Cæsariem et madido torquentem cornua cirro? Nempe quod hæc illis natura est omnibus una. Ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmæus parvis currit bellator in armis:
Mox impar hosti raptusque per aera curvis Unguibus a sæva fertur grue. Si videas hoc Gentibus in nostris, risu quatiare: sed illic, Quanquam eadem assidue spectentur prælia, ridet Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.
"Nullane perjuri capitis fraudisque nefandæ Pœna erit ?" Abreptum crede hunc graviore catena Protinus, et nostro (quid plus velit ira?) necari Arbitrio: manet illa tamen jactura, nec unquam Depositum tibi sospes erit: sed corpore trunco Invidiosa dabit minimus solatia sanguis: At vindicta bonum vita jucundius ipsa. Nempe hoc indo, quorum præcordia nullis Interdum aut levibus videas flagrantia causis. Quantulacunque adeo est occasio, sufficit iræ: Chrysippus non dicet idem, nec mite Thaletis Ingenium, dulcique senex vicinus Hymetto, Qui partem acceptæ sæva inter vincla cicuta Accusatori nollet dare. Plurima felix Paullatim vitia atque errores exuit omnes, Prima docet rectum Sapientia: quippe minuti Semper et infirmi est animi exiguique voluptas Ultio. Continuo sic collige, quod vindicta
Nemo magis gaudet, quam femina. Cur tamen hos tu Evasisse putes, quos diri conscia facti
Mens habet attonitos et surdo verbere cædit Occultum quatiente animo tortore flagellum? Pœna autem vehemens ac multo sævior illis, Quas et Cædicius gravis invenit aut Rhadamanthus, Nocte dieque suum gestare in pectore testem. Spartano cuidam respondit Pythia vates:
Haud impunitum quondam fore, quod dubitaret Depositum retinere et fraudem jure tueri Jurando: quærebat enim, quæ numinis esset Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo? Reddidit ergo, metu, non moribus; et tamen omnem Vocem adyti dignam templo veramque probavit, Exstinctus tota pariter cum prole domoque Et, quamvis longa deductis-gente, propinquis. Has patitur pœnas peccandi sola voluntas. Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, Facti crimen habet. "Cedo, si conata peregit?" Perpetua anxietas nec mensæ tempore cessat, Faucibus, ut morbo, siccis interque molares Difficili crescente cibo: Setina misellus Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus Displicet; ostendas melius, densissima ruga Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno. Nocte brevem si forte indulsit cura soporem, Et toto versata toro jam membra quiescunt, Continuo templum et violati numinis aras Et, quod præcipuis mentem sudoribus urget, Te videt in somnis; tua sacra et major imago Humana turbat pavidum cogitque fateri.
Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, Quum tonat, exanimes primo quoque murmure cœli; Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed Iratus cadat in terras et judicet ignis. Illa nihil nocuit, cura graviore timetur Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno. Præterea, lateris vigili cum febre dolorem Si cœpere pati, missum ad sua corpora morbum Infesto credunt a numine; saxa Deorum Hæc et tela putant. Pecudem spondere sacello Balantem et Laribus cristam promittere galli Non audent: quid enim sperare nocentibus ægris
Concessum? vel quæ non dignior hostia vita? Mobilis et varia est ferme natura malorum. Quum scelus admittunt, superest constantia: quid fas Atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit
Damnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis Peccandi finem posuit sibi? quando recepit Ejectum semel attrita de fronte ruborem?
Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster Perfidus et nigri patietur carceris uncum, Aut maris Ægæi rupem scopulosque frequentes Exsulibus magnis. Poena gaudebis amara Nominis invisi tandemque fatebere lætus,
Nec surdum, nec Tiresiam quenquam esse Deorum.
PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra Et nitidis maculam hæsuram figentia rebus, Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes. Si damnosa senem juvat alea, ludit et heres Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo. Nec melius de se cuiquam sperare propinquo Concedet juvenis, qui radere tubera terræ, Boletum condire et eodem jure natantes Mergere ficedulas didicit, nebulone parente Et cana monstrante gula. Quum septimus annus Transierit puero, nondum omni dente renate, Barbatos licet admoveas mille inde magistros, Hinc totidem, cupiet lauto coenare paratuse Semper, et a magna non degenerare culina.
Mitem animum et mores modicis erroribus æquos Præcipit, atque animas servorum et corpora nostra Materia constare putat paribusque elementis? An sævire docet Rutilus, qui gaudet acerbo Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis Comparat, Antiphates trepidi Laris ac Polyphemus, Tum felix, quoties aliquis tortore vocato Uritur ardenti duo propter lintea ferro?
Quid suadet juveni lætus stridore catenæ, Quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer Rusticus?
Sic natura jubet: velocius et citius nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter Forsitan hæc spernant juvenes, quibus arte benigna Et meliore luto finxit præcordia Titan : Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,
Et monstrata diu veteris trahit orbita culpæ. Abstineas igitur damnandis: hujus enim vel Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur Ex nobis geniti: quoniam dociles imitandis Turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam Quocunque in populo videas, quocunque sub axe: Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam. Nil dictu foedum visuque hæc limina tangat,
Maxima debetur puero reverentia. Si quid Turpe paras, ne tu pueri contemseris annos, Sed peccaturo obstet tibi filius infans. Nam si quid dignum Censoris fecerit ira Quandoque, et similem tibi se non corpore tantum Nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui Omnia deterius tua per vestigia peccet: Corripies nimirum et castigabis acerbo Clamore ac post hæc tabulas mutare parabis! Unde tibi frontem libertatemque parentis, Quum facias pejora senex vacuumque cerebro Jam pridem caput hoc ventosa cucurbita quærat? Hospite venturo, cessabit nemo tuorum. "Verre pavimentum, nitidas ostende columnas, Arida cum tota descendat aranea tela; Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter:" Vox domini furit instantis virgamque tenentis. Ergo miser trepidas, ne stercore fœda canino Atria displiceant oculis venientis amici, Ne perfusa luto sit porticus (et tamen uno Semodio scobis hæc emendat servulus unus): Illud non agitas, ut sanctam filius omni Aspiciat sine labe domum vitioque carentem? Gratum est, quod patriæ civem populoque dedisti, Si facis, ut patriæ sit idoneus, utilis agris, Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.
« PredošláPokračovať » |