Obrázky na stránke
PDF
ePub

LV

もひ

Aut positis nemorosa inter juga Volsiniis, aut
Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce?
fine fultam de

Nos urbem colimus tenui

Magna parte sui. Nam sic labentibus obstat

Villicus, et, veteris rimæ quum texit hiatum,

Securos pendente jubet dormire ruina.

4

[ocr errors]

180

Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli
Nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola transfert
Ucalegon; tabulata tibi jam tertia fumant;
Tu nescis: nam si gradibus trepidatur ab imis,
Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur
A pluvia, molles ubi reddunt ova columbæ.
Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci ; nec non et

non et parvulus infra
Cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron ;
Jamque vetus Græcos servabat cista libellos,

Et divina opici rodebant carmina mures.

Nil habuit Codrus: quis enim negat? et tamen illud
Perdidit infelix totum nihil: ultimus autem

Ærumnæ cumulus, quod nudum et frustra rogantem
Nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit.

[ocr errors]

Si magna Asturii cecidit domus, horrida mater,
Pullati proceres, differt vadimonia prætor;
Tunc geminus casus urbis, tunc odimus ignem.
Ardet adhuc, et jam accurrit qui marmora donet,
Conferat impensas: hic nuda et candida signa,
Hic aliquid præclarum Euphranoris et Polycleti,
Hic Asianorum yetera ornamenta deorum,
Hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
Hic modium argenti: meliora et plura reponit
Persicus, orborum lautissimus et merito jam
Suspectus, tanquam ipse suas incenderit ædes.
Si potes avelli Circensibus, optima Sora
Aut Fabrateriæ domus aut Frusinone paratur,
Quanti nunc tenebras unum conducis in annum.

190

200

Hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
In tenues plantas facili diffunditur haustu.
Vive bidentis amans, et culti

[ocr errors]

ювели

Unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
Est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,
Unius sese dominum fecisse lacerta.and

Kam

Plurimus hic æger moritur vigilando: sed illum
Languorem peperit cibus imperfectus et hærens
Ardenti stomacho. Nam quæ meritoria somnum
Admittunt? Magnis opibus dormitur in Urbe:
Inde caput morbi. Redarum transitus arcto
Vicorum in flexu, et stantis convicia mandræ,
Eripient somnum Druso vitulisque marinis.
Si vocat officium, turba cedente vehetur
Dives, et ingenti curret super ora Liburno,
Atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus.
Namque facit somnum clausa lectica fenestra.
Ante tamen veniet; nobis properantibus obstat
Unda prior, magno populus premit agmine lumbos
Qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
Alter; at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
Pinguia crura luto, planta mox undique magna
Calcor, et in digito clavus mihi militis hæret.

Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?
Centum convivæ; sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
Impositas capiti, quot recto vertice portat
Servulus infelix et cursu ventilat ignem.
Scinduntur tunica sarta: modo longa coruscat
Sarraco veniente abies, atque altera pinum

Plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur:

Nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
Axis, et eversum fudit super agmina montem,

210

220

230

Quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa 240 Invenit? Obtritum vulgi perit omne cadaver

More animæ. Domus interea secura patellas

iark

Jam lavat, et bucca foculum excitat, et sonat unctis
Striglibus, et pleno componit lintea gutto.
Hæc inter pueros yarie properantur: at ille
Jam sedet in ripa, tetrumque novicius horret
Porthmea, nec sperat cœnosi gurgitis alnum,
Infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.
Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:
Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum
Testa ferit, quoties rimosa et curta fenestris
Vasa cadunt; quanto percussum pondere signent
Et lædant silicem. Possis ignavus
Possis ignavus haberi

[ocr errors]

Et subiti casus improvidus, ad cœnam si
Intestatus eas. Adeo tot fata, quot illa
Nocte patent vigiles, te prætereunte, fenestræ.
Ergo optes, votumque feras miserabile tecum,
Ut sint contentæ patulas defundere pelves.
Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
Dat pœnas, noctem patitur lugentis amicum
Pelidæ, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Ergo non aliter poterit dormire? Quibusdam
Somnum rixa facit: sed, quamvis improbus annis,
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina læna
Vitari jubet, et comitum longissimus ordo,
Multum præterea flammarum et aënea lampas:
Me, quem Luna solet deducere, vel breve lumen
Candelæ, cujus dispenso et tempéro filum,
Contemnit. Miseræ cognosce proœmia rixæ,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra starique jubet; parerè necesse est:
Nam quid agas, quum te furiosus cogat et idem
Fortior? Unde venis? exclamat: cujus aceto,
Cujus conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor et elixi vervecis labra comedit?

Nil mihi respondes? Aut dic, aut accipe calcem.

250

260

270

Ede, ubi consistas, in qua te quæro proseucha.
Dicere si tentes aliquid, tacitusve recedas,
Tantundem est; feriunt pariter; vadimonia deinde
Irati faciunt. Libertas pauperis hæc est:
Pulsatus rogat, et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

Nec tamen hæc tantum metuas: nam qui spoliet te
Non deerit, clausis domibus, postquam omnis ubique
Fixa catenatæ siluit compago taberna.
Interdum et ferro subitus grassator agit rem,
Armato quoties tutæ custode tenentur
Et Pomtina palus et Gallinaria pinus.

Sic inde huc omnes tanquam ad vivaria currunt.
Qua fornace graves, qua non incude, catena?
Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne
Vomer deficiat, ne marræ e et sarcula desint.
Felices proavorum atavos, felicia dicas
Secula, quæ quondam sub regibus atque tribunis
Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et plures subnectere causas:
Sed jumenta vocant, et sol inclinat; eundum est.
Nam mihi commota jam dudum mulio virga
Innuit. Ergo vale nostri memor, et quoties te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
Converte a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas,
Adjutor gelidos veniam caligatus in agros."

280

290

300

[ocr errors]

SATIRA IV.

ECCE iterum Crispinus, et est mihi sæpe vocandus
Ad partes, monstrum nulla virtute redemtum
A vitiis, æger solaque libidine fortis.

Quid refert igitur, quantis jumenta fatiget
Porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
Jugera quot vicina foro, quas emerit ædes?
Nemo malus felix, minime corruptor, et idem
Incestus, cum quo nuper vittata jacebat
Sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos.
Sed nunc de factis levioribus: et tamen alter
Si fecisset idem, caderet sub judice morum.
Nam quod turpe bonis, Titio Seioque, decebat
Crispinum. Quid agas, quum dira et fœdior omni
Crimine persona est? Mullum sex millibus emit,
Æquantem sane paribus sestertia libris,
Ut perhibent qui de magnis majora loquuntur.
Consilium laudo artificis, si munere tanto
Præcipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi.
Est ratio ulterior, magnæ si misit amicæ,
Que vehitur clauso latis specularibus antro.
Nil tale exspectes: emit sibi. Multa videmus,
Quæ miser et frugi non fecit Apicius. Hoc tu,
Succinctus patria quondam, Crispine, papyro!
Hoc pretium squama! [Potuit fortasse minoris
Piscator, quam piscis, emi. Provincia tanti
Vendit agros: sed majores Appulia vendit.
Quales tunc epulas ipsum glutisse putemus
Induperatorem, quum tot sestertia, partem
Exiguam et modica sumtam de margine cœnæ,
Purpureus magni ructarit scurra Palatî,

Jam princeps equitum, magna qui voce solebat

10

20

30

« PredošláPokračovať »