Obrázky na stránke
PDF
ePub

Cæsariem et madido torquentem cornua cirro?
Nempe quod hæc illis natura est omnibus una.
Ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram
Pygmæus parvis currit bellator in armis:

Mox impar hosti raptusque per aera curvis
Unguibus a sæva fertur grue. Si videas hoc
Gentibus in nostris, risu quatiare: sed illic,
Quanquam eadem assidue spectentur prælia, ridet
Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.

"Nullane perjuri capitis fraudisque nefandæ
Pœna erit ?" Abreptum crede hunc graviore catena
Protinus, et nostro (quid plus velit ira?) necari
Arbitrio: manet illa tamen jactura, nec unquam
Depositum tibi sospes erit: sed corpore trunco
Invidiosa dabit minimus solatia sanguis:
At vindicta bonum vita jucundius ipsa.
Nempe hoc indo, quorum præcordia nullis
Interdum aut levibus videas flagrantia causis.
Quantulacunque adeo est occasio, sufficit iræ:
Chrysippus non dicet idem, nec mite Thaletis
Ingenium, dulcique senex vicinus Hymetto,
Qui partem acceptæ sæva inter vincla cicuta
Accusatori nollet dare. Plurima felix
Paullatim vitia atque errores exuit omnes,
Prima docet rectum Sapientia: quippe minuti
Semper et infirmi est animi exiguique voluptas
Ultio. Continuo sic collige, quod vindicta

[ocr errors]

Nemo magis gaudet, quam femina. Cur tamen hos tu
Evasisse putes, quos diri conscia facti

Mens habet attonitos et surdo verbere cædit
Occultum quatiente animo tortore flagellum?
Pœna autem vehemens ac multo sævior illis,
Quas et Cædicius gravis invenit aut Rhadamanthus,
Nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano cuidam respondit Pythia vates:

170

[graphic]

180

190

SATIRA XIII.

Haud impunitum quondam fore, quod dubitaret
Depositum retinere et fraudem jure tueri
Jurando: quærebat enim, quæ numinis esset
Mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo?
Reddidit ergo, metu, non moribus; et tamen omnem
Vocem adyti dignam templo veramque probavit,
Exstinctus tota pariter cum prole domoque
Et, quamvis longa deductis-gente, propinquis.
Has patitur pœnas peccandi sola voluntas.
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facti crimen habet. "Cedo, si conata peregit?"
Perpetua anxietas nec mensæ tempore cessat,
Faucibus, ut morbo, siccis interque molares
Difficili crescente cibo: Setina misellus
Exspuit; Albani veteris pretiosa senectus
Displicet; ostendas melius, densissima ruga
Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno.
Nocte brevem si forte indulsit cura soporem,
Et toto versata toro jam membra quiescunt,
Continuo templum et violati numinis aras
Et, quod præcipuis mentem sudoribus urget,
Te videt in somnis; tua sacra et major imago
Humana turbat pavidum cogitque fateri.

Hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
Quum tonat, exanimes primo quoque murmure cœli;
Non quasi fortuitus, nec ventorum rabie, sed
Iratus cadat in terras et judicet ignis.
Illa nihil nocuit, cura graviore timetur
Proxima tempestas, velut hoc dilata sereno.
Præterea, lateris vigili cum febre dolorem
Si cœpere pati, missum ad sua corpora morbum
Infesto credunt a numine; saxa Deorum
Hæc et tela putant. Pecudem spondere sacello
Balantem et Laribus cristam promittere galli
Non audent: quid enim sperare nocentibus ægris

[blocks in formation]
[graphic]

220

230

Concessum? vel quæ non dignior hostia vita?
Mobilis et varia est ferme natura malorum.
Quum scelus admittunt, superest constantia: quid fas
Atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
Criminibus. Tamen ad mores natura recurrit

Damnatos, fixa et mutari nescia. Nam quis
Peccandi finem posuit sibi? quando recepit
Ejectum semel attrita de fronte ruborem?

Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno
Flagitio? Dabit in laqueum vestigia noster
Perfidus et nigri patietur carceris uncum,
Aut maris Ægæi rupem scopulosque frequentes
Exsulibus magnis. Poena gaudebis amara
Nominis invisi tandemque fatebere lætus,

Nec surdum, nec Tiresiam quenquam esse Deorum.

240

[graphic]

SATIRA XIV.

PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra
Et nitidis maculam hæsuram figentia rebus,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Si damnosa senem juvat alea, ludit et heres
Bullatus, parvoque eadem movet arma fritillo.
Nec melius de se cuiquam sperare propinquo
Concedet juvenis, qui radere tubera terræ,
Boletum condire et eodem jure natantes
Mergere ficedulas didicit, nebulone parente
Et cana monstrante gula. Quum septimus annus
Transierit puero, nondum omni dente renate,
Barbatos licet admoveas mille inde magistros,
Hinc totidem, cupiet lauto coenare paratuse
Semper, et a magna non degenerare culina.

Mitem animum et mores modicis erroribus æquos
Præcipit, atque animas servorum et corpora nostra
Materia constare putat paribusque elementis?
An sævire docet Rutilus, qui gaudet acerbo
Plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis
Comparat, Antiphates trepidi Laris ac Polyphemus,
Tum felix, quoties aliquis tortore vocato
Uritur ardenti duo propter lintea ferro?

Quid suadet juveni lætus stridore catenæ,
Quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer
Rusticus?

Sic natura jubet: velocius et citius nos

Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter
Forsitan hæc spernant juvenes, quibus arte benigna
Et meliore luto finxit præcordia Titan :
Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,

[graphic]

10

20

30

[ocr errors]

Et monstrata diu veteris trahit orbita culpæ.
Abstineas igitur damnandis: hujus enim vel
Una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti: quoniam dociles imitandis
Turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam
Quocunque in populo videas, quocunque sub axe:
Sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam.
Nil dictu foedum visuque hæc limina tangat,

Intra quæ puer est.

Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contemseris annos,
Sed peccaturo obstet tibi filius infans.
Nam si quid dignum Censoris fecerit ira
Quandoque, et similem tibi se non corpore tantum
Nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui
Omnia deterius tua per vestigia peccet:
Corripies nimirum et castigabis acerbo
Clamore ac post hæc tabulas mutare parabis!
Unde tibi frontem libertatemque parentis,
Quum facias pejora senex vacuumque cerebro
Jam pridem caput hoc ventosa cucurbita quærat?
Hospite venturo, cessabit nemo tuorum.
"Verre pavimentum, nitidas ostende columnas,
Arida cum tota descendat aranea tela;
Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter:"
Vox domini furit instantis virgamque tenentis.
Ergo miser trepidas, ne stercore fœda canino
Atria displiceant oculis venientis amici,
Ne perfusa luto sit porticus (et tamen uno
Semodio scobis hæc emendat servulus unus):
Illud non agitas, ut sanctam filius omni
Aspiciat sine labe domum vitioque carentem?
Gratum est, quod patriæ civem populoque dedisti,
Si facis, ut patriæ sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

40

[graphic]

50

60

« PredošláPokračovať »