Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

Illis dissimiles et nostro tempore natæ.

Nam
genus hoc vivo jam decrescebat Homero.
Terra malos homines nunc educat atque pusillos:
Ergo Deus, quicunque aspexit, ridet et odit.

A diverticulo repetatur fabula. Postquam
Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum
Audet, et infestis pugnam instaurare sagittis:
Terga fuga celeri præstantibus omnibus, instant
Qui vicina colunt umbrosa Tentyra palmæ.
Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum
Præcipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum
Frusta et particulas, ut multis mortuus unus
Sufficeret, totum corrosis ossibus edit

Victrix turba: nec ardenti decoxit aeno

Aut verubus: longum usque adeo tardumque putavit
Exspectare focos, contenta cadavere crudo.

Hic gaudere libet, quod non violaverit ignem,
Quem summa cœli raptum de parte Prometheus
Donavit terris. Elemento gratulor, et te

Exsultare reor. Sed qui mordere cadaver
Sustinuit, nil unquam hac carne libentius edit.
Nam scelere in tanto ne quæras et dubites, an
Prima voluptatem gula senserit. Ultimus autem,
Qui stetit absumto jam toto corpore, ductis
Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat.
Vascones, hæc fama est, alimentis talibus olim
Produxere animas: sed res diversa, sed illic
Fortunæ invidia est bellorumque ultima, casus
Extremi, longæ dira obsidionis egestas.
Hujus enim, quod nunc agitur, miserabile debet
Exemplum esse cibi: sicut modo dicta mihi gens
Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid
Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus,
Membra aliena fame lacerabant, esse parati

70

80

90

100

Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve Deorum
Viribus abnuerit dira atque immania passis,
Et quibus illorum poterant ignoscere manes,
Quorum corporibus vescebantur? Melius nos
Zenonis præcepta monent: nec enim omnia, quædam
Pro vita facienda putat. Sed Cantaber unde
Stoicus, antiqui præsertim ætate Metelli?

Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas.
Gallia causidicos docuit facunda Britannos:
De conducendo loquitur jam rhetore Thule.
Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par
Virtute atque fide, sed major clade, Saguntus
Tale quid excusat. Mæotide sævior ara
Ægyptus: quippe illa nefandi Taurica sacri
Inventrix homines (ut jam, quæ carmina tradunt,
Digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil
Aut gravius cultro timet hostia. Quis modo casus
Impulit hos? quæ tanta fames infestaque vallo
Arma coegerunt tam detestabile monstrum
Audere? Anne aliam, terra Memphitide sicca,
Invidiam facerent nolenti surgere Nilo?
Qua nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam,
Sauromatæque truces aut immanes Agathyrsi,
Hac sævit rabie imbelle et inutile vulgus,
Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis,
Et brevibus pictæ remis incumbere testæ.
Nec pœnam sceleri invenies, nec digna parabis
Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt
Et similes ira atque fames. Mollissima corda
Humano generi dare se natura fatetur,

Quæ lacrimas dedit: hæc nostri pars optima sensus.
Plorare ergo jubet casum lugentis amici
Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem
Circumscriptorem, cujus manantia fletu

Ora puellares faciunt incerta capilli.

Naturæ imperio gemimus, quum funus adultæ

110

120

130

Virginis occurrit, vel terra clauditur infans,

Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 140

Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,

Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos

A grege mutorum, atque ideo venerabile soli
Sortiti ingenium, divinorumque capaces,
Atque, exercendis capiendisque artibus apti,
Sensum a cœlesti demissum traximus arce,

Cujus egent prona et terram spectantia. Mundi
Principio indulsit communis conditor illis

Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
Affectus petere auxilium et præstare juberet,

Dispersos trahere in populum, migrare vetusto
De nemore et proavis habitatas linquere silvas;
Edificare domos, Laribus conjungere, nostris
Tectum aliud, tutos vicino limine somnos
Ut collata daret fiducia; protegere armis
Lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem,
Communi dare signa tuba, defendier îsdem
Turribus, atque una portarum clave teneri.
Sed jam serpentum major concordia: parcit
Cognatis maculis similis fera. Quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam
Exspiravit aper majoris dentibus apri?

Indica tigris agit rabida cum tigride pacem
Perpetuam: sævis inter se convenit ursis.
Ast homini ferrum letale incude nefanda

Produxisse parum est; quum rastra et sarcula tantum
Assueti coquere, et marris ac vomere lassi
Nescierint primi gladios extendere fabri.
Aspicimus populos, quorum non sufficit iræ

150

160

Occidisse aliquem; sed pectora, brachia, vultum
Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo,
Vel quo non fugeret, si nunc hæc monstra videret
Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

170

Tanquam homine et ventri indulsit non omne legumen?

SATIRA XVI.

QUIS numerare queat felicis præmia, Galle,
Militia? Nam si subeuntur prospera castra,
Me pavidum excipiat tironem porta secundo
Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni,
Quam si nos Veneris commendet epistola Marti
Et Samia genitrix quæ delectatur arena.

Commoda tractemus primum communia: quorum
Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus
Audeat ; immo etsi pulsetur, dissimulet, nec
Audeat excussos prætori ostendere dentes,
Et nigram in facie tumidis livoribus offam,
Atque oculum, medico nil promittente, relictum.
Bardaicus judex datur hæc punire volenti,
Calceus et grandes magna ad subsellia suræ,
Legibus antiquis castrorum et more Camilli
Servato, miles ne vallum litiget extra
Et procul a signis. Justissima Centurionum
Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit

10

Ultio, si justæ defertur causa querelæ.

Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli

20

Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit

Vindicta et gravior quam injuria. Dignum erit ergo
Declamatoris mulino corde Vagellî,

Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
Millia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe
Præterea? quis tam Pylades, molem aggeris ultra
Ut veniat? Lacrimæ siccentur protinus, et se
Excusaturos non sollicitemus amicos.
Da testem, judex quum dixerit; audeat ille,
Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi?
Et credam dignum barba, dignumque capillis

30

Majorum. Citius falsum producere testem
Contra paganum possis, quam vera loquentem
Contra fortunam armati contraque pudorem.

Præmia nunc alia atque alia emolumenta notemus
Sacramentorum. Convallem ruris aviti
Improbus aut campum mihi si vicinus ademit
Et sacrum effodit medio de limite saxum,
Quod mea cum patulo coluit puls annua libo;
Debitor aut sumtos pergit non reddere nummos,
Vana supervacui dicens chirographa ligni:
Exspectandus erit, qui lites inchoet, annus
Totius populi: sed tunc quoque mille ferenda
Tædia, mille mora; toties subsellia tantum
Sternuntur ; tum facundo ponente lacernas
Cædicio, et Fusco jam micturiente, parati
Digredimur: lentaque fori pugnamus arena.
Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit,
Quod placitum est ipsis, præstatur tempus agendi,
Nec res atteritur longo sufflamine litis.

Solis præterea testandi militibus jus

40

50

Vivo patre datur: nam, quæ sunt parta labore

Militiæ, placuit non esse in corpore census,

Omne tenet cujus regimen pater. Ergo Coranum
Signorum comitem, castrorumque æra merentem,

Quamvis jam tremulus, captat pater. Hunc favor æquus
Provehit, et pulcro reddit sua dona labori.

Ipsius certe ducis hoc referre videtur,
Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,

Ut læti phaleris omnes et torquibus omnes.

60

« PredošláPokračovať »