Obrázky na stránke
PDF
ePub

sum Ecclesiae Catholicae domini nostri Jesu Christi et illustrare doctrinam necessariam ad agnitionem filii dei et ad salutem hominum, et non mouere curiosas aut inutiles quaestiones, et offerimus nos ad piam declarationem, in quacunque parte flagitabitur.

De doctrina.

Cum certissimum sit, deum sibi in genere humano propter filium et per eum colligere aeternam Ecclesiam voce doctrinae, quae scripta est in libris prophetarum et apostolorum, adfirmamus clare coram Deo et uniuersa Ecclesia in celo et in terra, nos vera fide amplecti omnia Scripta Prophetarum et Apostolorum 1), et quidem in hac ipsa natiua sententia, quae expressa est in Symbolis, Apostolico, Niceno et Athanasiano. Et haec ipsa symbola et eorum nativam sententiam sine corruptelis semper constanter amplexi sumus et Deo iuuante perpetuo amplectemur. Et in hac fide verum deum, qui se patefecit in Ecclesia sua misso filio et additis illustribus testimonijs, inuocamus coniuncta precatione nostra 2) cum omnibus sanctis in coelo et in terra. Et extant nostrae enarrationes in symbola comprehendentes totum doctrinae corpus et fundamentum, quae ostendunt hanc nostram adseuerationem verissimam esse. Damnamus etiam constantissime omnes furores, qui pugnant cum symbolis, ut sunt Ethnicorum, Iudeorum, Mahometistarum, Marcionis, Manicheorum, Samosateni, Arij, Pneumatomachorum portentosae opiniones et aliae condemnatae veris Ecclesiae iudicijs.

Cum autem controversiae quae exortae sunt, praecipue pertineant ad duos articulos symboli, videlicet ad Articulum Credo remissionem peccatorum, item Credo ecclesiam sanctam catholicam, ostendemus fontes harum controversiarum, quibus consideratis intelligi poterit, nostras declarationes ipsam Euangelij vocem

1) Die Worte adfirmamus clare Melanchtons.

et Apostolorum sind Zusatz

2) Ebenso die Worte coniunct. prec. nostra.

esse et ab adversarijs corruptelas in Ecclesiam primum de articulo:

sparsas esse. Ac

Credo Remissionem peccatorum.

Hic multae et magnae corruptelae adfinguntur ab adversarijs. Credo, imo dubito, inquiunt; item: Tunc credam, quum satis habebo meritorum; item non dicunt: Credo remissionem propter filium dei certo dari gratis, non propter nostra ulla merita aut ullam dignitatem nostram; item non recte enarrant peccatum et fingunt hominem legi dei satisfacere posse et legis impletione iustum esse coram deo in hac vita.

Ideo primum de peccato et de causa peccati fideliter retineamus doctrinam verae Ecclesiae Dei.

Cum essentia diuina sit vnica, aeternus Pater, coaeternus Filius imago Patris et coaeternus Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedens 1), immensae sapientiae, potentiae, bonitatis, verax, iusta, benefica, casta, liberrima, sicut ipsa describit sese in lege sua, et condiderit angelos et homines ideo, vt suam lucem, sapientiam et bonitatem in omni aeternitate eis communicaret et essent templa Dei, in quibus Deus habitaret, ut esset Deus omnia in omnibus, ut Paulus loquitur. Condidit initio eos bonos et iustos, id est, congruentes cum mente et voluntate diuina et placentes ipsi, ac dona attribuit, videlicet illustrem notitiam de Deo et de voluntate eius, ut intelligerent se conditos esse a Deo et ad obedientiam ipsi praestandam, attribuit et libertatem voluntatis, ut nominant, et revera voluit obedientiam, sicut scriptum est, Non Deus volens impietatem tu es. Sed diaboli et homines libertate suae voluntatis abusi defecerunt a Deo, et hac inobedientia facti sunt rei irae Dei et amiserunt rectitudinem, in qua conditi erant.

Itaque libera voluntas in diabolis et hominibus causa fuit eius lapsus, sicut scriptum est. Cum medacium loquitur

1) Die Worte aeternus Pater nachgetragen.

procedens sind von Melanchthon

diabolus, ex proprio loquitur et pater est mendacij, et 1 Iohann. III, Qui facit peccatum, ex diabolo est, quia ab initio diabolus peccat. Est autem peccatum, quidquid est contrarium iustitiae Dei, quae est ordo in mente divina, quem et postea sua voce in lege et in euangelio 1) expressit, siue sit inobedientia originalis siue actualis, propter quam et rea est persona irae Dei et damnatur aeterna poena, nisi fiat remissio in hac vita propter filium mediatorem.

[ocr errors]

Damnamus etiam furores Marcionis, Maniche orum et similes pugnantes cum vero consensu Ecclesiae Dei in hac tota questione.

De peccato originis.

De peccato originis perspicue etiam adfirmamus nos retinere consensum verae Ecclesiae dei inde usque a primis Patribus, Prophetis, Apostolis et ab Apostolorum discipulis usque ad Augustinum et deinceps traditum, et expresse damnamus Pelagium et omnes, qui similia deliramenta Pelagianorum in Ecclesiam sparserunt. Ac dicimus omnes homines post lapsum primorum parentum, qui nascuntur ex commixtione maris et feminae, secum, adferre peccatum originis, sicut Paulus inquit Roman. V. Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors etc., et Ephes. II, Eramus natura filij irae, sicut et ceteri.

nascentes

Nec nobis displicet definitio vsitata dextre intellecta, Peccatum originis est carentia iustitiae originalis debitae inesse, quia iustitia originalis non tantum fuit acceptatio generis humani coram deo, sed etiam in ipsa natura hominum lux in mente, qua firmiter assentiebatur verbo dei, et conuersio voluntatis ad deum et obedientia cordis congruens cum iudicio legis dei, quae menti insita erat. Ac fuisset homo templum Dei, ut antea dictum est. Haec omnia complexam esse iustitiam originis potest ex hoc dicto intelligi, Homo conditus est ad imaginem et similitudinem Dei,

1) Ebenso die Worte in lege et in euangelio.

quod interpretatur Paulus inquiens, Induite nouum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate vera, ubi certe intelligit sanctitatem veram omnes virtutes fulgentes in natura nostra diuinitus, non arte adscitas aut disciplina comparatas, vt nunc umbra virtutum qualescunque sunt in hominibus adscitae 1). Cum autem consideratur, quid significet iustitia originalis, deinde minus obscura est opposita priuatio.

Est itaque peccatum originis, et propter lapsum primorum parentum et propter hanc deprauationem, quae lapsum secuta est, nascentes reos esse irae dei et dignos aeterna damnatione, nisi fiat remissio propter mediatorem. Et haec deprauatio est, carere iam luce Dei, quae in nobis fulsisset, et est auersio voluntatis nostrae a Deo et contumacia cordis repugnans legi mentis, ut Paulus loquitur, Et hominem non esse templum dei, sed miseram massam sine Deo et sine iustitia.

Hos defectus et hanc totam deprauationem dicimus esse peccatum, non tantum poenam peccati et rem indifferentem, sicut multi sententiarij dicunt haec mala tantum poenam esse et rem indifferentem et non peccatum, Et extenuant malum originis et fingunt postea homines posse legi dei satisfacere et propria legis impletione iustos esse.

Vitandae sunt in Ecclesia ambiguitates; ideo expresse nominamus haec mala deprauationem, quae saepe nominatur ab antiquis scriptoribus mala concupiscentia. Discernimus autem adpetitiones in natura conditas a confusione ordinis, quae post lapsum accessit, sicut Ierem. XVII. dicitur, Pravum est cor hominis, et Paulus inquit: Sensus carnis inimicitia est aduersus Deum. Hanc malam concupiscentiam dicimus esse peccatum; et adfirmamus hanc totam doctrinam de peccato, sicut in Ecclesijs nostris proponitur et declaratur, perpetuum esse verae Ecclesiae Dei con

sensum.

1) In der Ausgabe von Melanchthons Werken wird an dieser Stelle hinzugefügt: quia tunc Deus habitans in homine rexisset eum.

De remissione peccatorum et de iustifi

catione.

Dictum est supra, has controuersias pertinere ad explicationem duorum articulorum symboli 1), Credo remissionem peccatorum, et Credo Ecclesiam sanctam Catholicam. Nec de rebus non necessarijs aut leuibus dicimus. Maxime necessarium est in Ecclesia recte proponi doctrinam de peccato et intelligi, quid sit peccatum, et conspici discrimen inter iudicia politica et iudicium dei.

Cum autem non recte ostendant aduersarij, quid sit peccatum, ut iam dictum est, confirmant malam securitatem in hominibus et multas falsas opiniones. Postea etiam quid est tristius, quam hoc summum beneficium, remissionem peccatorum et liberationem a morte aeterna, vel obscurare vel ignorare? Cumque nec discrimen sit inter Ecclesiam et alios homines exstincta luce de gratuita remissione peccatorum propter filium et de fide, qua accipi remissionem oportet, nec consolatio sit alia retrahens nos ex morte aeterna, nec invocatio vera sine hac consolatione fieri possit, et deus ipse toties praeceperit audiri filium et custodiri euangelium, quod est mirandum decretum prolatum ex arcano consilio diuinitatis, quum ignotum esset omnibus creaturis: maxime necessarium est, veram de remissione doctrinam retineri incorruptam.

Sed omnibus aetatibus inde usque a primis Patribus sparsae sunt praestigiae a diabolis contra veram doctrinam de Filio Dei praesertim in hoc articulo, quas 2) tamen subinde refutauit Deus excitatis rursus bonis doctoribus, ne funditus interiret Ecclesia. Ostenderunt Adam, Seth, Noha, Sem, Abraham, Isaac, Iacob, Ioseph et alij deinceps verum discrimen Ecclesiae Dei et aliorum hominum, et docuerunt Ecclesiae traditam esse promissionem de Filio mediatore et de remissione peccatorum, et hanc fide acci

1) Ursprünglich stand: fidei.
2) Ausgabe von 1553: quos.

« PredošláPokračovať »