Obrázky na stránke
PDF
ePub

Romulidæ saturi, quid dia poemata narrent.

Hic aliquis, cui circum humeros hyacinthina læna est
Rancidulum quiddam balba de nare loquutus,

Phyllidas, Hypsipylas, vatum et plorabile si quid,
Eliquat, ac tenero supplantat verba palato.
Assensere viri. Nunc non cinis ille poetæ
Felix? non levior cippus nunc imprimit ossa?
Laudant convivæ: nunc non e manibus illis,
Nunc non e tumulo fortunataque favilla

40

Nascentur viola? "Rides," ait, "et nimis uncis
Naribus indulges, an erit qui velle recuset

Os populi meruisse, et cedro digna loquutus,
Linquere nec scombros metuentia carmina, nec thus ?"
Quisquis es, O, modo quem ex adverso dicere feci,
Non ego, quum scribo, si forte quid aptius exit,
Quamquam hæc rara avis est, si quid tamen aptius exit,
Laudari metuam: neque enim mihi cornea fibra est:
Sed recti finemque extremumque esse recuso
Euge tuum et belle. Nam belle hoc excute totum:
Quid non intus habet? Non hic est Ilias Accî
Ebria veratro? non, si qua elegidia crudi
Dictarunt proceres? non, quicquid denique lectis
Scribitur in citreis? Calidum scis ponere sumen,
Scis comitem horridulum trita donare lacerna,
Et, Verum, inquis, amo; verum mihi dicite de me.
Qui pote? Vis dicam? nugaris, quum tibi, calve,
Pinguis aqualiculus protenso sesquipede extet.
O Jane, a tergo quem nulla ciconia pinsit,
Nec manus auriculas imitari mobilis albas,

Nec linguæ, quantum sitiat canis Appula, tantum!
Vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est

Occipiti cæco, posticæ occurrite sannæ !

Quis populi sermo est? quis enim, nisi carmina molli Nunc demum numero fluere, ut per leve severos

Effundat junctura ungues? scit tendere versum

50

60

Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno.
Sive opus in mores, in luxum et prandia regum
Dicere, res grandes nostro dat Musa poetæ.

Ecce modo heroas sensus afferre docemus
Nugari solitos Græce, nec ponere lucum
Artifices, nec rus saturum laudare, ubi corbes
Et focus et porci et fumosa Palilia fœno;
(Unde Remus, sulcoque terens dentalia, Quinti,
Quum trepida ante boves dictatorem induit uxor,
Et tua aratra domum lictor tulit). Euge, poeta !
Est nunc Briseïs quem venosus liber Accî,
Sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, "arumnis cor luctificabile fulta."
Hos pueris monitus patres infundere lippos
Quum videas, quærisne, unde hæc sartago loquendi
Venerit in linguas; unde istud dedecus, in quo
Trossulus exsultat tibi per subsellia levis?
Nilne pudet capiti non posse pericula cano
Pellere, quin tepidum hoc optes audire, decenter?
Fur es, ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis
Librat in antithetis, doctus posuisse figuras.
Laudatur: bellum hoc! hoc bellum?
Men' moveat? quippe et, cantet si naufragus, assem
Protulerim? cantas, quum fracta te in trabe pictum
Ex humero portas? Verum, nec nocte paratum,
Plorabit qui me volet incurvasse querela.

"Sed numeris decor est et junctura addita crudis.
Claudere sic versum didicit Berecyntius Atys,
Et qui cæruleum dirimebat Nerea delphin;
Sic costam longo subduximus Apennino.

Arma virum, nonne hoc spumosum et cortice pingui,
Ut ramale vetus, prægrandi subere coctum ?"
Quidnam igitur tenerum, et laxa cervice legendum?
Torva Mimalloneis implerunt cornua bombis,

Et raptum vitulo caput ablatura superbo

70

80

90

100

Bassaris, et lyncem Manas flexura corymbis
Euion ingeminat: reparabilis assonat Echo.
Hæc fierent, si testiculi vena ulla paterni
Viveret in nobis? summa delumbe saliva

Hoc natat; in labris et in udo est Mænas et Atys;
Nec pluteum cædit, nec demorsos sapit unguis.
"Sed quid opus teneras mordaci radere vero
Auriculas? vide sis, ne majorum tibi forte
Limina frigescant: sonat hic de nare canina
Littera." Per me quidem sint omnia protinus alba;
Nil moror.

Euge! omnes, omnes bene miræ eritis res!
Hoc juvat? Hic, inquis, veto quisquam faxit oletum.
Pinge duos angues: pueri, sacer est locus.

Discedo. Secuit Lucilius urbem,

Te, Lupe, te, Muci, et genuinum fregit in illis:
Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico

Tangit, et admissus circum præcordia ludit,

Callidus excusso populum suspendere naso:

110

120

Men' mutire nefas? nec clam, nec cum scrobe, nusquam.
Hic tamen infodiam. Vidi, vidi ipse, libelle:
Auriculas asini Mida rex habet. Hoc ego opertum,
Hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo
Iliade. Audaci quicunque afflate Cratino,
Iratum Eupolidem prægrandi cum sene palles,
Aspice et hæc, si forte aliquid decoctius audis.
Inde vaporata lector mihi ferveat aure,
Non hic, qui in crepidas Graiorum ludere gestit,
Sordidus, et lusco qui possit dicere, Lusce,
Sese aliquem credens, Italo quod honore supinus
Fregerit heminas Arretî ædilis iniquas;

Nec qui abaco numeros, et secto in pulvere metas
Scit risisse vafer, multum gaudere paratus,
Si cynico barbam petulans nonaria vellat.
His mane edictum, post prandia Callirhoen do.

130

SATIRA II.

HUNC, Macrine, diem numera meliore lapillo,
Qui tibi labentes apponit candidus annos;
Funde merum Genio. Non tu prece poscis emaci,
Quæ nisi seductis nequeas committere Divis.
At bona pars procerum tacita libabit acerra.

k

Haud cuivis promtum est murmurque humilesque susurros Tollere de templis, et aperto vivere voto?

10

Mens bona, fama, fides, hæc clare et ut audiat hospes:
Illa sibi introrsum et sub lingua immurmurat: “O si
Ebulliat patrui præclarum funus! et, O si
Sub rastro crepet argenti mihi seria, dextro
Hercule! pupillumve utinam, quem proximus heres
Impello, expungam! namque et scabiosus, et acri
Bile tumet. Nerio jam tertia ducitur uxor !"
Hæc sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis
Mane caput bis terque, et noctem flumine purgas.
Heus age, responde; minimum est quod scire laboro:
De Jove quid sentis? estne ut præponere cures
Hunc cuiquam? "Cuinam? vis Staio? an scilicet hæres,
Quis potior judex, puerisve quis aptior orbis?
Hoc igitur, quo tu Jovis aurem impellere tentas,
Dic agedum Staio: proh Jupiter! o bone, clamet,
Jupiter! at sese non clamet Jupiter ipse?
Ignovisse putas, quia, quum tonat, ocius ilex
Sulfure discutitur sacro, quam tuque domusque.
An quia non fibris ovium Ergennaque jubente
Triste jaces lucis evitandumque bidental,
Idcirco stolidam præbet tibi vellere barbam
Jupiter? aut quidnam est, quà tu mercede Deorum
Emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?

Ecce avia, aut metuens Divum matertera, cunis

20

30

Exemit puerum, frontemque atque uda labella
Infami digito et lustralibus ante salivis

Expiat, urentes oculos inhibere perita.

Tunc manibus quatit, et spem macram supplice voto
Nunc Licinî in campos, nunc Crassi mittit in ædes.
Hunc optent generum rex et regina; puellæ
Hunc rapiant; quicquid calcaverit hic, rosa fiat!
Ast ego nutrici non mando vota; negato,
Jupiter, hæc illi, quamvis te albata rogarit.
Poscis opem nervis corpusque fidele senectæ.
Esto age: sed grandes patinæ tucetaqué crassa
Annuere his superos vetuere Jovemque morantur.

Rem struere exoptas caso bove, Mercuriumque
Arcessis fibra: da fortunare Penates,

Da pecus et gregibus fetum! Quo, pessime, pacto,
Tot tibi quum in flammas junicum omenta liquescant?
Et tamen hic extis et opimo vincere ferto
Intendit: "Jam crescit ager, jam crescit cvile,
Jam dabitur, jam, jam!" donec deceptus et exsper
Nequicquam fundo suspiret nummus in imo.

Si tibi crateras argenti incusaque pingui
Auro dona feram, sudes et pectore lævo
Excutiat guttas lætari prætrepidum cor.
Hinc illud subiit, auro sacras quod ovato
Perducis facies: nam fratres inter ahenos
Somnia pituita qui purgatissima mittunt
Præcipui sunto, sitque illis aurea barba.

Aurum vasa Numa Saturniaque impulit æra,
Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
O curvæ in terras animæ et cœlestium inanes?
Quid juvat hoc, templis nostros immittere mores,
Et bona Dis ex hac scelerata ducera pulpa?
Hæc sibi corrupto casiam dissolvit olivo,
Hæc Calabrum coxit vitiato murice vellus,
Hæc baccam concha rasisse, et stringere venas

?

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »