Obrázky na stránke
PDF
ePub

inuri. Atqui fævitiam iftam, ac falfam criminationem qua læferunt poetæ bonorum exiftimationem, improbaffe tanquam a vera comadia alienam verifimile est Ariftotelem, fi modo, quæ de hisce rebus ftatuit, ad nos perveniffent. Quod ad ea autem attinet crimina, quæ et vera fuerunt, atque atrociora, illorum conftat comicos neutiquam abftinuifle infectatione. Sic Horatius,

[ocr errors]

"Si quis erat dignus defcribi, quod malus, aut fur, Quod machus foret, aut ficarius, aut alioqui Famofus, multa cnm libertate notabant.

[ocr errors]

Quin et illud feciffe videntur omnino contra judicium Ariftotelis, etfi Dacierius, veterum nimis fautor vult apud eos etiam graviffima vitia femper quatenus ridicula vapulaffe.

Quanquam autem ea quæ atrociora funt, ad tragica oportet remittantur argumenta, eaque quæ ad irrifionem bonorum exhibentur a scenis tollantur, conftat tamen definitionem iftam Aristotelicam ad novam etiam comediam (cujus normam, Heinfio auctore, animo concepiffe philofophus putatur) quadantenus fpectare. Novæ erat nimirum comedia imitari in genere actiones vitæ communis et quotidianæ atqui inter cæteras actiones vere ridiculas comprehendi nihil neceffe eft animadvertere. Quid quod neque inufitata, et vere γελοῖα,

yɛλola, quæ vocantur a scenis comicis exulare debent. Aliud eft enim a veritate, aliud a confuetudine effe alienum: nec quod rarum eft et infrequens, ideo monftrorum, ac dramate indignum. Nam profecto contrarie se res habet.

Itaque neutrum harum, quarum memini, sententiarum vel approbandam penitus, vel improbandam arbitror, fed ex utraque potius veram comadie naturam exprimendam ; quam quidem placet et moratam effe, et ridiculam, imo etiam certa lege et fatyricam. Nec mehercule video quomodo aliter poffit vitæ confuetudinem complecti, moresque hominum omnigenos, in quibus multa effe quis nefcit tum rifu digna, tum vituperatione. Hic autem velim intelligatis, Acacemici, me univerfæ potius comedia formam adumbrare, quam fingulis fabulis fuam præfcribere: in quibus ea omnia quæ maxime comedia convenire jam dictum eft, non tam ad effentiam requiruntur, quam ad excellentiam defiderantur. Nam certe confummatiffimam omnium eam fabulam judicarem in qua morum indolumque cognitio ac imitatio, et cum vitiorum infectatione feliciffime effet conjuncta, et lepida ineptiarum irrifione quadam condita: cujusmodi perpauca exempla apud antiquos reperire eft, apud noftrates plura.

[blocks in formation]

Quod ad fatyram vero, quid quæfo ea aut dulcius, aut elegantius, aut utilius,

"Sublato jure nocendi?

Adhibenda eft fane in scenis reverentia quædam adverfus homines non folum nobiles, probos, graves, et fapientes, verum etiam omnes omnium ordinum, indolum, ingeniorum; neque enim talem, ver. grat. qualis Therfites, nedum Socrates ille pene divinus, nominatim velim in fabulis illudi. Quocirca omnium certe confenfu lex eft accepta per quam chorus comicus cui præcipue fuit ifta conviciandi licentia demandata, tandem (ut ita dicam)

Turpiter obticuit."

Relegetur igitur ifta maledicentia ad aliud fcribendi genus; namque fatyrici folum est (et quæri jure poteft utrum fit vel fatyrici) aut odio fuo, aut iræ, aut invidiæ confulere: Comicorum certe in fcenis tam vitii reprehenfionem, quam ftultitiæ vituperationem, acrem quidem et mordacem, fed communem adhibere, atque efficere ut, quantum in illis fuerit, ita delectent omnes, ita emendent omnes, ut lædant neminem.-Hifce ergo conditionibus fatyricum fit liceat præcipuus quidam comici dramatis locus, cui quidem τὸ γελοῖον,

five ridiculum, veluti focium atque comparem adjungimus. Quemadmodum enim quodcunque fere in vita communi eft aut turpis, aut vitiofi, aut indecori, in scenis proponi debet ad odium omnium atque averfationem, ita quicquid faciunt homines vel infolentius, vel putidius, vel rufticius, et cum quadam affectatione, merito exhiberi folet pro ridiculo et delectamento. Quanquam autem et fatyricum iftud, et ridiculum plerumque perfpicuum est mores humanos refpicere, ambo tamen nonnunquam in rebus verfari poffunt quæ ad mores atque indolem nihil attinent. Sic non folum quicquid fit ineptiarum, verum etiam corporis vitia, membrorum diftortiones, deformitates, aliaque ad rifum ciendum aptiffima, palam interdum in scenis comici oftendunt. Eodem pertinent etiam motus, habitus, geftus vitia, quæ cum humana fint, ideoque parce et cum judicio imitanda, nunquam tamen in locum vis vere comica, quod interdum fit, fubftituenda funt.

Itaque imprimis unicuique et fingulæ comedia, pro confilii fui complexione, proprium eft effe moratam. Quamobrem infpicienda eft omnino vita humana, et fpecificæ (uti loquuntur philosophi) perfonarum, morumque differentiæ penitus percipienda; quippe in illa investigatione comicum drama potiffimum verfatur, Et profecto hic locus, quanquam dramaticorum communis eft, comicorum ta

[blocks in formation]

men maxime eft proprius, et præcipue pro uberiori perfonarum copia, et varietate. Nam tragici certe vix ullam fortunam nifi maximam, faltem magnam tractant; comici omnem fortunam ac conditionem præter maximam complectuntur.

Quin et eam funt qui volunt comœdiæ æquo jure nonnunquam convenire; quibus igitur hic in tranfitu occurrendum exiftimo. Itaque quicquid eft (inquiunt) ridiculi in vita humana rite in comediam cadit. At fortunam maximam, quippe regiam, ineptiis fuis prorfus carere, nemo affirmet, quæ proinde quo minus in scenis exhibeantur, quid vetat non intelligunt. Atqui reges ipfos etiamfi a majeftate fua interdum nimis recedere, et ad vulgares hominum levitates, ineptias, et vitia defcendere fatis femper compertum eft, id tamen, cum nunquam fit palam, atque publice, nullo modo eft comici argumenti. Comadia enim poftulat prima quafi ratio, uti fupra monitum eft, ut fit fpeculum communis confuetudinis, extra quam actiones regias effe fitas conftat: ut illud hic omittam, regibus, qua regibus, fi ita loqui licet, maximam deberi reverentiam. Atque ea ipfa porro de caufa nec ii rite in fcenas inducuntur, qui majoribus reipublicæ negotiis præficiuntur.

Sed

« PredošláPokračovať »