Obrázky na stránke
PDF
ePub

quidem, sed irritabilem ; ille corruptum prorsus et depravatum ; hic ut privatam ulcisceretur injuriam, et rem perditam restitueret, contra patriam conjuravit ; ille novis rebus studebat, ut publicæ ruinæ, et turbulentorum temporum ipse cum fuis fructum meteret uberrimum ; hic uxoris persuasu et inductu sceleratiflimum patefacit consilium ; illum, insolentius fe efferentem, ne patefacti quidem pudet. Hinc non modo diversi, verum etiam contrarii et inter fe pugnantes animi motus excitantur. Hic enim in commiserationem, ille in odia omnium incurrit.

Nec minus

porro,

fi consilii ratio fpectetur, inter conjuratos convenit, qui, apud Shakesperium, Julio Cæsari perniciem machinantur : Brutum et Cassium, primarias dramatis personas, appello ; alterum contra Cæsarem, patriæ falso amore; alterum invidia incitatum ; alterum animi æquabilitate ; alterum iracundia insignem; alterum demum ab altero totis fere moribus distantem. Iftam ergo

indolis repugnantiam, qua Cassius a Bruto, et utrique a Marco Antonio differunt, et ad exaggerationem rerum, et ad consilium finemque fabulæ promovendum, efficaciffimam censeo.

Quinetiam eidem optime inservire fini cernimus eam ingenii differentiam, quam ftatuit

poeta

inter Henricum Walliæ Principem, et illustrem Ducis

Northumbria

Northumbriæ filium in prima parte Henrici Quarti; in ambobus fortitudinem fummam miramur; sed in hoc insolentem, furiosam, et intractabilem ; in illo strenuam, constantem, et moderatam. Quid porro memorem crudelitatem, naturali prorfus affectu destitutam, duarum regis Learii apud nostrum filiarum ; quæ a sororis earum Cordelice pietate immane quantum discrepat? Quid morum animadvertam diffimilitudinem (ut alios quoque citemus) qua Rodogune ab Ethelinda distinguitur in Profelyto Regio apud Rowium? Quid illam, qua Altimontius a Lotharione, Calista a Lavinia in tragedia ejusdem poetæ fatis nota ? Quid iftam, qua Syphax a Sempronio, et utrique a Juba in Catone ? Quid eam, qua Zara ab Almeria in tragedia Congreviana ? Quid illam

qua Ventidio apud Drydenum ? Quid istam qua Abudah a Caledio in Damasci Obsidione? Ne multis igitur longus sim enumerandis, videtis, Academici, cum inter primarias tum inter secundarias dramatum personas, hanc multo successu fieri oppofitionem atque repugnantiam.

Alexas a

Præterea tum maxime quæ vis fit et utilitas istius, quam in dramate laudo, differentiæ, intelligi posset, fi unam aut alteram fabulam, quod ad cætera egregiam, respiciamus, in qua morum varietas aut parum cernitur, aut penitus defideratur. Testor autem primum Richardum Tertium, tra

gædiam

gædiam Shakesperianam, hac ex parte, ut videtur, imperfectam, ab omni fere alia ingenti laude cumulandam. Etenim hujusce regis naturam magis illustrandam fuiffe arbitror aut virtutum oppofitione, aut vitiorum a fuis alienorum discrepantia. Nonnullos quidem in hoc dramaie in scenam video prodire diversis prorsus a Richardo moribus, ut tum Clarentiæ, tum Buckinghamiæ, tum Richmondi e Ducem, aliofque quos nominare fupervacuum habeo : fed isti, dramatici parum participes negotii, aut semel atque iterum pro tempore fuo in scenis verfantur; aut fi fæpius, non ea tamen auctoritate, ut oppositionis gratia, regi veluti e regione poffint animo collocari. Teflor rursus celeberrimam Macbethiż tragediam, quam, ficut priorem illam, pro

modulo fuo excellentissimam nemo negabit. Quod fi eadem qua altera trutina examinetur, huic etiam fimilem defectum varietatis objiciendum effe mecum, ut puto, fentietis. Macbethio certe delegantur partes magnæ, ponderofæ, nefanda ; eædemque, perperam, mea quidem fententia, conjugi. Etfi enim poetæ per naturam abunde licuisse constat illam ea crudelitate atque immanitate morum induxisse præditam, (fæmineam nimirum et mansuetissimam indolem modo depravata fit, in fævissimam abire quis nescit?) in hac tamen fabula maluissem non tam hortatrix sceleris, et

Dux

Dux femina fačti,

quam ejusdem dissuasor et interceffor extitiffet : nam eo certe pacto lenitatem muliebrem, vel faltem timiditatem, ferociæ virili et firmitati

optime oppositam habuiffemus. Atque id eo magis factum fuisse oportuit, quod neminem alium ex perfonis dramatis idoneum video, quoad partes ei in scenis assignatas, qui cum Macbethio conferatur. Banquo, in quo aliud prorsus inest ingenium, in media fabula ex infidiis interficitur ; Macduffius eo potissimum nomine memorandus est, quod tyrannum sua manu occideret; Malcolmius, quod eundem, post mortem, in extrema tragedia exceperit. Nollem igitur quamlibet personam fic in scenis quodammodo dominari, fic spectatum admiffis arridere, ut reliquas animo intueantur, five fastidioso, sive immoto. Quamvis enim et ratio jubeat, et optimorum poetarum mos poftulet, ab aliquo principem locum ita teneri, ut (ficut in epopæia quæri solet)

quæri solet) poematis heros habeatur ; tam tragico tamen quam epico heroi aut socios suos et confortes, aut æmulos, et inimicos, quorum omnium ingenia alia ab aliis poetæ fæpe arbitratu diffideant, debere assignari, idque varietatis gratia, qua nihil magis in quovis scribendi genere ad delectationem prodeft, hoc demum eorum fummum est quæ super hac re notanda arbitrabar.

U 4

Hactenus

Hactenus igitur de diversitate et repugnantia, deinceps de dignitate personarum paululum dicendum est. Nullæ enim persone dramatico negotio rite immifcentur, nisi idoneæ et dramate dignæ. Quapropter servos, milites, nuncios, aliosque quorum ministerio cum epici tum tragici necesse est aliquando utantur, detrudi videmus in inferiorem locum extra numerum dramatis personarum, et seorsim quodammodo congregari. Sed iftud decorum recentioribus dramaticis præcipue laudi dandum est. Apud antiquos enim a nuncio, aut famulo non mediocres interdum partes fustinentur. Quod fi quis istud omne fimplicitati temporum concedendum affirmet, nullus certe recuso, modo hoc mihi det atque largiatur, ex isto decoro multum dignitatis dramati acceffiffe. Atqui reponet fortasse aliquis veterum fautor, eos perfpicuum effe nuncios istos in scenam induxiffe pro illa religione qua cædes, pugnas, homicidia, miracula, et id genus alia intus tantum digna geri, uti putabant, coram populo fieri noluerint. Esto; attamen fac, argumenti gratia, istum fcrupulum recte poetis injici, (quem sane penitus evellendum non censeo) quid vetat quo minus, quæ ex oculis funt tollenda, præsens narret non ancillæ quidem aut servi facundia, fed personæ cujusdam, quæ et apud spectatores gratioía est, et partes in fabula nullo modo aspernandas fortitur ? Quod profecto et apud antiquos nonnunqnam fieri cernimus, et semper fere apud recentiores.

« PredošláPokračovať »