Obrázky na stránke
PDF
ePub

ORIGENIS

OPERA OMNIA

Quæ Græce vel Latine tantum exstant.

ET EJUS NOMINE

CIRCUMFERUNTUR.

MORIME

МИГ

ORIGEM12

TA

ΕΥΡΙΣΚΟΜΕΝΑ ΠΑΝΤΑ.

ORIGENIS

OPERA OMNIA

QUE GRÆCE VEL LATINE TANTUM EXSTANT

ET EJUS NOMINE

CIRCUMFERUNTUR,

Ex Variis Editionibus, & Codicibus manu exaratis, Gallicanis,
Italicis, Germanicis & Anglicis collecta, recenfita, latinè versa,
atque annotationibus illuftrata, cum copiofis indicibus, vita
Auctoris, & multis differtationibus.

Opera & ftudio Domni CAROLI DELARUE, Prefbyteri & Monachi
Benedictini è Congregatione S. Mauri.

TOMUS

SECUNDUS

PARISIIS,

Typis JACOBI VINCENT, via Sancti Severini, ad infigne Angeli.

MDCC XXXII I.

CUM PRIVILEGIO REGIS

IMO

S

PRÆFATIO

ECUNDUS operum Origenis tomus complectitur refidua ejus in Genefim, in Exodum, in Leviticum, in Numeros, in Deuteronomium, in Jofue, in Judices, in Ruth, in libros Regum, in Job, ac demum in Psalmos y, vel fragmenta quamplu

[ocr errors]

rima, partim jam typis excufa, partim nondum in lucem evulgata. Quæ latine tantum fuperfunt ex interpretatione Rufini, ea ad veterum manufcriptorum fidem recenfuimus; græca autem fragmenta unde in hanc editionem adduxerimus, fpecialis docet admonitio, quæ vel ad imas paginas pofita est, vel unicuique Origenianorum in fingulos fcripturæ facræ libros ninth collectioni præfixa eft. Non levem mihi moleftiam & laborem peperit is qui neceffario habendus fuit delectus corum quæ in Catenis græcis fub nomine Origenis circumferuntur. Vidi fragmenta omnia ei adfcripta, tum quæ Combefifius è Catenis mff. Parifienfibus; tum quæ Erneftus Grabius è Catenis manufcriptis Anglicanis exfcripferat. Illa ab erudito Patre Ludovico De Tournemine Jefuita penes quem exftant, mecum perhumaniter communicata funt; hæc vero à doctiffimis Anglis D. D. Valkero & Bentleo amico prorfus animo ad me transmissa funt. Vidi infuper fragmenta quæ paffim fub nomine Origenis habentur in variis aliis græcorum Patrum Catenis, quas in lucem emiferunt Corderius, Barbarus, Ghislerius, Comitolus, Patritius Junius, & alii. Sed valde incerta eft omnium-harumce Catenarum fides. In his enim nomina fcriptorum, è quorum fragmentis illæ confarcinatæ funt, ita perfæpe inter fe confunduntur, ut quæ una Carena Origeni adfcribit, ea in altera Didymo, aut Eufebio, aut Theodoreto, vel alii cuilibet interpreti tribuantur. Huc adde quod ubi unanimi illarum confenfu aliquod fragmentum Origeni tribuitur, id interdum vel ad Eufebium, vel ad Theodoretum, vel ad alium quemlibet scriptorem pertinere ex horumce Patrum editis commentariis non raro deprehendi. Quamobrem illa omnia quæ funt ejusmodi, negligenda prorfus & omittenda cenfui; cætera verò exscribenda & huic editioni inferenda judicavi, vel quæ ex Rufini, Hieronymi, aut aliorum prifcis interpretationibus Origenis effe constat, vel quæ Origeni falfo adfcripta effe demonftrari nequit ex aliorum Patrum in fcripturas facras expofitionibus. Ejufmodi fragmentorum ex Origene concife nimis excerptorum interruptus fæpenumero eft tenor. Hinc pleraque adeo obfcura & involuta funt, ut fere Oedipo conjectore indigeant. Id fecum fi quis ferio & candide perpenderit, faciliorem, uti fpero, veniam concedet, fi iis in latinum fermonem vertendis per feftinationem forte aut incogitantiam alicubi lapfi fumus. Præter commentarios & homilias quas in Pfalmos edidit Origenes, brevibus etiam fcholiis Pfalterium illuftravit.

Tomus II.

a

« PredošláPokračovať »