Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

Abrupto. Jam nunc obstas et vota moraris,
Jam torquet juvenem longa et cervina senectus.
Ocius Archigenen quære, atque eme quod Mithridates
Composuit, si vis aliam decerpere ficum,

Atque alias tractare rosas. Medicamen habendum est,
Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
Nulla æquare queas prætoris pulpita lauti,
Si spectes, quanto capitis discrimine constent
Incrementa domus, ærata multus in arca
Fiscus, et ad vigilem ponendi Castora nummi,
Ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit, et res
Non potuit servare suas. Ergo omnia Floræ
Et Cereris licet et Cybeles aulæa relinquas:
Tanto majores humana negotia ludi.

An magis oblectant animum jactata petauro
Corpora, quique solet rectum descendere funem,
Quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
Perditus ac vilis sacci mercator olentis;
Qui gaudes pingue antiquæ de litore Cretæ
Passum, et municipes Jovis advexisse lagenas?
Hic tamen ancipiti figens vestigia planta
Victum illa mercede parat, brumamque famemque
Illa reste cavet: tu propter mille talenta

Et centum villas temerarius. Aspice portus

250

[graphic]

260

270

Et plenum magnis trabibus mare; plus hominum est jam
In pelago; veniet classis, quocunque vocarit
Spes lucri, nec Carpathium Gætulaque tantum
Equora transiliet, sed, longe Calpe relicta,
Audiet Herculeo stridentem gurgite solem.
Grande operæ pretium est, ut tenso folle reverti
Inde domum possis, tumidaque superbus aluta,
Oceani monstra et juvenes vidisse marinos.
Non unus mentes agitat furor. Ille sororis

In manibus vultu Eumenidum terretur et igni,
Hic bove percusso mugire Agamemnona credit
Aut Ithacum. Parcat tunicis licet atque lacernis,
Curatoris eget qui navem mercibus implet
Ad summum latus, et tabula distinguitur unda,
Quum sit causa mali tanti et discriminis hujus
Concisum argentum in titulos faciesque minutas.
Occurrunt nubes et fulgura: "solvite funem,"
Frumenti dominus elamat piperisque coemti;
"Nil color hic coeli, nil fascia nigra minatur;
Estivum tonat." Infelix hac forsitan ipsa
Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur
Obrutus, et zonam læva morsuque tenebit.
Sed cujus votis modo non suffecerat aurum,
Quod Tagus et rutila volvit Pactolus arena,
Frigida sufficient velantes inguina panni
Exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
Dum rogat, et picta se tempestate tuetur.

Tantis parta malis cura majore metuque
Servantur. Misera est magni custodia census.
Dispositis prædives hamis vigilare cohortem
Servorum noctu Licinus jubet, attonitus pro
Electro signisque suis Phrygiaque columna,
Atque ebore et lata testudine. Dolia nudi
Non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet
Cras domus, aut eadem plumbo commissa manebit.
Sensit Alexander, testa quum vidit in illa
Magnum habitatorem, quanto felicior hic, qui
Nil cuperet, quam qui totum sibi posceret orbem,
Passurus gestis æquanda pericula rebus.
Nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam. Mensura tamen quæ
Sufficiat census, si quis me consulat, edam:
In quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,

280

[graphic]

290

300

310

Quantum Socratici ceperunt ante penates.
Nunquam aliud natura, aliud sapientia dicit.
Acribus exemplis videor te claudere. Misce
Ergo aliquid nostris de moribus: effice summam, ww
Bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.
Hæc quoque si rugam trahit extenditque labellum,
Sume duos Equites, fac tertia quadringenta.

Si nondum implevi gremium, si panditur ultra,
Nec Crosi fortuna unquam, nec Persica regna
Sufficient animo, nec divitiæ Narcissi,
Indulsit Cæsar cui Claudius omnia, cujus
Paruit imperiis, uxorem occidere jussus.

320

SATIRA XV.

QUIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens
Ægyptus portenta colat? Crocodilon adorat
Pars hæc, illa pavet saturam serpentibus ibin.
Effigies sacri nitet aurea cercopitheci,
Dimidio magicæ resonant ubi Memnone chordæ,
Atque vetus Thebe centum jacet obruta portis.
Illic aeluros, hic piscem fluminis, illic

Oppida tota canem venerantur, nemo Dianam.
Porrum et cæpe nefas violare et frangere morsu.
O sanctas gentes, quibus hæc nascuntur in hortis
Numina! Lanatis animalibus abstinet omnis
Mensa; nefas illic fetum jugulare capella:
Carnibus humanis vesci licet. Attonito quum
Tale super cœnam facinus narraret Ulixes
Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam
Moverat, ut mendax aretalogus.
"In mare nemo

Hunc abicit, sæva dignum veraque Charybdi,
Fingentem immanes Læstrygonas atque Cyclopas?
Nam citius Scyllam vel concurrentia saxa
Cyanea, plenos et tempestatibus utres

Crediderim, aut tenui percussum verbere Circes
Et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.
Tam vacui capitis populum Phæaca putavit?"
Sic aliquis merito nondum ebrius, et minimum qui
De Corcyræa temetum duxerat urna:

Solus enim hæc Ithacus nullo sub teste canebat.
Nos miranda quidem, sed nuper consule Junio
Gesta super calidæ referemus monia Copti,

Nos vulgi scelus et cunctis graviora cothurnis.

[graphic]

10

20

Nam scelus, a Pyrrha quamquam omnia syrmata volvas, 30 Nullus apud tragicos populus facit. Accipe, nostro

Dira quod exemplum feritas produxerit ævo.

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas, Immortale odium et nunquam sanabile vulnus Ardet adhuc, Ombos et Tentyra.

Summus utrinque

Inde furor vulgo, quod numina vicinorum
Odit uterque locus, quum solos credat habendos
Esse Deos, quos ipse colit. Sed tempore festo
Alterius populi rapienda occasio cunctis
Visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne
Lætum hilaremque diem, ne magnæ gaudia cœnæ
Sentirent, positis ad templa et compita mensis
Pervigilique toro, quem nocte ac luce jacentem
Septimus interdum sol invenit. Horrida sane
Ægyptus; sed luxuria, quantum ipse notavi,
Barbara famoso non cedit turba Canopo.
Adde, quod et facilis victoria de madidis et
Blæsis atque mero titubantibus. Inde virorum
Saltatus nigro tibicine, qualiacunque

Unguenta et flores muntæque in fronte coronæ.
Hinc jejunum odium. Sed jurgia prima sonare
Incipiunt animis ardentibus: hæc tuba rixæ.
Dein clamore pari concurritur, et vice teli
Sævit nuda manus: paucæ sine vulnere malæ ;
Vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus
Integer. Aspiceres jam cuncta per agmina vultus
Dimidios, alias facies et hiantia ruptis

Ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.
Ludere se credunt ipsi tamen et pueriles
Exercere acies, quod nulla cadavera calcent:

Et sane quo tot rixantis millia turbæ,

Si vivunt omnes? Ergo acrior impetus, et jam
Saxa inclinatis per humum quæsita lacertis
Incipiunt torquere, domestica seditioni

Tela; nec hunc lapidem, quales et Turnus et Ajax,
Vel quo Tydides percussit pondere coxam

Æneæ; sed quem valeant emittere dextræ

40

[graphic]

50

60

« PredošláPokračovať »