Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

SATIRA III.

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,
Muuse to to

Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ.
Janua Baiarum est et gratum litus amoni

Secessus. Ego vel Prochytam præpono Suburæ.

Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos ac mille pericula sævæ
Urbis, et Augusto recitantes mense poetas?
Sed dum tota domus reda componitur una,

[ocr errors]

Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.

10

Hie, ubi nocturna Numa constituebat amica, Cent
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Judæis; quorum cophinus foenumque supellex;
Omnis enim populo mercedem pendere jussa est
Arbor, et ejectis mendicat silva Camenis.
In vallem Egeria descendimus et speluncas
Dissimiles veris. Quanto præsentius esset
Numen aquæ, viridi si margine clauderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum!

20

Hic tunc Umbricius, "Quando artibus," inquit, "honestis
Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum ;

Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,

Dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.

Cedamus patria: vivant Artorius istic

Et Catulus; maneant qui nigrum in candida vertunt, 30 Quis facile est ædem conducere, flumina, portus,

[ocr errors]
[ocr errors]

H

ни

SATIRA III.

[ocr errors]

7

Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, or pise
Et præbere caput domina venale sub hasta.
Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ
Perpetui comites, notæque per oppida bucca,
Munera nunc edunt et, pollice vulgi,

Quem libet, occidunt populariter: inde reversi
Conducunt foricas: et cur non omnia? quum sint
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.

Quid Romæ faciam? Mentiri nescio; librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
Astrorum ignoro; funus promittere patris

[ocr errors]

Nec volo, nec possum; ranarum viscera nunquam
Inspexi. Ferre ad nuptam quæ mittit adulter,
Quæ mandat, norint alii: me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tanquam
Mancus, et exstinctæ corpus non utile dextræ.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
Estuat occultis animus semperque tacendis?
Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te secreti fecit honesti :

Jarus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas ponendaque præmia sumas
Tristis, et a magno semper timearis amico!

Quæ nunc divitibus gens acceptissima nostris,
Et quos præcipue fugiam, properabo fateri ;
Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,
Græcam urbem: quamvis quota portio fæcis Achæi?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
Vexit.

Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,

40

50

60

ennauté

with csoma

Et ceromatico fert niceteria collo.

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promtus et Isao torrentior. Ede, quid illum

70

Esse putes? quem vis hominem, secum attulit ad nos: Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes, intr Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.

Græculus esuriens in cœlum, jusseris, ibit.

Ad summam, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,
Qui sumsit pennas, mediis sed natus Athenis.

Horum ego non fugiam conchylia? ́me prior ille
Signabit? fultusque toro meliore recumbet,
Advectus Romam, quo pruna et cottana vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia cœlum
Hausit Aventini, bacca nutrita Sabina?
Quid, quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis?
Hæc eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur.

Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles aut cum molli Demetrius Hæmo:
Natio comoda est. Rides, meliore cachinno
Concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet; igniculum brumæ si tempore poscas,
Accipit endromidem; si dixeris, "stuo," sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest aliena sumere vultum

A facie, jactare manus, laudare paratus.
Scire volunt secreta domus atque inde timeri.

Et quoniam cœpit Græcorum mentio, transi

80

90

100

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Gymnasia atque audi facinus majoris abollæ.
Stoicus occidit Baream, delator amicum,
A Discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarcus,
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum,
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturæ patriæque veneno,

Limine summoveor; perierunt tempora longi
Servitii. Nusquam minor est jactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum Prætor lictorem impellat, et ire
Præcipitem jubeat, dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Da testem Romæ tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idæi; procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam:
Protenus ad censum, de moribus ultima fiet
Quæstio: "quot pascit servos? quot possidet agri
Jugera? quam multa magnaque paropside cœnat?”
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum
Et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
Creditur atque Deos, Dis ignoscentibus ipsis.
Quid, quod materiam præbet causasque jocorum
Omnibus hic idem, si fœda et scissa lacerna,
Si toga sordidula est et rupta calceus alter
Pelle patet; vel si, consuto vulnere, crassum
Atque recens linum ostendit non
n una cicatrix?
Nil habet infelix paupertas durius in se,
Quam quod ridiculos homines facit.

[ocr errors]

Exeat," inquit,

"Si pudor est, et de pulvino surgat equestri, Cujus res legi non sufficit, et sedeant hic

110

120

130

disimmel. In 140

Lenonum pueri quocumque in fornice nati 9
Hic plaudat nitidi præconis filius inter
Pinnirapi cultos juvenes juvenesque lanistæ.
Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
Quis gener hic placuit censu minor atque puellæ
Sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres?
Quando in consilio est Edilibus? Agmine facto+
"Debuerant olim tenues migrasse Quirites.
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi: sed Romæ durior illis
Conatus; magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres, et frugi conula magno.
Fictilibus coenare pudet, quod turpe negavit
Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam,
Contentusque illic veneto duroque culullo.

ater

Pars magna Italiæ est, si verum admittimus, in qua
Nemo togam sumit nisi mortuus. Ipsa dierum
Festorum herboso colitur si quando theatro
Majestas, tandemque redît ad pulpita notum
Exodium, quum personæ pallentis hiatum
In gremio matris formidat rusticus infans,
Æquales habitus illic similemque videbis
Orchestram et populum: clari velamen honoris,
Sufficiunt tunicæ summis Edilibus albæ.
Hic ultra vires habitus nitor; hic aliquid plus
Quam satis est interdum aliena sumitur arca.
Commune id vitium est: hic vivimus ambitiosa
Paupertate omnes. Quid te moror?

Omnia Romæ

Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes?
Ut te respiciat clauso Veiento labello?

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati;
Plena domus libis venalibus! Accipe, et istud
Fermentum tibi habe: præstare tributa clientes
Cogimur et cultis augere peculia servis.

Quis timet aut timuit gelida Præneste ruinam,

150

160

170

« PredošláPokračovať »