Obrázky na stránke
PDF
ePub

"Animum pictura pafcit inani.

At quanto melius hac ex parte munere fuo ShakeSperius fungitur, apud quem omnia fere invenire eft quafi pro re nata defcripta? Exemplo fit, altero, Clivi Doverienfis nuper citata defcriptio, de quo tempeftiva prorfus oratione narrat Edgarius patri et oculis capto, et de eodem femet præcipitaturo: altero autem Romeonis primæ lucis indicia pulchre depingentis oratio, de qua nimirum fponfa, præ amore caufas morandi nectens, dubitabat.

Itaque videtis, Academici, quam temere prorfus hujufmodi defcriptiones in illis quos dudum citavi locis, quam rite a noftro in hifce exemplis, propter fingulare quoddam artificium adhibeantur.-Quod fi in eo laborent oportet poetæ, ut omnia, quoad fieri poffit, in dramate niteant, neque tamen a re dramatica recedere videantur, utrumque femper effici perfpicuum est per debitum figurarum ufum, per periphrases fcilicet, metaphoras, atque allegorias; quibus effecit certe Shakefperius non folum ut iis locis quos minus admittere poeticum ornatum putaretis, imagines atque breviores defcriptiones tanquam furtim infereret, verum etiam ut partibus dramatis vel maxime moratis, et fententiofis, quibus exulant penitus apud cæteros fere omnes poetas imagines, fplendor fuus atque elegantia feliciffime conftaret.

Hactenus,

Denique, Academici, de imaginibus ex quibus orationes ac defcriptiones conficiuntur præcipue eo confilio deceptavimus, ut confectentur qui animum ad hoc ftudium adjungunt pulchras et idoneas, a vitiofis arceantur. Etenim illæ imprimis neceffariæ funt ad bene venufteque fcribendum: nam fi fabula, Ariftotele docente, fit, veluti anima tragœdiæ; cui non repugnabo; illæ certe perdigna funt, ut, id quod eft majus, ipfius poetices anima habeantur.

PRÆLECTIO DECIMA TERTIA.

Q

UANDOQUIDEM ea forfan omnia, Academici, copiofe fatis investigavimus, quæ de imaginibus erant præcipienda, ex quibus quicquid fere fit cum in dramate, tum in omnigena poefi aut vis vividæ, aut venuftatis et elegantiæ conftare vidimus, alia tandem quædam perfequamur, quæ quidem prius attingenda fuiffent, nifi id instituti nostri ratio poftulaffe videretur, ut rerum dignitati, magis quam ordini confuleremus. Et profecto pro eo refpectu quem ad dignitatem rerum præcipue habendum fuiffe exiftimavimus, totam illam difciplinam, quam de fabula, de ejusdem œconomia, de protafi, puta, epitafi, et catastrophe, et fi quid aliud fit hujufmodi, critici inftituerunt, penitus pene de induftria prætermiffimus; necnon quoniam primum fuper hifce rebus apud eos fufe et luculente traduntur præcepta ; deinde quod ipfas ad folertiam potius quandam, et et (fi verbo venia detur) machinalem fcientiam, quam ad vim animi et vigorem, ingeniumque vere poeticum arbitror relegandas. Etfi vero hifce omnibus, aliifque locis fatis plerumque criticos inftare adeo non negamus, ut præcepta præceptis accuVOL. III. mulare

U

mulare noluerimus, unum tamen, eumque magni in dramate momenti, animadverfionibus quibufdam, monitifque, tum ex ipfa ratione, tum recentiorum potiffimum poetarum ufu et confuetudine ductis, aliqua ex parte locupletandum cenfemus; eum nimirum, qui perfonas dramatis refpicit, intelligimus.

Quod ad perfonas igitur, earum imprimis dignofcatur velim fabula, non tam numero, quam ingeniorum diverfitate; immo, et cum res feret, repugnantia. Iftam autem dupliciter fieri et diverfitatem et repugnantiam notandum eft; cum scilicet boni mores malis, vel cum boni bonis, itemque mali malis opponuntur. Etenim hic loci, ætatis, ordinis, fortunæ, vitæ rationis diverfitates, ut res minoris ponderis, quanquam nullo modo contemnendas, prætereo.

Itaque omnes cum virtutes tum vitia, pro fupremo, ut ita dicam, et dominante in animo affectu, fpecies fuas quodammodo atque proprietates admittunt; neque homines aut fortes funt, aut prudentes, aut avidi, aut maligni eodem modo et ratione. Alia eft in genere fortitudo, inquit Bouvius, alia Achillea. Sic in Iliade, (quod quidem antea honoris caufa notavimus) omnes fere fortes funt, fed omnes pro dominante affectu, et fuo modo. Nec aliter, fi uniufcujufque animi motus

ratio habeatur, in dramate fe res habet. Apud Euripidem in Phanifis Polynices et Eteocles vehementer affectant tyrannidem; fed animo tam plane diverfo, ut alter nifi jus fuum vindicaturus regnum haudquaquam petiturus putaretur; alter, fi ei fraude et perjurio imperium non contigiffet, alienos fines invafurus videretur. Tantum quippe interest inter magnanimum virum, et ambitiofum.

Conftat equidem illam morum difcrepantiam non femper debita diligentia per iftam fabulam confervari; imo rarius apud veteres dramaticos hanc ingeniorum vel diverfitatem, vel oppofitionem ita occurrere, ut notatione et laude digna fit; quod certe partim deberi credo tragœdiarum fimplicibus argumentis, partim perfonarum paucitati.

Proinde hac ex parte iftius non tam præcepti quidem quam moniti illustrandi gratia, (neque enim hujufmodi vel difcrepantiam vel repugnantiam in natura dramatis effe pofitam contendimus) infigniora quædam ex recentioribus exempla, qui felicius hoc veluti artificium adhibuerunt, æquum erit adeamus. Inter primas igitur veneres (ut ad notiffimas fabulas remittamini) eam morum diffimilitudinem reponendam arbitror, qua in Venetiis confervatis, Pierius et Jafferius in idem facinus inter fe cum aliis conjurati, a fe invicem diftinguuntur: hic animum gerit non omnino improbum quidem,

U 2

« PredošláPokračovať »