Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cardiaco nunquam cyathum missurus amico;
Cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
Setinis, cujus patriam titulumque senectus
Delevit multa veteris fuligine testæ:

Quale coronati Thrasea Helvidiusque bibebant
Brutorum et Cassî natalibus. Ipse capaces
Heliadum crustas et inæquales beryllo

Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum ;
Vel, si quando datur, custos affixus ibidem,
Qui numeret gemmas, unguesque observet acutos.
Da veniam præclara illic laudatur iaspis.
Nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
A digitis, quas in vagina fronte solebat
Ponere zelotypo juvenis prælatus Iarbæ.
Tu Beneventani sutoris nomen habentem
Siccabis calicem, nasorum quatuor, ac jam
Quassatum, et rupto poscentem sulfura vitro.
Si stomachus domini fervet vinoque ciboque,
Frigidior Geticis petitur decocta pruinis:

Non eadem vobis poni modo vina querebar:
Vos aliam potatis aquam. Tibi pocula cursor
Gætulus dabit, aut nigri manus ossea Mauri,
Et cui per mediam nolis occurrere noctem,

veheris dum per monumenta Latina.
os Asiæ ante ipsum, pretio majore paratus,
Quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci,
Et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
Frivola. Quod quum ita sit, tu Gætulum Ganymedem
Respice, quum sities. Nescit tot millibus emtus
Pauperibus miscere puer: sed forma, sed ætas
Digna supercilio. Quando ad te pervenit ille?
Quando vocatus adest calidæ gelidæque minister?
Quippe indignatur veteri parere clienti,

Quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
Maxima quæque domus servis est plena superbis.

40

50

60

Ecce, alius quanto porrexit murmure panem Vix fractum, solidæ jam mucida frusta farinæ, Quæ genuinum agitent, non admittentia morsum! Sed tener et niveus mollique siligine factus Servatur domino.

Dextram cohibere memento.

Salva sit artoptæ reverentia: finge tamen te
Improbulum; superest illic, qui ponere cogat.
"Vis tu consuetis, audax conviva, canistris
Impleri, panisque tui novisse colorem ?"
"Scilicet hoc fuerat, propter quod sæpe, relicta
Conjuge, per montem adversum gelidasque cucurri
Esquilias, fremeret sæva quum grandine vernus
Jupiter, et multo stillaret pænula nimbo!"
Aspice, quam longo distendat pectore lancem,
Quæ fertur domino, squilla, et quibus undique septa
Asparagis, qua despiciat convivia cauda,
Quum venit excelsi manibus sublata ministri.
Sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo
Fenitur exigua, feralis cœna, patella.

Ipse Venafrano piscem perfundit: at hic, qui
Pallidus affertur misero tibi caulis, olebit
Laternam illud enim vestris datur alveolis, quod
Canna Micipsarum prora subvexit acuta;
Propter quod Romæ cum Bocchare nemo lavatur;
Quod tutos etiam facit a serpentibus Afros.
Mullus erit domini, quem misit Corsica, vel quem
Tauromenitanæ rupes, quando omne peractum est
Et jam defecit nostrum mare, dum gula sævit,
Retibus assiduis penitus scrutante macello
Proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
Instruit ergo focum provincia: sumitur illinc
Quod captator emat Lænas, Aurelia vendat.
Virroni muræna datur, quæ maxima venit
Gurgite de Siculo: nam, dum se continet Auster,
Dum sedet et siccat madidas in carcere pennas,

70

80

100

Contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
Vos anguilla manet longæ cognata colubræ,
Aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse
Vernula riparum, pinguis torrente cloaca,
Et solitus mediæ cryptam penetrare Suburæ..
Ipsi pauca velim, facilem si præbeat aurem.
Nemo petit, modicis quæ mittebantur amicis
A Seneca, quæ Piso bonus, quæ Cotta solebat
Largiri: namque et titulis et fascibus olim
Major habebatur donandi gloria: solum
Pos ts, ut cœnes civiliter. Hoc face et esto,
Estʊ, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.

Anseris ante ipsum magni jecur, anseribus par
Altilis, et flavi dignus ferro Meleagri

Fumat aper: post hunc tradentur tubera, si ver
Tunc erit et facient optata tonitrua cœnas
Majores. "Tibi habe frumentum," Allidius inquit,
"O Libye: disjunge boves, dum tubera mittas."
Structorem interea, ne qua indignatio desit,
Saltantem spectas et chironomunta volanti
Cultello, donec peragat dictata magistri
Omnia. Nec minimo sane discrimine refert,
Quo gestu lepores et quo gallina secetur.

Dueris planta, velut ictus ab Hercule Cacus,

F foris, si quid tentaveris unquam

I

110

120

Hiscere, tanquam habeas tria nomina. Quando propinat
Virro tibi sumitque tuis contacta labellis

Pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
Perditus, ut dicat regi, "bibe?" Plurima sunt, quæ 130
Non audent homines pertusa dicere læna.
Quadringenta tibi si quis Deus aut similis Dis

Et melior fatis donaret; homuncio, quantus
Ex nihilo fieres, quantus Virronis amicus?

"Da Trebio! pone ad Trebium! Vis, frater, ab istis
Ilibus?" O nummi, vobis hunc præstat honorem,
Vos estis fratres. Dominus tamen et domini rex

Si vis tu fieri, nullus tibi parvulus aula
Luserit Æneas, nec filia dulcior illo:
Jucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
Sed tua nunc Migale pariat licet, et pueros tres
In gremium patris fundat simul: ipse loquaci
Gaudebit nido; viridem thoraca jubebit
Afferri, minimasque nuces, assemque rogatum,
Ad mensam quoties parasitus venerit infans.
Vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
Boletus domino; sed quales Claudius edit
Ante illum uxoris, post quem nil amplius edit.
Virro sibi et reliquis Virronibus illa jubebit
Poma dari, quorum solo pascaris odore:
Qualia perpetuus Phæacum autumnus habebat,
Credere quæ possis surrepta sororibus Afris:
Tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit,
Qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli
Discit ab hirsuta jaculum torquere capella.

Forsitan impensæ Virronem parcere credas.
Hoc agit, ut doleas : nam quæ comoedia, mimus
Quis melior plorante gula? Ergo omnia fiunt,
Si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
Cogaris, pressoque diu stridere molari.

Tu tibi liber homo et regis conviva videris:
Captum te nidore suæ putat ille culina:

Nec male conjectat. Quis enim tam nudus, ut illum
Bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum,
Vel nodus tantum et signum de paupere loro?
Spes bene cœnandi vos decipit. "Ecce, dabit jam
Semesum leporem atque aliquid de clunibus apri:
Ad nos jam veniet minor altilis." Inde parato
Intactoque omnes et stricto pane tacetis.
Ille sapit, qui te sic utitur. Omnia ferre
Si potes, et debes. Pulsandum vertice raso
Præbebis quandoque caput, nec dura timebis
Flagra pati, his epulis et tali dignus amico.

140

150

160

170

D. JUNII JUVENALIS

SATIRARUM

LIBER TERTIUS.

SATIRA VII.

Er spes et ratio studiorum in Cæsare tantum:
Solus enim tristes hac tempestate Camenas
Respexit, quum jam celebres notique poetæ
Balneolum Gabiis, Romæ conducere furnos
Tentarent, nec fœdum alii, nec turpe putarent
Præcones fieri; quum, desertis Aganippes
Vallibus, esuriens migraret in atria Clio.
Nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
Ostendatur, ames nomen victumque Machæræ,
Et vendas potius, commissa quod auctio vendit
Stantibus, œnophorum, tripodes, armária, cistas,
Alcithoen Paccî, Thebas et Terea Fausti.

Hoc satius, quam si dicas sub judice, “Vidi,”
vidisti. Faciant equites Asiani

Quanquam, et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,
Altera quos nudo traducit Gallia talo.

Nemo tamen studiis indignum ferre laborem

Cogetur posthac, nectit quicunque canoris
Eloquium vocale modis, laurumque momordit.
Hoc agite, O juvenes: circumspicit et stimulat vos
Materiamque sibi Ducis indulgentia quærit.
Si qua aliunde putas rerum exspectanda tuarum
Præsidia, atque ideo crocea membrana tabella
Impletur, lignorum aliquid posce ocius et, quæ

B

10

20

« PredošláPokračovať »