Illis dissimiles et nostro tempore natæ.
Nam genus hoc vivo jam decrescebat Homero. Terra malos homines nunc educat atque pusillos: Ergo Deus, quicunque aspexit, ridet et odit.
A diverticulo repetatur fabula. Postquam Subsidiis aucti, pars altera promere ferrum Audet, et infestis pugnam instaurare sagittis: Terga fuga celeri præstantibus omnibus, instant Qui vicina colunt umbrosa Tentyra palmæ. Labitur hinc quidam, nimia formidine cursum Præcipitans, capiturque: ast illum in plurima sectum Frusta et particulas, ut multis mortuus unus Sufficeret, totum corrosis ossibus edit
Victrix turba: nec ardenti decoxit aeno
Aut verubus: longum usque adeo tardumque putavit Exspectare focos, contenta cadavere crudo.
Hic gaudere libet, quod non violaverit ignem, Quem summa cœli raptum de parte Prometheus Donavit terris. Elemento gratulor, et te
Exsultare reor. Sed qui mordere cadaver Sustinuit, nil unquam hac carne libentius edit. Nam scelere in tanto ne quæras et dubites, an Prima voluptatem gula senserit. Ultimus autem, Qui stetit absumto jam toto corpore, ductis Per terram digitis, aliquid de sanguine gustat. Vascones, hæc fama est, alimentis talibus olim Produxere animas: sed res diversa, sed illic Fortunæ invidia est bellorumque ultima, casus Extremi, longæ dira obsidionis egestas. Hujus enim, quod nunc agitur, miserabile debet Exemplum esse cibi: sicut modo dicta mihi gens Post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid Cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis Pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus, Membra aliena fame lacerabant, esse parati
Et sua. Quisnam hominum veniam dare, quisve Deorum Viribus abnuerit dira atque immania passis, Et quibus illorum poterant ignoscere manes, Quorum corporibus vescebantur? Melius nos Zenonis præcepta monent: nec enim omnia, quædam Pro vita facienda putat. Sed Cantaber unde Stoicus, antiqui præsertim ætate Metelli?
Nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas. Gallia causidicos docuit facunda Britannos: De conducendo loquitur jam rhetore Thule. Nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par Virtute atque fide, sed major clade, Saguntus Tale quid excusat. Mæotide sævior ara Ægyptus: quippe illa nefandi Taurica sacri Inventrix homines (ut jam, quæ carmina tradunt, Digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil Aut gravius cultro timet hostia. Quis modo casus Impulit hos? quæ tanta fames infestaque vallo Arma coegerunt tam detestabile monstrum Audere? Anne aliam, terra Memphitide sicca, Invidiam facerent nolenti surgere Nilo? Qua nec terribiles Cimbri, nec Britones unquam, Sauromatæque truces aut immanes Agathyrsi, Hac sævit rabie imbelle et inutile vulgus, Parvula fictilibus solitum dare vela phaselis, Et brevibus pictæ remis incumbere testæ. Nec pœnam sceleri invenies, nec digna parabis Supplicia his populis, in quorum mente pares sunt Et similes ira atque fames. Mollissima corda Humano generi dare se natura fatetur,
Quæ lacrimas dedit: hæc nostri pars optima sensus. Plorare ergo jubet casum lugentis amici Squaloremque rei, pupillum ad jura vocantem Circumscriptorem, cujus manantia fletu
Ora puellares faciunt incerta capilli.
Naturæ imperio gemimus, quum funus adultæ
Virginis occurrit, vel terra clauditur infans,
Et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 140
Arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
Ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos
A grege mutorum, atque ideo venerabile soli Sortiti ingenium, divinorumque capaces, Atque, exercendis capiendisque artibus apti, Sensum a cœlesti demissum traximus arce,
Cujus egent prona et terram spectantia. Mundi Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos Affectus petere auxilium et præstare juberet,
Dispersos trahere in populum, migrare vetusto De nemore et proavis habitatas linquere silvas; Edificare domos, Laribus conjungere, nostris Tectum aliud, tutos vicino limine somnos Ut collata daret fiducia; protegere armis Lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem, Communi dare signa tuba, defendier îsdem Turribus, atque una portarum clave teneri. Sed jam serpentum major concordia: parcit Cognatis maculis similis fera. Quando leoni Fortior eripuit vitam leo? quo nemore unquam Exspiravit aper majoris dentibus apri?
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem Perpetuam: sævis inter se convenit ursis. Ast homini ferrum letale incude nefanda
Produxisse parum est; quum rastra et sarcula tantum Assueti coquere, et marris ac vomere lassi Nescierint primi gladios extendere fabri. Aspicimus populos, quorum non sufficit iræ
Occidisse aliquem; sed pectora, brachia, vultum Crediderint genus esse cibi. Quid diceret ergo, Vel quo non fugeret, si nunc hæc monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui
Tanquam homine et ventri indulsit non omne legumen?
QUIS numerare queat felicis præmia, Galle, Militia? Nam si subeuntur prospera castra, Me pavidum excipiat tironem porta secundo Sidere. Plus etenim fati valet hora benigni, Quam si nos Veneris commendet epistola Marti Et Samia genitrix quæ delectatur arena.
Commoda tractemus primum communia: quorum Haud minimum illud erit, ne te pulsare togatus Audeat ; immo etsi pulsetur, dissimulet, nec Audeat excussos prætori ostendere dentes, Et nigram in facie tumidis livoribus offam, Atque oculum, medico nil promittente, relictum. Bardaicus judex datur hæc punire volenti, Calceus et grandes magna ad subsellia suræ, Legibus antiquis castrorum et more Camilli Servato, miles ne vallum litiget extra Et procul a signis. Justissima Centurionum Cognitio est igitur de milite; nec mihi deerit
Ultio, si justæ defertur causa querelæ.
Tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
Consensu magno efficiunt, curabilis ut sit
Vindicta et gravior quam injuria. Dignum erit ergo Declamatoris mulino corde Vagellî,
Quum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot Millia clavorum. Quis tam procul absit ab urbe Præterea? quis tam Pylades, molem aggeris ultra Ut veniat? Lacrimæ siccentur protinus, et se Excusaturos non sollicitemus amicos. Da testem, judex quum dixerit; audeat ille, Nescio quis, pugnos qui vidit, dicere, Vidi? Et credam dignum barba, dignumque capillis
Majorum. Citius falsum producere testem Contra paganum possis, quam vera loquentem Contra fortunam armati contraque pudorem.
Præmia nunc alia atque alia emolumenta notemus Sacramentorum. Convallem ruris aviti Improbus aut campum mihi si vicinus ademit Et sacrum effodit medio de limite saxum, Quod mea cum patulo coluit puls annua libo; Debitor aut sumtos pergit non reddere nummos, Vana supervacui dicens chirographa ligni: Exspectandus erit, qui lites inchoet, annus Totius populi: sed tunc quoque mille ferenda Tædia, mille mora; toties subsellia tantum Sternuntur ; tum facundo ponente lacernas Cædicio, et Fusco jam micturiente, parati Digredimur: lentaque fori pugnamus arena. Ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit, Quod placitum est ipsis, præstatur tempus agendi, Nec res atteritur longo sufflamine litis.
Solis præterea testandi militibus jus
Vivo patre datur: nam, quæ sunt parta labore
Militiæ, placuit non esse in corpore census,
Omne tenet cujus regimen pater. Ergo Coranum Signorum comitem, castrorumque æra merentem,
Quamvis jam tremulus, captat pater. Hunc favor æquus Provehit, et pulcro reddit sua dona labori.
Ipsius certe ducis hoc referre videtur, Ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,
Ut læti phaleris omnes et torquibus omnes.
« PredošláPokračovať » |