et applicatione Missae pro viuis et mortuis. Iam si considerabitur, quam late vagatus sit hic error in Ecclesia, quomodo hac persuasione creuerit Missarum numerus, quomodo viuis et mortuis hoc sacrificio promissa sit remissio culpae et poenae, apparebit Ecclesiam propter hanc prophanationem, horrendis peccatis deformatam esse. Nunquam grauior causa, optime Imperator, in Ecclesia incidit, aut dignior, de qua docti et boni viri diligenter deliberent. Omnes pij, ardentissimis votis a Deo petere debent, vt his peccatis Ecclesia liberetur. Reges omnes et Episcopi, omni studio anniti debent, vt hac tota causa rite explicata, repurgetur Ecclesia.

Sextum. Institutio sacramenti pugnat cum illo abusu, Nihil enim de oblatione pro peccatis viuorum et mortuorum praecipitur, Sed praecipitur, vt sumantur corpus et sanguis Domini. Et vt id fiat ad recordationem beneficij Christi. Recordatio autem significat, non aliquam tantum historiae representationem velut in spectaculo, sicut somniant illi, qui defendunt meritum ex opere operato, Sed significat fide recordari promissionem et beneficium, consolari conscientiam, et gratias agere pro tanto beneficio. Principalis enim causa institutionis est, vt fides ibi excitetur et exerceatur, cum hoc pignus gratiae accipimus. Preterea institutio ordinat, vt fiat communicatio, hoc est, vt ministri Ecclesiae porri

« PredošláPokračovať »