Obrázky na stránke
PDF
ePub

D. JUNII JUVENALIS

SATIRARUM

LIBER QUINTUS.

SATIRA XIII.

EXEMPLO quodcunque malo committitur, ipsi
Displicet auctori. Prima est hæc ultio, quod se
Judice nemo nocens absolvitur, improba quamvis
Gratia fallaci Prætoris vicerit urna.

Quid sentire putas omnes, Calvine, recenti
De scelere et fidei violatæ crimine? Sed nec
Tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
Jacturæ te mergat onus; nec rara videmus,
Quæ pateris. Casus multis hic cognitus, ac jam
Tritus, et e medio fortunæ ductus acervo.
Ponamus nimios gemitus: flagrantior æquo
Non debet dolor esse viri, nec vulnere major.
Tu quamvis levium minimam exiguamque malorum
Particulam vix ferre potes, spumantibus ardens
Visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
Depositum? stupet hæc, qui jam post terga reliquit
Sexaginta annos, Fonteio Consule natus?

An nihil in melius tot rerum proficis usu?
Magna quidem, sacris quæ dat præcepta libellis,
Victrix fortunæ sapientia: ducimus autem
Hos quoque felices, qui ferre incommoda vitæ,
Nec jactare jugum, vita didicere magistra.
Quæ tam festa dies, ut cesset prodere furem,
Perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum

10

20

Quæsitum, et partos gladio vel pyxide nummos?
Rari quippe boni: numerus vix est totidem, quot
Thebarum portæ vel divitis ostia Nili.

Nona ætas agitur pejoraque secula ferri
Temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
Nomen et a nullo posuit natura metallo.
Nos hominum Divumque fidem clamore ciemus,
Quanto Fæsidium laudat vocalis agentem
Sportula. Dic, senior bulla dignissime, nescis
Quas habeat Veneres aliena pecunia? nescis
Quem tua simplicitas risum vulgo moveat, quum
Exigis a quoquam, ne pejeret et putet ullis
Esse aliquod numen templis aræque rubenti?
Quondam hoc indigenæ vivebant more, priusquam
Sumeret agrestem posito diademate' falcem
Saturnus fugiens, tunc, quam virguncula Juno,
Et privatus adhuc Idais Jupiter antris.
Nulla super nubes convivia cœlicolarum,
Nec puer Iliacus, formosa nec Herculis uxor
Ad cyathos, et jam siccato nectare tergens
Brachia Vulcanus Liparæa nigra taberna.
Prandebat sibi quisque Deus, nec turba Deorum
Talis, ut est hodie, contentaque sidera paucis
Numinibus miserum urgebant Atlanta minori
Pondere. Nondum aliquis sortitus triste profundi
Imperium, aut Sicula torvus cum conjuge Pluton;
Nec rota, nec Furiæ, nec saxum aut vulturis atri
Pœna; sed infernis hilares sine regibus umbræ.
Improbitas illo fuit admirabilis ævo,
Credebant quo grande nefas et morte piandum,
Si juvenis vetulo non assurrexerat et si
Barbato cuicumque puer, licet ipse videret
Plura domi fraga et majores glandis acervos..
Tam venerabile erat præcedere quatuor annis,
Primaque par adeo sacræ lanugo senectæ !

30

40

50

Nunc, si depositum non infitietur amicus,
Si reddat veterem cum tota ærugine follem,
Prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,
Quæque coronata lustrari debeat agna.
Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
Hoc monstrum puero aut miranti sub aratro
Piscibus inventis et feta comparo mulæ,
Sollicitus, tanquam lapides effuderit imber,
Examenque apium longa consederit uva
Culmine delubri, tanquam ip mare
mare fluxerit amnis
Gurgitibus miris et lactis vortice torrens.
Intercepta decem quereris sestertia fraude
Sacrilega? Quid si bis centum perdidit alter
Hoc arcana modo? majorem tertius illa

Summam, quam patulæ vix ceperat angulus arcæ ?
Tam facile et pronum est supero temnere testes,
Si mortalis idem nemo sciat! Aspice, quanta
Voce neget; quæ sit ficti constantia vultus.
Per solis radios Tarpeiaque fulmina jurat,
Et Martis frameam et Cirrhæi spicula vatis,
Per calamos venatricis pharetramque puellæ,
Perque tuum, pater Ægæi Neptune, tridentem:
Addit et Herculeos arcus hastamque Minervæ,
Quidquid habent telorum armamentaria coli.
Si vero et pater est, "Comedam," inquit, "flebile nati
Sinciput elixi Pharioque madentis aceto."
Sunt in Fortunæ qui casibus omnia ponunt,
Et nullo credunt mundum rectore moveri,
Natura volvente vices et lucis et anni,
Atque ideo intrepidi quæcunque altaria tangunt.
Est alius metuens, ne crimen pœna sequatur:
Hic putat esse Deos et pejerat, atque ita secum:
"Decernat, quodcumque volet, de corpore nostro
Isis, et irato feriat mea lumina sistro,

Dummodo vel cæcus teneam, quos abnego, nummos.

60

70

80

90

Et Phthisis et vomicæ putres et dimidium crus
Sunt tanti? Pauper locupletem optare podagram
Nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
Archigene. Quid enim velocis gloria plantæ
Præstat, et esuriens Pisææ ramus olivæ?
Ut sit magna, tamen certe lenta ira Deorum est.
Si curant igitur cunctos punire nocentes,
Quando ad me venient? sed et exorabile numen
Fortasse experiar: solet his ignoscere. Multi
Committunt eadem diverso crimina fato:

Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema."
Sic animum diræ trepidum formidine culpæ
Confirmant. Tunc te sacra ad delubra vocantem
Præcedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.
Nam quum magna malæ superest audacia causæ,
Creditur a multis
Mimum agit ille,

Urbani qualem fugitivus scurra Catulli:

Tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,

Vel potius, quantum Gradivus Homericus: "Audis,
Jupiter, hæc, nec labra moves, quum mittere vocem
Debueras vel marmoreus vel aheneus? aut cur

In carbone tuo charta pia thura soluta

Ponimus, et sectum vituli jecur albaque porci
Omenta? Ut video, nullum discrimen habendum est
Effigies inter vestras statuamque Vagellî.”
Accipe quæ contra valeat solatia ferre,

Et qui nec Cynicos, nec Stoica dogmata legit
A Cynicis tunica distantia, non Epicurum
Suspicit exigui lætum plantaribus horti.
Curentur dubii medicis majoribus ægri :
Tu venam vel discipulo committe Philippi.
Si nullum in terris tam detestabile factum
Ostendis, taceo; nec pugnis cædere pectus
Te veto, nec plana faciem contundere palma,
-Quandoquidem accepto claudenda est janua damno.

100

110

120

Et majore domus gemitu, majore tumultu

Planguntur nummi, quam funera. Nemo dolorem

Fingit in hoc casu, vestem diducere summam

130

[graphic]

Contentus, vexare oculos humore coacto.
Ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
Sed si cuncta vides simili fora plena querela,
Si, decies lectis diversa parte tabellis,
Vana supervacui dicunt chirographa ligni,
Arguit ipsorum quos litera gemmaque princeps
Sardonychum, loculis quæ custoditur eburnis:
Ten', O delicias! extra communia censes
Ponendum? Qui tu gallinæ filius albæ,
Nos viles pulli nati infelicibus vi?

Rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
Si flectas oculos majora ad crimina. Confer
Conductum latronem, incendia sulfure cept
Atque dolo, primos quum janua colligines:
Confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
Pocula adoranda robiginis, et populorum
Dona, vel antiquo positas a rege coronas.
Hæc ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus, qui
Radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
Neptuni; qui bracteolam de Castore ducat.
An dubitet, solitus totum conflare Tonantem?
Confer et artifices mercatoremque veneni,
Et deducendum corio bovis in mare, cum quo
Clauditur adversis innoxia simia fatis.

Hæc quota pars scelerum, quæ custos Gallicus urbis
Usque a Lucifero, donec lux occidat, audit?

Humani generis mores tibi nosse volenti

Sufficit una domus. Paucos consume dies, et
Dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
Quis tumidum guttur miratur in Alpibus? aut quis
In Meroe crasso majorem infante mamillam?
Cærula quis stupuit Germani lumina, flavam

140

150

160

« PredošláPokračovať »